Eu.
Quum omnia nunc vernent et rideant in agris, demiror esse, qui fumosis urbibus delectentur.
Ti.
Non omnes capiuntur aspectu florum, aut pratorum vernantium, aut fontium amniumve: aut,
si capiuntur, est aliud, quod magis iuvet. Ita voluptas voluptate, veluti clavus clavo, pellitur.
Eu.
Tu mihi fortasse foeneratores narras, aut his simillimos negotiatores avaros.
Ti.
Istos quidem, sed, non solos, o bone, imo cum his innumeros alios, usque ad ipsos
sacerdotes ac monachos, qui fere quaestus gratia malunt in urbibus, iisque
frequentissimis, versari, dogma sequuti, non Pythagoricum aut Platonicum, sed caeci
cuiusdam mendici, cui dulce erat, premi turbis hominum, quod diceret, illic esse
quaestum, ubi esset populus.
Eu.
Valeant caeci cum suo quaestu: nos philosophi sumus.
Ti.
Et Socrates philosophus urbes praeferebat agris, quod esset discendi cupidus, et urbes
haberent, unde disceret. In agris esse quidem arbores et hortos, fontes et amnes, qui
pascerent oculos, ceterum nihil loquerentur, ac proinde nihil docerent.
Eu.
Est nonnihil, quod dixit Socrates, si solus obambules in agris. Quamquam mea sententia
non est muta rerum natura, sed undiquaque loquax est, multaque docet contemplantem, si
nacta fuerit hominem attentum ac docilem. Quid aliud clamitat illa tam amoena naturae
vernantis facies, quam opificis Dei sapientiam bonitati parem? Sed Socrates in eo
secessu quam multa docet Phaedrum suum, ac vicissim ab eo discit!
Ti.
Si tales adessent aliquot, nihil esse possit amoenius rusticatione.
Eu.
Libet igitur huius rei periculum facere? Est mihi praediolum suburbanum, non amplum,
sed nitide cultum; eo vos in crastinum diem ad prandium voco.
Ti.
Plures sumus; exederemus totum praedium tuum.
Eu.
Imo totum convivium apponetur herbaceum, ex dapibus, ut inquit Flaccus, inemptis
apparatum. Vinum ipse locus suppeditat; pepones, melones, ficos, pira, mala, nuces ipsae
pene arbores porrigunt, quemadmodum fit in insulis Fortunatis, si Luciano credimus.
Accedet fortassis e corte gallina.
Ti.
Age, non recusamus.
Eu.
At suam quisque umbram secum adducat, quam volet. Ita quum sitis quatuor, aequabimus
numerum Musarum.
Ti.
Fiet.
Eu.
Unum illud vos praemonitos volo, sibi quisque condimentum suum adferet. Ego cibos
duntaxat apponam.
Ti.
Quod condimentum narras? piper an saccharum?
Eu.
Imo aliud vilius, sed suavius.
Ti.
Quodnam?
Eu.
Famem. Eam dabit hodie coena tenuis; cras acuet stomachum ambulatiuncula. Et hoc quoque
commodi rusculo meo debebitur. Verum ad quam horam libet prandere?
Ti.
Ad decimam, priusquam invalescat aestus solis.
Eu.
Curabitur.
Puer
Here, adsunt convivae pro foribus.
Eu.
Bonae fidei est, quod venistis; sed bis gratum est, quod venistis mature una cum umbris
vestris longe gratissimis. Sunt enim quidam inciviliter civiles, qui convivatorem mora
sua torquent.
Ti.
Eo maturius venimus, ut esset otium lustrandi visendique regiam istam tuam, quam
audimus undique miris deliciis variam, nusquam non testari domini sui ingenium.
Eu.
Regiam spectabitis tali dignam rege. Mihi certe nidulus est quavis regia gratior. Et si
regnat, qui libere vivit ex animi sui sententia, hic plane regno. Sed praestat, opinor
interim, dum culinae praefecta parat holusculum, et adhuc moderatus est solis calor,
visere hortos nostros.
Ti.
Est alius praeter hunc? Nam hic sane mire cultus blandissimo aspectu statim
ingredientes salutat et comiter excipit.
Eu.
Hinc igitur decerpat sibi quisque flosculos ac frondes aliquot, ne quid offendat domus
paedor. Non idem odor aeque gratus omnibus. Quare sibi quisque deligat. Ne parcite. Nam
quicquid hic nascitur, pene publicum esse patior. Neque enim unquam clauditur ostium
huius vestibuli, nisi noctu.
Ti.
En tibi in ostio Petrus.
Eu.
Hunc ego malo ianitorem, quam Mercurios, Centauros, aliaque portenta, quae quidam
pingunt in foribus suis.
Ti.
Isthuc homine Christiano dignius est.
Eu.
Nec mutum habeo ianitorem; tribus linguis alloquitur ingredientem.
Ti.
Quid loquitur?
Eu.
Quin ipse legis?
Ti.
Intervallum aliquanto longius est, quam ut prospectus oculorum assequatur.
Eu.
En tibi perspicillum, quod te vel Lynceum reddet.
Ti.
Latina video. SI VIS AD VITAM INGREDI, SERVA MANDATA. Matthaei cap. 19.
Eu.
Nunc lege Graeca.
Ti.
Graeca video quidem; at illa non vident me: quare lampadem hanc trado Theophilo, qui
nunquam non cantillat Graeca.
Th.
*METANOH/SATE KAI\ E)PISTRE/YATE. *PRA/CEWN TW=| TRI/TW|.
Ch.
Hebraea mihi sumam: וְצַדיק בֶּאֱמוּנָתוׄ יִחְיֶה
Eu.
An vobis videtur incomis ianitor, qui statim monet, ut avertamur a vitiis, et
convertamus nos ad studium pietatis? Deinde vitam non contingere ex operibus Mosaicis,
sed per fidem evangelicam? Postremo servandis evangelicis praeceptis iter esse ad
immortalem vitam?
Ti.
Et ecce mox ad dextram ingressus ostendit sacellum perquam elegans. In altari Iesus
Christus, suspiciens in coelum ad Patrem et Spiritum sanctum illinc prospicientes, atque
eodem dextram porrigens, laeva velut invitat et allectat praetereuntem.
Eu.
Nec is elinguis nos excipit: vides Latina? Ego sum via, veritas et vita. Graeca:
*E᾿GW/ EI)MI TO\ A)/LFA KAI\ TO\ W)= Hebraica: לְכוּ־בָנִים,
שִׁמְעוּ־לִי; יִרְאַת ה" אֲלַמֶּדְכֶם
Ti.
Laeto nimirum omine nos salutavit Dominus Iesus.
Eu.
Sed ne videamur inciviles, fortassis par est, ut illum resalutemus precemurque, ut,
quando ex nobis ipsi nihil possumus, ille sua inaestimabili bonitate non sinat nos
unquam aberrare a via salutis, sed, abiectis umbris Iudaicis et huius mundi praestigiis,
per veritatem evangelicam perducat nos ad vitam aeternam: hoc est, ipse per se trahat
nos ad se.
Ti.
Aequissimum est, et ipsa loci species invitat ad precandum.
Eu.
Multos hospites allicit huius porti amoenitas: sed ita fere apud omnes invaluit
consuetudo, ut nemo praetereat Iesum insalutatum. Hunc ego, vice foedissimi Priapi,
custodem posui, non solum horti mei, sed omnium, quae possideo, denique corporis pariter
atque animi. Adest, ut videtis, fonticulus saluberrimis aquis non inamoene scatens,
utcunque repraesentans unicum illum fontem, qui coelesti latice refocillat omnes
laborantes et oneratos, et ad quem anhelat anima delassata malis huius mundi, non aliter
quam iuxta Psalmistam, cervus aestuans siti, gustatis serpentium carnibus. Hunc gratis
haurire licet, quisquis sitit. Nonnulli et religionis gratia sese aspergunt. Quidam
etiam bibunt, non sitis, sed religionis causa. Video, vos invitos avelli ab hoc loco.
Sed interim hora monet, ut visamus hunc cultiorem hortum, quem in quadrum cingunt muri
regiae meae. Si quid erit visendum intus, a prandio spectabitis, quum solis aestus nos,
veluti cochleas, domi cohibebit horis aliquot.
Ti.
Papae! Epicureos hortos mihi videre videor.
Eu.
Totus hic locus voluptati dicatus est, sed honestae, pascendis oculis, recreandis
naribus, reficiendis animis. Nihil hic nascitur praeter odoratas herbas, nec eas
quaslibet, sed eximias duntaxat. Unumquodque genus suas habet areas.
Ti.
Nec herbae mutae sunt apud te, quantum video.
Eu.
Probe dicis: alii domus habent opulentas, ego loquacissimam habeo, ne quando solus
videri possim: id magis etiam dices, ubi totam videris. Ut herbae sunt velut in turmas
digestae, ita singulae turmae singula habent vexilla cum inscriptione. Velut amaracus
hic: Abstine, inquit, sus; non tibi spiro. Quum enim sit
suavissimae fragrantiae, sues tamen hoc odore vehementer offenduntur. Itidem singula
genera habent suos titulos, aliquid indicantes, quod ad peculiarem eius herbae vim pertinet.
Ti.
Nihil adhuc vidi hoc fonticulo festivius, qui medius velut arridet herbis omnibus ac
refrigerium illis pollicetur adversus aestum. Sed alveolus hic, qui tanta gratia totam
aquam ostendit oculis hominum, hinc atque hinc aequis spatiis hortum dirimens, in quo
sese utrinque herbae velut in speculo contemplari gestiunt, num marmoreus est?
Eu.
Bona verba; unde huc marmor? E contusis cementis factitium marmor est: coloris candor
additus est incrustamento.
Ti.
Quo tandem sese condit tam amabilis rivus?
Eu.
Vide incivilitatem humanam. Posteaquam hic satis exhilaravit oculos nostros, proluit
culinam, eiusque sordes secum defert in cloacam.
Ti.
Crudele, ita me Deus bene amet.
Eu.
Crudele, ni et in hunc usum parasset aeterni numinis benignitas. Tum crudeles sumus,
quum fontem divinae scripturae longe hoc amoeniorem, recreandis simul ac purgandis
animis nostris datum, conspurcamus vitiis nostris pravisque cupiditatibus, abutentes tam
ineffabili dono Dei. Nam hac aqua non abutimur, si partimur in varios usus, in quos
illam dedit is, qui nihil non affatim suppeditat usibus humanis.
Ti.
Verissima sunt, quae narras: sed cur tibi virent etiam horti septa manu facta?
Eu.
Ne quid hic non vireat. Quidam rubra malunt, quod is color additus virentibus gratiam
adiungat. Hic mihi magis arridet, ut est sua cuique sententia, etiam in hortis.
Ti.
Sed horti per se amoenissimi iucunditatem propemodum obscurant ambulacra tria.
Eu.
In his vel studeo, vel obambulo, solus, aut cum amiculo confabulans, vel cibum capio,
si videtur.
Ti.
Columnae paribus intervallis sustinentes aedificium innitens, miraque colorum varietate
blandientes suntne marmoreae?
Eu.
Ex eodem marmore, quo factus est hic alveus.
Ti.
Lepida profecto impostura. Vel deierassem, esse marmor.
Eu.
Quare cave, ne vel credas, vel deieres quicquam temere. Non raro fallit species. Quod
opibus deest, arte sarcimus.
Ti.
Non tibi sat erat hortus tam nitidus, tam excultus, nisi pingeres insuper alios hortos?
Eu.
Non capiebat omnes herbarum species unus hortus. Praeterea bis delectamur, quum pictum
florem cum vivo decertantem videmus; et in altero miramur artificium naturae, in altero
pictoris ingenium: in utroque benignitatem Dei, qui in usum nostrum largitur haec omnia,
nulla in re non mirabilis pariter et amabilis. Postremo non semper viret hortus, non
semper vivunt flosculi. Hic hortus etiam media bruma viret et adblanditur.
Ti.
At non spirat.
Eu.
Sed rursum non eget cultura.
Ti.
Tantum pascit oculos.
Eu.
Verum; sed hoc perpetuo facit.
Ti.
Habet suum et pictura senium.
Eu.
Habet; nobis tamen est vivacior, et illi fere gratiam addit aetas, quam nobis detrahit.
Ti.
Utinam hic vanus esses.
Eu.
In hoc ambulacro, quod spectat occidentem, sole fruor oriente; in hoc, quod spectat
orientem, apricor interdum: in hoc, quod spectat austrum sed patet ad septentrionem,
recreor ab aestu solis. Obambulabimus; si videtur, quo spectetis propius. En vernat
ipsum etiam solum: habent enim et tessellae colorum gratiam, et flosculis pictis
adblandiuntur. Hoc nemus, quod videtis hoc toto pariete depictum, exhibet mihi varium
spectaculum. Primum quot videtis arbores, tot videtis arborum genera, singulis ad
nativam imaginem non pessime expressis. Quot cernitis aves, tot videtis avium species,
praecipue si quae sint rariores, et insigni re quapiam nobiles. Nam anseres, gallinas et
anates quid attinet pingere? Inferne sunt quadrupedum species, aut earum avium, quae
vivunt humi, more quadrupedum.
Ti.
Mira varietas, nec quicquam est otiosum. Nihil est, quod non aut agat, aut loquatur
aliquid. Quid nobis narrat noctua, pene latitans sub frondibus?
Eu.
Attice loquitur Attica: SWFRO/NEI, inquit, OU) PA=SIN I(/PTHMI. Iubet nos consulto agere, quod non omnibus
feliciter cedat inconsulta temeritas. Hic aquila discerpit leporem, frustra obtestante
scarabeo. Adstat scarabeo trochilus, et ipse capitalis inimicus aquilae.
Ti.
Haec hirundo quid gerit ore?
Eu.
Herbam chelidoniam. Nam hac restituit pullis exoculatis visum. Agnoscitis herbae figuram?
Ti.
Quodnam hoc novum lacertae genus!
Eu.
Non est lacerta, sed chamaeleon.
Ti.
Est hic ille longo nomine celebratus chamaeleon? Belluam esse credidi leone maiorem,
quem vincit etiam vocabulo.
Eu.
Hic ille est semper hians, et semper ieiunus chamaeleon. Haec arbor est caprif죵s,
apud quam solam saevit, alias innoxius. Nam venenum habet; ne contemnas hiantem bestiolam.
Ti.
At non mutat colorem.
Eu.
Verum; quia non mutat locum: ubi mutarit locum, videbis et colorem alium.
Ti.
Quid hic sibi vult tibicen?
Eu.
Nonne vides in proximo camelum saltantem?
Ti.
Video novum spectaculum; camelus cinaedus est, et simius choraules.
Eu.
Sed his singulatim ac per otium contemplandis alias dabitur vel totum triduum; nunc
satis erit veluti per transennam vidisse. In hac regione depictum est ad nativam
effigiem, quicquid est insignium herbarum quodque iure miremini, hic venena quantumvis
praesentanea tuto non solum spectantur, verum etiam contrectantur.
Ti.
En scorpius, rarum in hisce regionibus malum, sed frequens Italiae. Quamquam color mihi
parum respondere videtur in pictura.
Eu.
Qui sic?
Ti.
Quia magis nigrent apud Italos, iste pallidior est.
Eu.
An non agnoscis herbam, in cuius folium incidit?
Ti.
Non satis.
Eu.
Nec mirum. Nec enim nascitur in hortis nostratibus. Aconitum est. Ei veneno tanta vis
est, ut scorpius ad huius contactum stupescat pallescatque, seseque vinci patiatur. Sed
offensus veneno, a veneno petet remedium. Videtis in propinquo utrumque genus hellebori.
Si scorpius sese potuerit explicare a folio aconiti, et album helleborum contingere,
recipiet pristinum vigorem, diversi veneni contactu solvente torporem.
Ti.
Actum est igitur de isto scorpio: nam is se nunquam explicabit ab aconiti folio. Etiam
loquuntur hic scorpii?
Eu.
Et quidem graece.
Ti.
Quid ait?
Eu.
*EU(=RE QEO\S TO\N A)LITRO/N. Hic praeter herbas videtis omne
serpentium genus. En vobis basiliscus, oculis igneis, ipsis etiam nocentissimis venenis formidabilis.
Ti.
Et is loquitur aliquid.
Eu.
Oderint, inquit, dum metuant.
Ti.
Plane regia vox.
Eu.
Imo nihil minus regium, sed tyrannica vox est. Hic pugnat lacerta cum vipera. Hic
dipsas insidiatur, tecta putamine ovi struthiocameli. Hic videtis politiam totam
formicarum, ad quarum imitationem nos vocat Hebraeus ille sapiens, atque etiam Flaccus
noster. Hic videtis formicas Indicas, quae aurum egerunt ac servant.
Ti.
Deum immortalem, cui possit obrepere taedium in hoc theatro versanti?
Eu.
Alias, inquam, licebit vel ad satietatem usque spectare. Nunc procul tantum spectate
tertium parietem. Is habet lacus, amnes et maria, et in his quicquid est insignium
piscium. Hic est Nilus, in quo delphinum illum videtis, hominum amatorem, cum crocodilo
depugnantem, quo non alius hostis homini capitalior. In ripis ac littoribus videtis ea,
quae sunt A)MFI/BIA, ut cancri, phocae, fiber. Hic est
polypus captator, captus a concha.
Ti.
Quid loquitur? AI(RW=N AI(ROU=MAI. Mire pictor fecit aquam pellucidam.
Eu.
Aut hoc erat illi faciendum, aut nobis opus erat aliis oculis. In proximo est alter
polypus, summa aequoris aqua velificans, liburnicarum gaudens imagine. Videtis
torpedinem prostratam in arena concolori, quam hic tuto vel manu contigeris. Sed alio
properandum est. Haec pascunt oculos, at ventrem non explent: properemus ad reliqua.
Ti.
Etiamne amplius?
Eu.
Mox videbitis, quid nobis praebeat posticum. Hic videtis hortum satis spatiosum, in
duas divisum partes: in altera est, quicquid est herbarum esculentarum, in qua regnant
uxor et famula mea: in altera, quicquid est medicarum, praesertim insignium. Ad laevam
est pratum liberum, praeter virorem graminum nihil habens: septum est sepe perpetua, e
spinis implexis, sed vivis, contexta; illic nonnunquam vel ambulo, vel lusito cum
sodalibus. Ad dexteram est pomarium, in quo, quum erit otium, videbitis plurimas arbores
peregrinas, quas paulatim doceo nostro coelo assuescere.
Ti.
Papae; nae tu vincis vel ipsum Alcinoum.
Eu.
Hic aviarium est in confinio adhaerens ambulacro superiori, quod videbitis a prandio:
videbitis formas varias, variasque linguas audietis. Nec minus varia sunt ingenia. Inter
quasdam cognatio est, et mutuus amor; inter nonnullas simultas irreconciliabilis. Sunt
autem omnes adeo cicures et mansuetae, ut, si quando coeno illic aperta fenestra,
devolent in mensam, cibumque vel e manibus capiant. Si quando ingredior in ponticulo
pensili, quem videtis, fabulans cum amico, assident, auscultant, insident humeris, aut
brachiis, adeo dedidicerunt timere, quia sentiunt neminem laedere. In extremo pomario
apum regnum est. Nec illud sane spectaculum inamoenum. In praesentia non sinam vos
amplius contemplari, quo sit, quod nos posthac revocet tanquam ad novum spectaculum. A
prandio cetera vobis ostendam.
Puer
Uxor et famula clamitant, corrumpi prandium.
Eu.
Iubeto iIlas esse aequanimes; nos iam accurremus. Lavemus, amici, ut puris manibus et
animis ad mensam accedamus. Etenim si ethnicis quoque religiosa erat mensa, quanto magis
oportet esse sacram Christianis, quibus habet imaginem quandam illius sacrosancti
convivii, quod Dominus Iesus postremum egit cum suis discipulis. Et ob id receptum est,
abluere manus, ut, si quid odii, livoris aut turpitudinis alicui forsitan resideat in
animo, id eiiciat ante, quam accedat ad cibum capiendum. Sic enim opinor et corpori
salubriores esse cibos, si sumantur animo defecato.
Ti.
Istud verissimum esse credimus.
Eu.
Quoniam hoc exemplum nobis ab ipso Christo traditum est, ut ab hymno cibum auspicaremur
(nam id arbitror, quod frequenter in Evangelio legimus, illum benedixisse, aut gratias
egisse patri priusquam cibum frangeret) et rursum hymno finiremus: si videtur, recitabo
vobis hymnum, quem divus Chrysostomus miris laudibus praedicat in homilia quadam,
dignatus etiam interpretrari.
Ti.
Imo, ut velis, rogamus.
Eu.
Benedictus Deus, qui me pascis a iuventute mea, qui cibum praebes omni carni;
reple laetitia et gaudio corda nostra, ut affatim, quod satis est, habentes abundemus
in omne opus bonum, in Christo Iesu Domino nostro; cum quo tibi gloria, honor et
imperium, cum Sancto Spiritu in omne aevum.
Ti.
Amen.
Eu.
Nunc accumbite, ac suam quisque umbram sibi adiungat. Caniciei tuae debetur primus
locus, Timothee.
Ti.
Verbo dignitatem universam meam complexus es. Hoc solo nomine sum ceteris anteponendus.
Eu.
Ceterarum dotium aestimator est Deus; nos ea sequimur, quae videmus. Sophroni, adhaere
corpori tuo. Tu Theophile et Eulali, dextrum mensae latus occupate. Chrysoglottus et
Theodidactus occupabunt laevum. Uranius et Nephalius, quod superest. Ego hunc angulum tuebor.
Ti.
Non patiemur: hospiti debetur primus locus.
Eu.
Tota domus haec mea est, simulque vestra: quod si mihi permittitur ius in regno meo, is
locus debetur hospiti, quemcunque sibi delegerit. Nunc utinam Christus, ille exhilarator
omnium, et sine quo nihil vere suave est, dignetur huic nostro interesse convivio,
suaque praesentia exhilarare animos nostros.
Ti.
Spero, dignabitur. Sed ubi sedebit, iam omnibus locis occupatis?
Eu.
Utinam ille se misceat omnibus et patinis, et poculis, ut nihil illum non sapiat; sed
potissimum illabatur animis nostris. Id quo magis dignetur et nos tanti hospitis
reddamur capaciores, si molestum non est, auscultabitis paululum e sacra lectione, sed
ita, ut interim nihilo secius admoveatis manus ovis et lactucis, si libet.
Ti.
Id faciemus libenter, sed auscultabimus libentius.
Eu.
Is mos mihi multis nominibus videtur amplectendus, quod hac ratione vitentur inanes
fabulae, praebeaturque materia confabulationis frugiferae. Multum enim ab illis
dissentio, qui putant, non esse laetum convivium, nisi quod scateat ineptis ac lascivis
fabulis, quod perstrepat obscoenis cantiunculis. Vera hilaritas nascitur e pura
sinceraque conscientia: atque hi sermones vere laeti sunt, quos semper et dixisse iuvet
aut audisse, et semper delectet meminisse: non quorum mox pudeat, quique conscientiam
poenitudine discrucient.
Ti.
Utinam ista tam perpenderemus omnes, quam sunt vera.
Eu.
Haec praeterquam quod certam et insignem habent utilitatem, etiam iucunda fiunt, ubi
vel mensem unum assueveris.
Ti.
Nihil igitur consultius, quam optimis assuescere.
Eu.
Recita, puer, distincte et clare.
Puer
Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini; quocunque voluerit,
inclinabit illud. Omnis via viri recta sibi videtur; appendit autem corda Dominus.
Facere misericordiam et iudicium, magis placet Domino, quam victimae.
Eu.
Sit hoc satis. Praestat enim pauca avide discere, quam multa cum taedio devorare.
Ti.
Praestat sane, sed non hic tantum. Plinius scripsit, Officia Ciceronis nunquam de
manibus deponenda; et sunt sane digna, quae quuum ab omnibus, tum praecipue ab his, qui
destinati sunt administrandae reipublicae, ad verbum ediscantur, mea quidem sententia:
sed hunc proverbiorum libellum semper dignum arbitratus sum, qui semper nobis circumferatur.
Eu.
Quoniam sciebam prandium fore dilutum et insipidum, idcirco hanc procuravi nobis condituram.
Ti.
Nihil hic est non lautissimum; et tamen si nihil esset praeter betas absque pipere,
vino et aceto, talis lectio condiret omnia.
Eu.
Mihi tamen plus adderet gratiae, si, quod audio, penitus intelligam. Atque utinam
adesset aliquis vere theologus, qui ista non intelligeret solum, verum etiam saperet.
Nobis idiotis, nescio, an fas sit, hisce de rebus confabulari.
Ti.
Ego vero puto vel nautis esse fas, modo absit definiendi temeritas. Fortasse et
Christus, qui pollicitus est sese adfuturum, ubicunque duo convenirent de ipso
tractantes, aspirabit nobis tam multis.
Eu.
Quid si igitur partiamur inter nos novem tres sententias?
Convivae
Non displicet, modo a convivatore incipiat ordo.
Eu.
Non detrectarem provinciam, sed vereor, ne hic vos peius accipiam, quam cibis accipio.
Age, necubi videar difficilis convivator, omissis variis coniecturis, quae in hunc locum
congerunt interpretes, mihi videtur hic esse sensus moralis: alios mortales posse flecti
monitis, increpationibus, legibus ac minis: regis animum, quoniam neminem metuit, si
repugnes, magis irritari. Et idcirco quoties principes vehementer contendunt aliquid,
suo animo relinquendos, non quod semper velint optima, sed quod illorum stultitia
malitiave Deus nonnunquam abutatur ad emendandos eos, qui deliquerunt. Quemadmodum
vetuit resisti Nabuchodonosor, quod illius ministerio decrevisset castigare populum
suum. Fortassis illud est, quod ait Iob: Qui regnare facit hominem hypocritam propter
peccata populi. Atque huc fortasse pertinet, quod ait David, deplorans peccatum suum:
Tibi soli peccavi, et malum coram te feci. Non quod reges non peccent ingenti populi
malo, sed quod non habeant hominem, cuius auctoritate condemnentur, quum Dei iudicium
nemo, quamlibet potens, possit effugere.
Ti.
Non displicet interpretatio. Sed quid sibi volunt divisiones aquarum?
Eu.
Adhibita est similitudo, quae rem explanet. Violenta res et impotens est regis animus
concitatus, nec huc aut illuc duci potest, sed impetu suo fertur, velut oestro divino
percitus, quemadmodum mare sese spargit in terras, ac subinde cursum mutat, contemptis
agris, aedificiis, et quicquid obstat; alicubi se condit sub terras: cuius impetum si
coneris inhibere, aut alio deflectere, nihil agas. Idem accidit in magnis fluminibus,
veluti fabulae quoque narrant de Acheloo. Minus autem mali capitur, si commode
obsecundes, quam si violenter repugnes.
Ti.
Nihil igitur remedii adversus malorum regum impotentiam?
Eu.
Fortasse primum fuerit, leonem in civitatem non recipere: proximum, sic auctoritate
senatus, magistratuum ac civium moderari potentiam illius, ut non facile erumpat in
tyrannidem. Sed omnium potissimum, dum adhuc puer est, et se principem esse nescit,
sanctis praeceptis formare pectus illius. Prosunt et preces, ac monita, sed blanda ac
tempestiva. Extrema ancora est, votis fatigare Deum, ut regis animum inclinet ad ea,
quae Christiano rege digna sunt.
Ti.
Quid ais, idiota? Si baccalaureus essem Theologiae, minime puderet istius interpretationis.
Eu.
An vera sit, nescio; mihi satis est, quod sensus non sit impius, aut haereticus. Morem
gessi voluntati vestrae. Nunc, ut decet in conviviis, vicissim audire cupio.
Ti.
Si quid defertis his quoque canis, mihi videtur hoc dictum et ad abstrusiorem
sententiam accommodari posse.
Eu.
Credo, et audire cupio.
Ti.
Rex intelligi potest vir perfectus, qui domitis carnis affectibus, solo divini spiritus
impetu ducitur. Porro qui sit huiusmodi, hunc non convenit fortassis humanis legibus in
ordinem cogere, sed suo domino, cuius spiritu agitur, relinquendus est, nec iudicandus
est ex hisce rebus, quibus imbecillitas imperfectorum utcunque provehitur ad veram
pietatem: sed si quid secus facit, dicendum est cum Paulo: Dominus assumpsit
illum: domino suo stat, aut cadit. Idem illud: Spiritualis homo omnia
diiudicat; ipse vero a nemine iudicatur. Talibus igitur nemo praescribat, sed
Dominus, qui praescripsit terminos mari et amnibus, habet cor sui regis in manu sua, et
quocunque voluerit, inflectit illud. Quid enim opus est praescribere illi, qui suapte
sponte praestat meliora, quam exigunt humanae leges? Aut quae temeritas sit, illum
hominem constitutionibus adstringere, quem certis argumentis constat divini spiritus
afflatu gubernari?
Eu.
Tu vero, Timothee, non solum canos habes capillos, sed pectus etiam habes eruditionis
canitie venerabile. Atque utinam inter Christianos, quos omnes oportebat esse reges
huiusmodi, plures reperirentur hoc digni cognomine. Sed iam satis est ovatum, et
oleribus praelusum: iubete haec tolli, et apponi, quod superest.
Ti.
Nobis affatim satisfactum est hac ovatione, etiam si nihil praeterea successerit vel
supplicationis, vel triumphi.
Eu.
Verum quoniam, aspirante Christo, sicut opinor, successit res in prima sententia,
velim, ut umbra tua nobis enarret alteram, quae mihi videtur aliquanto obscurior.
Sophronius
Si boni voletis consulere, quicquid dixero: sedulo dicam, quod mihi videtur. Alioqui
qui fieri potest, ut rebus obscuris lucem adferat umbra?
Eu.
Equidem recipio futurum omnium nomine; et tales umbrae lucem suam habent aptiorem
oculis nostris.
Soph.
Idem docere videtur, quod Paulus: Diversis vitae rationibus contenditur ad pietatem.
Alii placet sacerdotium, alii caelibatus, alii coniugium, alii secessus, alii
respublica, pro varietate corporum et ingeniorum. Rursus alius vescitur quibuslibet,
alius distinguit inter cibum et cibum, alius iudicat inter diem et diem, alius iudicat
omnem diem. In his Paulus vult, unumquemque suo frui affectu citra contumeliam alterius.
Nec oportet quemquam ex huiusmodi iudicare, sed iudicium deferre Deo, qui expendit
corda. Fit enim saepenumero, ut vescens gratior sit Deo, quam non vescens, et diem
festum violans acceptior sit Deo, quam is, qui videtur observare: et matrimonium huius
gratius sit oculis Dei, quam multorum caelibatus. Dixi umbra.
Eu.
Utinam mihi saepe contingat cum talibus umbris colloqui. Rem, ni fallor, non acu, quod
aiunt, sed lingua tetigisti. Sed adest qui caelebs vixit, non de numero beatorum, qui se
castraverunt propter regnum Dei: sed hic castratus est vi, quo magis placeret ventri,
donec et hunc et escas destruxerit Deus. Capus est ex corte nostra. Elixis magis
delector. Ius est non inelegans: quod in eo natat, lactucae sunt selectissimae. Sumat
sibi quisque, quod gratum est animo. Sed ne quid vos fallam, succedit huic assi
nonnihil, mox bellaria, deinde fabulae catastrophe.
Ti.
Sed interim excludimus uxorem e convivio.
Eu.
Ubi vos venietis comitati vestris, accumbet et mea. Nunc quid aliud esset, quam muta
persona? et illa suavius garrit mulier inter mulieres, et nos liberius philosophamur.
Alioqui periculum sit, ne nobis accidat, quod accidit Socrati, cui quum essent convivae
philosophi, quibus magis placent huiusmodi fabulae, quam cibus, et in longum proferretur
disputatio, Xantippe commota mensam subvertit.
Ti.
Nihil minus a tua metuendum arbitror. Est enim mulier moribus placidissimis.
Eu.
Mihi certe talis, ut commutare non cupiam, etiamsi liceat: atque hoc nomine mihi vel
praecipue videor fortunatus. Nec enim mihi placet eorum sententia, qui fortunatum
putant, uxorem habuisse nunquam: magis arridet, quod ait sapiens Hebraeus, ei bonam
sortem obtigisse, cui obtigit uxor bona.
Ti.
Saepe nostro vitio malae sunt uxores, vel quia tales deligimus, vel quia tales
reddimus, vel quia non, ut oportet, formamus et instituimus.
Eu.
Vera praedicas: sed interim exspecto tertiae sententiae enarrationem, et iam mihi
dicturire videtur QEO/PNEUSTOS Theophilus.
Th.
Imo mihi animus erat in patinis: dicam tamen, quando licet impune.
Eu.
Etiam cum gratia licebit errare; vel sic praebebis occasionem inveniendi.
Th.
Mihi videtur eadem sententia, quam protulit Dominus apud Osee Prophetam cap. 6.
Misericordiam volui, et non sacrificium et scientiam Dei plus quam
holocausta. Cuius vivus et efficax interpres est Dominus Iesus in Evangelio
Matthaei cap. 9. Quum enim convivium agitaret in domo Levi, qui erat publicanus, isque
multos sui ordinis suique quaestus homines invitasset ad convivium; Pharisaei, qui
tumebant religione Legis, quum ea praecepta negligerent, unde tota Lex pendebat et
prophetae, quo discipulorum animos alienarent a Iesu, rogabant illos, cur dominus
admisceret se convivio peccatorum, a quorum consortio abstinebant Iudaei, qui volebant
haberi sanctiores, et si quando contigisset cum eiusmodi congredi, reversi domum
abluebant corpus. Quumque discipuli rudes adhuc non haberent, quod responderent; Dominus
et pro se et pro discipulis respondit: Non est opus, inquit, medico
valentibus, sed male habentibus. Euntes autem discite, quid est: Misericordiam volo,
et non sacrificium. Non enim veni vocare iustos, sed peccatores.
Eu.
Pulchre tu quidem collatione locorum rem explicas, id quod in divinis literis
praecipuum est: sed discere velim, quid appellet sacrificium, quid misericordiam. Nam
qui consistit, ut aversetur sacrificia Deus, quae sibi tot praeceptis iusserat exhiberi?
Th.
Quomodo Deus aversetur sacrificia, docet ipse nos apud Esaiam cap. 1. Sunt enim quaedam
praescripta Iudaeis in lege, quae significant magis sanctimoniam, quam praestant: quod
genus sunt, dies festi, sabbatismi, ieiunia, sacrificia. Et sunt, quae semper praestanda
sint, quae suapte natura bona sunt, non quia iussa. Iudaeos autem aversatur Deus, non
quod observarent legis ritus, sed quod his stulte tumidi, negligerent ea, quae Deus
maxime vult praestari a nobis: ac madentes avaritia, superbia, rapinis, odio, livore,
ceterisque vitiis, existimabant Deum ipsis multum debere, quod diebus festis versarentur
in templo, quod immolarent victimas, quod abstinerent a cibis vetitis, quod illi
nonnunquam ieiunarent: umbras amplectebantur, rem negligebant. Quod autem ait:
Misericordiam volo, et non sacrificium; opinor ex idiomate sermonis
Hebraei dictum, pro eo, quod erat, misericordiam volo potius quam sacrificium,
quemadmodum illud interpretatur Salomon, quum ait: Facere misericordiam et
iudicium, magis placet Domino quam victimae. Porro, omne officium, quod
impenditur sublevando proximo, scriptura misericordiam vocat et eleemosynam, quae et
ipsa nomen duxit a miserendo. Victimas appellari puto, quicquid pertinet ad ceremonias
corporales, et aliquid habet affine cum Iudaismo: quod genus sunt delectus ciborum,
vestitus praescriptus, ieiunium, sacrificium, preces veluti pensum absolutae, quies diei
festi. Haec enim ut pro tempore non sunt omnino negligenda, ita Deo sunt ingrata, si
quis observationibus huiusmodi confisus, negligat misericordiam, quoties fratris
necessitas exigit officium charitatis. Habet speciem sanctimoniae etiam, colloquia
vitare malorum. Sed hoc cessare debet, quoties aliud suadet charitas proximi. Obedientia
est, quiescere diebus festis; sed impium sit, ob religionem diei sinere fratrem perire.
Itaque servare diem dominicum victima est, ut ita loquar: reconciliari fratri,
misericordia est. Porro iudicium, quamquam potest ad potentes referri, qui frequenter vi
opprimunt imbecilles, tamen mihi videtur non absurdum, si respondeat illi, quod est apud
Osee: Et scientiam Dei plus quam holocausta. Non servat legem, qui non
servat iuxta mentem Dei. Iudaei sublevabant asinum in foveam collapsum sabbatis: et
Christum calumniabantur, qui servaret totum hominem in sabbato. Hic erat praeposterum
iudicium, et aberat scientia Dei: nesciebant enim, quod ista propter hominem essent
instituta, non homo propter illa. Sed haec impudenter dicere viderer, nisi vestro iussu
dicerem. Malim ex aliis rectiora discere.
Eu.
Ista mihi videntur adeo dicta impudenter ut existimem Dominum Iesum loqui per organum
oris tui. Sed interim dum largiter pascimus animos nostros, ne negligantur collegae.
Th.
Quinam?
Eu.
Corpora nostra, nonne collegae sunt animorum? Hoc enim malim, quam instrumenta, vel
domicilia vel sepulchra.
Ti.
Hoc nimirum est affatim refici, ubi totus homo reficitur.
Eu.
Video vos segniter attingere: quare, si videtur, iubebo proferri assa, ne pro lauto
convivio longum praebeam. Videtis huius prandioli summam. Armus est ovillus, sed
exquisitus, capus, et perdices quatuor. Has solas a mercatu sumpsi, reliqua suppeditat
hoc praediolum.
Ti.
Epicureum prandium video, ne dicam Sybariticum.
Eu.
Imo vix Carmeliticum. Sed qualequale est, boni consuletis. Animus certe purus est; si
parum lautum est convivium.
Ti.
Adeo non est muta tua domus, ut non solum parietes, sed et cyathus loquatur aliquid.
Eu.
Quid tibi loquitur?
Ti.
Nemo, nisi a seipso, laeditur.
Eu.
Cyathus patrocinatur vino. Nam vulgus febrim, aut capitis gravedinem e potu contractam,
imputare solet vino, quum ipsi sibi malum accersierint immodice bibendo.
Soph.
Meus Graece loquitur: E)N OI)/NW| A)LH/QEIA.
Eu.
Admonet non esse tutum sacerdotibus aut regum famulis indulgere vino, quod vinum fere
transferat in linguam, quicquid latebat in corde.
Soph.
Apud Aegyptios olim nefas erat sacerdotibus bibere vinum, quum nondum illis mortales
sua committerent arcana.
Eu.
Nunc licet quidem omnibus bibere vinum; an expediat, nescio. Eulali, quid libelli
profers e crumena? perquam elegans videtur; nam foris etiam totus aureus est.
Eulalius.
Sed idem intus plus quam gemmeus est. Sunt epistolae Paulinae, quas ut unicas delicias
meas semper mecum circumfero: quas ideo profero, quod ex occasione sermonis tui venit in
mentem locus quidam, qui me nuper diu torsit, nec adhuc satis sibi facit animus. Is est
in epistolae prioris ad Corinthios cap. 6. Omnia mihi licent, sed non omnia
expediunt. Omnia mihi licent, sed ego sub nullius redigar potestatem.>
Primum, si Stoicis credimus, nihil est utile, quod non idem honestum. Quomodo igitur
Paulus distinguit id, quod licet, ab eo, quod expedit? Certe scortari aut inebriari non
licet, quomodo igitur licent omnia? Quod si Paulus de certo genere rerum loquitur,
quarum omnium vult esse licentiam, non possum satis ex ipso loci tenore divinare,
quodnam sit illud genus. Ex iis, quae mox huic loco subiiciuntur, coniicere licet, eum
loqui de ciborum delectu. Quidam enim abstinebant ab idolothytis, quidam a cibis per
Mosen interdictis. Et de idolothytis agit cap. 8. Rursus cap. 10. velut explicans huius
loci sententiam, ait: Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt: omnia mihi
licent, sed non omnia aedificant. Nemo, quod suum est, quaerat, sed quod alterius.
Omne, quod in macello venit, manducate.> Hoc quod hic subiicit Paulus,
congruere videtur cum eo, quod supra dixerat: Esca ventri, et venter escis, et
hunc et has destruet Deus. Quod autem respexit hic etiam ad Iudaicum ciborum
delectum, indicat clausula 10. cap. Sine offensione estote Iudaeis et gentibus et
ecclesiae Dei, sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens, quod mihi utile
est, sed quod multis, ut salvi fiant. Nam quod ait: gentibus, pertinere videtur
ad idolothytum; quod ait: Iudaeis, referre videtur ad delectum ciborum; quod ait:
ecclesiae Dei, pertinet ad infirmos ex utroque genere collectos. Licebat igitur vesci
quibuslibet cibis, et omnia munda mundis. Verum incidit casus, ut non expediat. Quod
omnia licebant, libertatis erat Evangelicae: sed charitas ubique spectat, quid conducat
ad salutem proximi, eoque frequenter abstinet et a licitis, malens obsecundare commodo
proximi, quam sua uti libertate. Sed hic mihi geminus obstrepit scrupulus: primum, quod
in sermonis contextu nihil praecedat, aut sequatur, quod cum hoc sensu cohaereat. Nam
obiurgarat Corinthios, quod essent seditiosi, quod scortationibus, adulteriis, atque
etiam incestis impuri, quod litigarent apud iudices impios. Cum his qui cohaeret,
omnia mihi licent, sed non omnia expediunt>? Et in his quae
sequuntur, redit ad causam impudicitiae, quam repetierat et ante, intermisso negotio
litium. Corpus autem, inquit, non fornicationi, sed Domino, et
Dominus corpori. Verum hunc quoque scrupulum possum utcunque discutere, quod
paulo superius in catalogo vitiorum meminisset et idololatriae: Nolite errare, neque
fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri. Porro esus idolothytorum vergebat
ad speciem idololatriae. Et ideo mox subdit, Esca ventri, et venter
escis>; significans pro necessitate corporis, pro tempore licere vesci
quibuslibet, nisi aliud suaserit charitas proximi, sed impudicitiam semper et ubique
detestandam esse. Quod vescimur, necessitatis est, quae tolletur in resurrectione
mortuorum. Quod libidinamur, malitiae est. Sed alterum scrupulum non queo dissolvere,
quomodo ad haec quadret illud: Sed ego sub nullius redigar potestatem. Ait
enim, sibi potestatem esse omnium, se tamen in nullius potestate fore. Si is dicitur
esse in potestate aliena, qui, ne offendat, abstinet, idem capite nono de se praedicat:
Quum liber essem ab omnibus, omnium me servum feci, ut omnes
lucrifacerem. Hoc, opinor, offensus scrupolo sanctus Ambrosius, putat, hunc esse
germanum Apostoli sensum, ut viam praestruat illi, quod ait cap. 9. sibi quoque
potestatem esse faciendi, quod ceteri faciebant, vel Apostoli, vel pseudapostoli,
sumendi victum ab his, quibus praedicabat Evangelium. Sed ab hoc, tametsi licebat,
temperabat, quod sic expediret Corinthiis, quos de tam multis et insignibus vitiis
obiurgabat. Porro quisquis accipit, fit quodammodo obnoxius ei, a quo accipit, et
aliquid decedit de vigore auctoritatis. Siquidem, qui accipit, minus libere obiurgat: et
qui dedit, non perinde fert obiurgari ab eo, cui benefecit. In hoc igitur Paulus
abstinuit ab iis, quae licebant, ut consuleret apostolicae libertati, quam in hoc
volebat nulli esse obnoxiam, ut liberius, ac maiore cum auctoritate reprehenderet
illorum vitia. Mihi sane non displicet Ambrosiana sententia. Attamen si quis mallet hunc
locum ad cibos accommodare; mea sententia, quod ait Paulus: Sed ego sub nullius
redigar potestatem, sic accipi posset: Tametsi nonnunquam abstineam a cibis
immolatitiis, aut lege Mosaica vetitis, ut consulam saluti proximi ac profectui
evangelico; tamen animus meus liber est, qui scit, sibi licere vesci cibis quibuslibet,
pro necessitate corpusculi. At pseudapostoli conabantur hoc persuadere, quosdam cibos
per se impuros esse, nec abstinendum per occasionem, sed semper ab his temperandum,
tanquam natura malis, nec aliter quam abstinemus ab homicidio et adulterio. Hoc quibus
erat persuasum, redacti erant sub alienam potestatem, et exciderant ab evangelica
libertate. Solus, quod quidem meminerim, Theophylactus sententiam inducit ab his omnibus
diversam: Licet vesci quibuslibet cibis, sed non expedit immodice. Nam ex luxu
nascitur impudicitia. Hic sensus, quanquam impius non est, tamen mihi non
videtur huius loci germanus esse. Ostendi, quae me torqueant: vestrae charitatis erit,
me ex his scrupulis eximere.
Eu.
Nae tu probe tuo respondes nomini. Qui sic novit proponere quaestiones, non opus habet
alio, qui dissolvat. Sic enim proposuisti dubitationem tuam, ut ego dubitare desierim.
Tametsi Paulus in ea epistola, quoniam multa simul decrevit agere, saepe ab uno
argumento in aliud devolvitur, et rursum, quod intermiserat, repetit.
Ch.
Nisi vererer, ne vos mea loquacitate avocem a capiendo cibo, et si crederem fas esse
tam sacris colloquiis admiscere quicquam ex profanis auctoribus, proponerem et ipse
quiddam, quod hodie legentem me non torsit, sed unice delectavit.
Eu.
Imo profanum dici non debet, quicquid pium est, et ad bonos mores conducens. Sacris
quidem literis ubique prima debetur auctoritas; sed tamen ego nonnunquam offendo quaedam
vel dicta a veteribus, vel scripta ab ethnicis, etiam poëtis, tam caste, tam
sancte, tam divinitus, ut mihi non possim persuadere, quin pectus illorum, quum illa
scriberent, numen aliquod bonum agitaverit. Et fortasse latius se fundit spiritus
Christi, quam nos interpretamur. Et multi sunt in consortio sanctorum, qui non sunt apud
nos in catalogo. Fateor affectum meum apud amicos: non possum legere librum Ciceronis de
Senectute, de Amicitia, de Officiis, de Tusculanis quaestionibus, quin aliquoties
exosculer codicem, ac venerer sanctum illud pectus, afflatum coelesti numine. Contra
quum hos quosdam recentiores lego de republica, oeconomica aut ethica praecipientes,
Deum immortalem! quam frigent prae illis, imo quam non videntur sentire quod scribunt,
ut ego citius patiar perire totum Scotum cum aliquot sui similibus, quam libros unius
Ciceronis, aut Plutarchi: non quod illos in totum damnem, sed quod ex his sentiam me
reddi meliorem, quum ex illorum lectione surgam, nescio quomodo, frigidius affectus erga
veram virtutem, sed irritatior ad contentionem. Quare ne verere, quicquid istuc est, proponere.
Ch.
Quum plerique libri M. Tullii, quos scripsit de philosophia, divinitatis quiddam
spirare videntur, tum ille, quem senex scripsit de Senectute, plane mihi videtur
KU/KNEION A|)/SMA, quemadmodum Graecis est in proverbio. Eum
hodie relegi, atque haec verba, quoniam prae ceteris arridebant, edidici Quod si
quis Deus mihi largiatur, ut ex hac aetate repuerascam, et in cunis vagiam, valde
recusem: nec vero velim quasi decurso spatio a calce ad carceres reuocari. Quid enim
habet haec vita commodi? quid non potius laboris? Sed non habeat sane: habet certe
tamen aut satietatem, aut molestiam. Non libet enim mihi deplorare vitam, quod multi,
et hi docti, saepe fecerunt. Nec me vixisse poenitet, quoniam ita vixi, ut frustra me
natum non existimem. Et ex vita ista discedo, tanquam ex hospitio, non tanquam e domo.
Commorandi enim natura diversorium nobis, non habitandi, dedit. O praeclarum illum
diem, quum ad illud animorum concilium coetumque proficiscar, et quum ex hac turba et
colluvione discedam! Hactenus Cato. Quid ab homine Christiano dici potuit
sanctius? Utinam talia essent colloquia monachorum omnium, vel cum sacris virginibus,
quale fuit illud ethnici senis colloquium cum ethnicis adolescentibus.
Eu.
Iam aliquis causabitur, colloquium esse confictum a Cicerone.
Ch.
Isthuc mea non magni refert, sive hoc laudis tribuatur Catoni, qui talia senserit
dixeritque: sive Ciceroni, cuius animus sententias tam divinas cogitatione complexus
sit, cuius calamus res egregias pari facundia depinxerit. Quanquam equidem arbitror, et
Catonem, etiamsi non dixit eadem, tamen similia dicere solitum in colloquiis. Nec enim
tam impudens erat M. Tullius, ut alium Catonem finxerit, quam fuerit: et in dialogo
parum meminerit decori, quod in primis spectandum est in hoc scripti genere, praesertim
quum eius viri memoria recens adhuc haereret animis eius aetatis hominum.
Th.
Vehementer probabile est quod narras: sed dicam, quid mihi venerit in mentem, te
recitante. Saepenumero mecum admiratus sum, quum omnes optent longaevitatem, et mortem
exhorreant, tamen vix quenquam comperiri tam felicem, non dico senem, sed provectioris
aetatis hominem, qui rogatus, an, si detur, velit repuerascere, usurus per omnia iisdem
bonis ac malis, quae illi iam contigissent in vita, responderit idem quod Cato dicit:
praesertim si recolat animo, quicquid annis retroactis seu triste, seu laetum
obtigisset. Nam frequenter et suavium rerum recordatio vel cum pudore vel cum
conscientiae molestia coniuncta est, ut animus ab his etiam recolendis non minus
abhorreat, quam a tristibus. Id opinor nobis indicarunt sapientissimi poëtae,
qui scribunt, tum demum animas capi desiderio corporum relictorum, posteaquam ex amne
Lethaeo longa biberint oblivia.
Ur.
Est isthuc profecto dignum admiratione, et mihi quoque compertum in nonnullis. Verum
illud quam mihi blandiebatur; Nec me vixisse poenitet! At quotusquisque
Christianorum sic moderatur vitam suam, ut huius senis vocem sibi possit usurpare?
Vulgus hominum existimat, se non frustra vixisse, si per fas nefasque congestas divitias
relinquant morientes. At Cato ideo non putat se frustra natum, quod integrum et sanctum
civem praestiterit reipublicae, quod incorruptum magistratum, quod posteritati quoque
virtutis et industriae suae monumenta reliquerit. Iam illo quid dici potuit divinius?
Discedo tanquam ex hospitio, non tanquam e domo. Hospitio tantisper uti
licet, donec hospes iubeat exire. E domo sua nullus facile pellitur. Et tamen hinc
quoque saepenumero propellit vel ruina, vel incendium, vel alius casus quispiam. Ut
horum nihil accidat, tamen senio collabens aedificium admonet esse demigrandum.
Nephalius
Non minus elegans est, quod apud Platonem loquitur Socrates, Animam humanam in
hoc corpore velut in praesidio positam esse, unde fas non sit discedere iniussu
imperatoris, nec diutius in eo immorari, quam visum sit ei qui collocavit.
Illud significantius est in Platone, quod pro domo dixerit praesidium:
siquidem in domo tantum commoramur, in praesidio destinati sumus functioni, quam nobis
delegavit imperator noster: non abludens a nostris literis, quae vitam hominis nunc
militiam, nunc certamen esse dicunt.
Ur.
At mihi quidem oratio Catonis pulchre congruere videtur cum oratione Pauli, qui
scribens Corinthiis, coelestem mansionem, quam exspectamus post hanc vitam, OI)KI/AN vocat, et OI)KHTH/RION, hoc est
domum, sive domicilium. Ceterum hoc corpusculum appellat tabernaculum, Graece SKH=NOS. Nam et qui sumus, inquit, in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati.
Neph.
Nec abludit a sermone Petri: Iustum autem, inquit, arbitror, quamdiu
sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione; certus, quod velox est
depositio tabernaculi mei. Quid autem aliud clamat nobis Christus, quam ut sic
vivamus ac vigilemus, tanquam illico morituri? sic incumbamus honestis rebus, tanquam
semper victuri? Iam illud quum audimus, O praeclarum diem! nonne videmur
audire Paulum ipsum loquentem, Cupio dissolvi, et esse cum Christo?
Ch.
Quam felices sunt, qui tali animo mortem exspectant! Sed in oratione Catonis, quanquam
praeclara est, tamen fiduciam aliquis taxare posset, ut ab arrogantia profectam, quam
multum oportet abesse ab homine Christiano. Proinde mihi nihil unquam legisse videor
apud ethnicos, quod aptius quadret in hominem vere Christianum, quam quod Socrates,
paulo post bibiturus cicutam, dixit Critoni: An opera, inquit, nostra
sit probaturus Deus, nescio: certe sedulo conati sumus ut illi placeremus. Est mihi
tamen bona spes, quod ille conatus nostros sit boni consulturus: vir ille sic
diffidit factis suis, ut tamen ob animi propensam voluntatem obtemperandi voluntati
divinae, bonam spem conceperit, fore ut Deus pro sua bonitate boni consulturus esset,
quod studuisset bene vivere.
Neph.
Profecto mirandus animus in eo, qui Christum ac sacras literas non noverat. Proinde
quum huiusmodi quaedam lego de talibus viris, vix mihi tempero, quin dicam, Sancte
Socrates, ora pro nobis.
Ch.
At ipse mihi saepenumero non tempero, quin bene ominer sanctae animae Maronis et Flacci.
Neph.
At ego quot vidi Christianos, quam frigide morientes! Quidam fidunt in his rebus,
quibus non est fidendum: quidam ob conscientiam scelerum et scrupulos, quibus indocti
quidam obstrepunt morituro, pene desperantes exhalant animam.
Ch.
Nec mirum, eos sic mori, qui per omnem vitam tantum philosophati sunt in ceremoniis.
Neph.
Quid isthuc verbi est?
Ch.
Dicam, sed illud etiam atque etiam praefatus, me non damnare, imo vehementer probare
sacramenta et ritus ecclesiae; sed quosdam vel improbos vel superstitiosos, vel, ut
mollissime dicam, simplices et indoctos, qui docent populum hisce rebus fidere,
praetermissis his, quae nos vere reddunt Christianos.
Neph.
Nondum satis intelligo, quorsum eas.
Ch.
Faxo ut intelligas. Si vulgus Christianorum spectes, nonne prora et puppis vitae illis
in ceremoniis est? In baptismo quanta religione repraesentantur prisci ritus Ecclesiae!
Commoratur infans extra fores templi, peragitur exorcismus, peragitur catechismus,
suscipiuntur vota, abiuratur satanas cum pompis et voluptatibus suis: tandem ungitur,
consignatur, salitur, tingitur: datur negotium susceptoribus, ut puerum curent
instituendum. Illi dato nummo redimunt libertatem. Et iam puer Christianus dicitur, et
est aliquo modo. Mox rursus ungitur, tandem discit confiteri, sumit eucharistiam,
consuescit quiescere diebus festis, audire sacrum, ieiunare nonnunquam, abstinere a
carnibus. Et haec si servat, habetur absolute Christianus. Ducit uxorem, accedit aliud
sacramentum: initiatur sacris, rursus ungitur et consecratur, mutatur vestis, dicuntur
preces. Atque haec quidem omnia quod fiunt, probo: sed quod haec fiunt magis ex
consuetudine, quam ex animo, non probo: quod nihil aliud adhibetur ad Christianismum,
vehementer improbo. Siquidem magna pars hominum, dum his fidit, nihilo secius interim
per fas nefasque congerit opes, servit irae, servit libidini, servit livori, servit
ambitioni: sic tandem venitur ad mortem. Hic rursus ceremoniae paratae. Adhibetur
confessio semel atque iterum, additur unctio, datur Eucharistia, adsunt cerei sacri,
adest crux, adest aqua sacra, adhibentur indulgentiae; expromitur, aut illic etiam
emitur, morienti diploma Pontificis; ordinantur parentalia magnifice celebranda, fit
rursus stipulatio solennis, adest qui clamet ad aurem morientis, imo nonnunquam occidit
ante tempus, si contingat, ut saepe fit, vocalior, aut bene potus. Haec ut recte
adhibentur, praesertim quae nobis tradidit Ecclesiastica consuetudo, ita sunt alia
quaedam reconditiora, quae nobis hoc praestant, ut cum alacritate spiritus, ut cum
Christiana fiducia migremus hinc.
Eu.
Pie tu quidem ista vereque concionaris, sed interim nullus admovet manum cibis. Caveat
quisque, ne se fallat. Ego praedixi, nihil exspectandum praeter secundas mensas, easque
rusticanas, ne quis sibi promittat Phasides aver aut attagenas, aut Attica bellaria.
Haec amoveto, puer, et quod restat, apponito. Videtis non copiae sed inopiae nostrae
cornu. Hic est proventus hortulorum, quos vidistis. Ne parcite, si quid arridet.
Ti.
Tanta varietas est, ut vel ipso recreemur aspectu.
Eu.
Atqui ne plane contemnatis frugalitatem meam, haec patina exhilarasset Hilarionem
monachum Evangelicum, comitatum vel centum monachis illius secoli. Paulo vero atque
Antonio vel menstruus commeatus esse potuisset.
Ti.
Imo nec Petrus ille princeps Apostolorum fastidisset, opinor, quum apud Simonem
coriarium diversaretur.
Eu.
Imo nec Paulus, opinor, quum coactus egestate sutoriam nocturnis horis exerceret.
Eu.
Debemus benignitati divinae. Sed ego malim esurire cum Petro ac Paulo, modo quod
deesset corporis alimoniae, abundaret in delicias animi.
Th.
Imo discamus a Paulo, et abundare et penuriam pati. Quum deerit, gratias agamus Iesu
Christo, qui nobis suppeditet et frugalitatis et patientiae materiam. Quum supererit,
gratias agamus illius munificentiae, qui nos sua liberalitate invitet ac provocet ad
amorem sui; ac modice parceque fruentes iis, quae largiter praebuit divina benignitas,
pauperum memores simus, quibus Deus deesse voluit, quod nobis superest, ut utrisque per
alteros sit occasio virtutis. Siquidem nobis largitur, unde subvenientes egestati
fraternae, misericordiam ipsius promereamur: et illi nostra liberalitate recreati,
gratias agunt Deo pro bona mente nostra, nosque precibus suis illi commendant. Et recte
venit in mentem. Heus, puer; dic uxori, ut ex assis, quae superant, mittat Gudulae
nostrae. Est vicina quaedam gravida, tenui fortuna, sed animo beatissima. Maritus nuper
decessit, homo profusus et ignavus, qui nihil uxori reliquit praeter liberorum gregem.
Ti.
Christus iussit dare omni petenti: id si facerem, intra mensem ipsi mihi mendicandum esset.
Eu.
Opinor, Christum sentire de his, qui petant necessaria. Nam qui petunt, imo qui
flagitant vel extorquent potius magnas summas, quibus exstruant coenationes Lucullianas,
aut, quod peius est, quibus alant luxum ac libidinem suam, iis negare, quod petunt,
eleemosyna est: imo rapina est largiri male usuris, quod debebatur praesenti necessitati
proximorum. Unde mihi videntur vix excusari posse a peccato capitali, qui sumptibus
immodicis aut exstruunt, aut ornant monasteria, seu templa, quum interim tot viva
Christi templa, fame periclitentur, nuditate horreant, rerumque necessariarum inopia
discrucientur. Quum essem apud Britannos, vidi tumbam divi Thomae gemmis innumeris
summique pretiii onustam, praeter alia miracula divitiarum. Ego malim ista, quae
superflua sunt, elargiri in usus pauperum, quam servare satrapis aliquando semel omnia
direpturis; ac tumbam ornare frondibus ac flosculis: id opinor gratius esset illi
sanctissimo viro. Quum essem apud Insubres, vidi monasterium quoddam ordinis
Carthusiani, non ita procul a Papia: in eo templum est, intus ac foris, ab imo usque ad
summum, candido marmore constructum, et fere quicquid inest rerum, marmoreum est, velut
altaria, columnae, tumbae. Quorsum autem attinebat tantum pecuniarum effundere, ut pauci
monachi solitarii canerent in templo marmoreo? quibus ipsis templum hoc oneri est, non
usui, quod frequenter infestentur ah hospitibus, qui non ob aliud eo se conferunt, nisi
ut spectent templum illud marmoreum. Atque illic cognovi, quod stultius est, illis
legata in singulos annos tria millia ducatorum in structuram monasterii. Et sunt, qui
putent esse nefas, eam pecuniam in pios usus avertere praeter mentem testatoris:
maluntque demoliri, quod instaurent, quam non aedificare. Haec quoniam insignia sunt,
visum est commemorare: quamquam sunt passim in templis nostris exempla permulta similia.
Haec mihi videtur ambitio, non eleemosyna. Divites ambiunt sibi monumentum in templis in
quibus olim nec divis locus erat. Curant se sculpendos ac pingendos, additis etiam
nominibus, ac beneficii titulo: atque hisce rebus bonam templi partem occupant, olim
opinor postulaturi, ut ipsorum cadavera in ipsis reponantur altaribus. Dicet aliquis an
horum munificentiam existimas reiiciendam? Nequaquam, si templo Dei dignum sit, quod
offerunt. Sed ego si sacerdos aut episcopus essem, hortarer crassos illos aulicos, aut
negotiatores, ut, si vellent sua peccata redimere apud Deum, ista clanculum effunderent
in subsidium eorum, qui vere pauperes sunt. Isti putant perire pecuniam, quae sic
frustulatim et clanculum in praesentem egestatem tenuium sublevandam dissipatur, cuius
nullum exstet apud posteros monumentum. Ego puto nullam melius collocari ea, quam ipse
Christus sibi vult imputari certissimus debitor.
Ti.
An non putas recte collocari, quod datur monasteriis?
Eu.
Et his darem nonnihil, si dives essem, sed darem ad necessitatem, non ad luxum: tum
his, inter quos sentirem vigere studium verae religionis.
Ti.
Multi iudicant non admodum belle collocari, quod datur istis mendicis publicis.
Eu.
Et istis nonnihil dandum est aliquando, sed cum delectu. At mihi consultum videatur, si
singulae civitates suos alerent, nec ferrentur errones huc et illuc circum cursitantes,
praesertim validi, quibus opus suppeditandum sentio potius, quam pecuniam.
Ti.
Quibus igitur potissimum dandum censes, quantum, et quatenus?
Eu.
Hoc mihi ad unguem describere difficillimum sit. Primum animum adesse oportet, qui
cupiat omnibus subvenire. Deinde pro mea tenuitate, quod possum, impertio, quoties sese
offert occasio: praesertim his, quorum et paupertas et integritas mihi nota est: hortor
et alios ad beneficentiam, si me defecerint facultates.
Ti.
Sed permittisne nobis hic in tuo regno libere loqui!
Eu.
Imo liberius quam si domi vestrae sitis.
Ti.
Non probas in templis sumptus immodicos; et has aedes multo minoris aedificare poteras.
Eu.
Equidem arbitror, has intra mundiciem consistere, aut, si mavis, elegantiam: certe
absunt a luxu, ni fallor. Aedificant magnificentius, qui mendicato vivunt. Et tamen hi
ipsi horti mei qualesquales sunt, vectigal pendunt egenis: et quotidie sumptibus aliquid
detraho, in me meosque frugalior, quo possim esse in pauperes munificentior.
Ti.
Si istum animum obtinerent omnes, permulti melius haberent, quos nunc egestas gravat
indignos: et ex adverso multi minus essent obesi, digni quos egestas doceat sobrietatem
ac modestiam.
Eu.
Fortasse sic res habet. Sed vultisne, ut haec insipida bellaria re quapiam suavi condiamus?
Ti.
Plus satis est deliciarum.
Eu.
At ego hinc depromam, quod ne saturi quidem fastidiatis.
Ti.
Quid est?
Eu.
Codex est Evangeliorum, ut, quod lautissimum habeo, vobis depromam in fine convivii.
Recita, puer, ab eo loco, ubi proxime destitisti.
Puer
Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum
diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire, et
mammonae. Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animae vestrae, quid manducetis, neque
corpori quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum?
Eu.
Redde codicem. In hoc loco mihi Iesus Christus videtur bis idem dixisse. Etenim pro eo
quod prius dixit, odio habebit, mox ponit, contemntet: et pro eo quod prius posuerat,
diliget, mox vertit, sustinebit: commutatis personis existit eadem sententia.
Ti.
Non satis assequor quid velis.
Eu.
Demonstremus igitur ratione mathematica, si videtur. In priore parte pro uno pone A,
pro altero B: rursus in posteriore pro uno pone B, pro altero A, verso ordine. Aut enim
A odio habebit, et B diliget: aut B sustinebit et A contemnet. Nonne hic palam est, A
bis odio haberi, et B bis diligi?
Ti.
Perspicuum est.
Eu.
Atqui haec coniunctio, aut, praesertim repetita, habet emphasim sententiae contrariae,
aut certe diversae. Alioqui nonne absurde diceretur, Aut Petrus me vincet, et ego cedam,
aut ego cedam, et Petrus me vincet.
Ti.
Lepidum, ita me Deus amet, sophisma.
Eu.
At tum demum mihi videbitur lepidum, si hoc ex vobis didicero.
Th.
Animus somniat ac parturit mihi nescio quid: si iubetis, quicquid est, proferam in
medium, vos eritis vel oniropoli, vel obstetrices.
Eu.
Quamquam vulgo mali ominis habetur somniorum meminisse in convivio, et parum sit
verecundum, coram tot viris foetum eniti, tamen nos istud somnium, sive mavis partum
animi tui, libenter excipiemus.
Th.
Mihi videtur in hoc sermone res commutari potius, quam persona. Et hanc vocem, unum et
unum, non referri ad A et B, sed utraque pars refertur ad utrumlibet, ut, utrumcunque
delegeris, ei iam opponatur, quod significatur per alterum. Quasi dicas: aut excludes A,
et admittes B: aut A admittes, et excludes B. Hic videtis, manente persona, rem esse
translatam. Atque hoc ita dictum est de A, ut nihil referat, si idem enuncies de B, hoc
pacto: aut B excludes, et admittes A: aut admittes B, et excludes A.
Eu.
Sane argute tu quidem problema nobis explicuisti, neque quisquam mathematicus melius
depinxisset in pulvere.
Soph.
Illud me magis movet, quod prohibet esse sollicitos de crastino, quum Paulus ipse
laborarit manibus, victus parandi causa, atque idem acriter increpet otiosos, et ex
alieno vivere gaudentes, admonens ut laborent, ac manibus operentur, quod bonum est, ut
sit, unde tribuant aliquid necessitatem patienti. An non pii sanctique labores sunt,
quibus maritus tenuis alit uxorem sibi charissimam, dulcesque liberos?
Ti.
Ista quaestio, mea sententia, variis modis dissolvi potest. Primum, ut ad illa tempora
potissimum pertineat: Apostolis ob Evangelii praedicationem late vagantibus eximenda
erat sollicitudo victus undecunque suppeditandi, quibus non vacabat opera manuaria cibum
quaerere, praesertim quum nullam artem scirent, praeter piscationem. Nunc alia ratio
temporum est, et otium amplectimur omnes, laborem fugimus. Altera dissolvendi ratio est:
Christus non interdixit industriam, sed sollicitudinem. Et sollicitudinem intelligit
iuxta vulgarem hominun affectum, qui nulla de re magis anxii sunt, quam de parando
victu, ut omnibus rebus omissis, hoc solum agant, huic uni curae sint addicti. Id
propemodum iudicat ipse dominus, quum negat eundem duobus dominis servire posse. Servit
enim, qui toto pectore addictus est. Praecipuam igitur curam vult esse Evangelii
propagandi, non solam. Ait enim: Primum quaerite regnum Dei, et haec adiicientur
vobis. Non dicit solum, quaerite, sed, primum quaerite.
Ceterum in voce Crastini puto hyperbolen esse, quum significet, in longinquum; qui mos
est avaris huius mundi, ut posteris etiam anxie parent et quaerant.
Eu.
Accipimus tuam interpretationem: sed quid sibi vult, quod ait: Ne solliciti sitis
animae vestrae, quid edatis. Corpus veste tegitur, at non edit anima.
Ti.
Animam, ut opinor, hic vitam appellat. Ea periclitatur, si cibum subduxeris: non item,
si vestem detraxeris, quae magis datur pudori, quam necessitati. Et si quem affligit
nuditas, non statim occidit: at inedia certissima mors est.
Eu.
Non satis video, quo modo cohaereat cum hac sententia, quod adiecit: Nonne anima
plus est quam esca? et corpus plus est quam vestimentum? Nam si vita magni
pretii est, tanto magis advigilandum ne pereat.
Ti.
Hoc argumentum non adimit nobis sollicitudinem, sed auget.
Eu.
At non hoc sentit Christus, quod interpretaris, sed hoc argumento nobis addit fiduciam
de patre. Si pater benignus gratis et de suo dedit id quod carius est: etiam adiiciet id
quod vilius est. Qui dedit animam, non negabit alimoniam: qui dedit corpus, adiiciet
alicunde vestem. Illius igitur benignitate freti, non est, quod discruciemur
sollicitudine curaque rerum infirmarum. Quid igitur superest, nisi ut utentes hoc mundo,
tanquam non utamur, totam curam ac studium nostrum transferamus in amorem rerum
coelestium, atque reiecto mammona, imo toto Satana cum omnibus suis praestigiis, uni
Domino toto et alacri pectore serviamus, qui non destituet filios suos. Sed interim
nullus attingit bellaria. His certe cum gaudio vesci licet, quae non magna cura nobis
domi proveniunt.
Ti.
Abunde satisfactum est corpusculo.
Eu.
Vellem equidem et animo.
Ti.
Atque uberius etiam animo.
Eu.
Haec igitur tolle, puer, ac labrum appone. Lavemus, amici; ut si quid forte commissum
est in hoc convivio, purgati canamus hymnum Deo. Perficiam, si videtur, quod coeperam ex Chrysostomo.
Ti.
Rogamus.
Eu.
Gloria tibi, domine; gloria tibi, sancte; gloria tibi, rex; quoniam dedisti nobis
escas. Imple nos gaudio et laetitia in Spiritu sancto, ut inveniantur in conspectu tuo
acceptabiles; nec pudefiamus, quando reddes unicuique secundum opera sua.
Puer
Amen.
Ti.
Profecto pius et elegans est hymnus.
Eu.
Hunc divus Chrysostomus non dedignatur etiam interpretari.
Ti.
Quonam loco!
Eu.
In Matthaeum, homilia LVI.
Ti.
Non omittam quin hodie legam. Sed illud unum interim ex te cupio discere. Cur ter
optamus Christo gloriam, idque triplici cognomine, domini, sancti, et regis?
Eu.
Quoniam illi debetur omnis gloria. Sed nobis triplici nomine potissimum est
glorificandus. Quod suo sacrosancto sanguine redemerit nos a tyrannide diaboli, sibique
asseruerit; unde et dominum illum vocamus. Deinde, quod non contentus gratis condonasse
nobis omnia peccata, per spiritum suum contulit nobis et iustitiam suam, ut sectemur ea,
quae sunt sanctimoniae. Atque ob id sanctum eum vocamus, quod sit sanctificator omnium.
Postremo, quod ab eodem speramus praemium regni coelestis, ubi ille iam sedet ad dextram
Dei patris; et hinc nobis rex dicitur. Atque hanc totam felicitatem illius erga nos
gratuitae bonitati debemus, quod pro domino, vel tyranno potius, diabolo, dominum
habemus Iesum Christum: pro immunditia et sordibus peccatorum, innocentiam ac
sanctimoniam: pro gehenna, gaudia vitae coelestis.
Ti.
Pia profecto sententia.
Eu.
Quoniam nunc primum vos hic accepi convivio, non dimittam vos absque xeniis, sed
talibus, qualis fuit apparatus. Heus, puer; profer apophoreta nostra. Sive sortiri
placet, sive sibi quisque malit deligere, minimum refert; eiusdem fere pretii sunt
omnia, hoc est, nullius. Non enim sunt sortes Heliogabali, ut huic obveniant equi
centum, illi totidem muscae. Sunt libelli quatuor, horologia duo, lucernula, et theca
cum calamis Memphiticis. Haec arbitror magis convenire vobis, quam opobalsamum, aut
dentifricium, aut speculum, si vos novi satis.
Ti.
Adeo bella sunt omnia, ut nobis difficilis sit electio: ipse magis pro tuo arbitratu
distribuito; sic gratius etiam erit quicquid obtigerit.
Eu.
Hic libellus in membranis habet proverbia Salomonis; sapientiam docet, et auro pictus
est, quod aurum habeat sapientiae symbolum. Hoc dabitur cano nostro, ut, iuxta doctrinam
evangelicam, habenti sapientiam detur sapientia, et exuberet.
Ti.
Certe curabitur, ut minus egeam.
Eu.
Sophronio congruet horologium, huc ex extrema Dalmatia profectum, ut vel sic commendem
munusculum meum. Novi enim, quam ille sit parcus temporis, quam nullam omnino portionem
rei pretiosissimae sinat abire sine fructu.
Soph.
Imo pigrum admones diligentiae.
Eu.
Hic libellus habet in membranis Evangelium secundum Matthaeum: gemma tegi merebatur,
nisi nullum esset illi scrinium aut theca charior, quam pectus hominis. Illic igitur
recondito, Theophile, quo magis hoc sis, quod diceris.
Th.
Efficiam, ne prorsus male collocasse videaris tuum munus.
Eu.
Hic sunt epistolas Pauli, quas tu libenter tecum circumfers, Eulali, qui Paulum semper
habere soleas in ore: nec haberes in ore, nisi esset in pectore: posthac commodius erit
etiam in manibus oculisque.
Eul.
Isthuc non est dare munus, sed dare consilium. Porro bono consilio nullum est munus pretiosius.
Eu.
Lucernula conveniet Chrysoglotto, anagnostae insatiabili, et, ut M. Tullius inquit,
librorum helluoni maximo.
Ch.
Bis habeo gratiam: primum pro munere non vulgariter eleganti: deinde quod somniculosum
admones vigilantiae.
Eu.
Theca calamaria debetur Theodidacto, felicissime POLUGRA/FW|. Atque hos ego calamos felicissimos esse iudico, quibus
celebrabitur gloria domini nostri Iesu Christi, tali praesertim artifice.
Theodidactus
Utinam et pectus suppeditare possis, quemadmodum suppeditas instrumenta.
Eu.
Hic codex habet aliquot Plutarchi libellos de moribus, sed selectos, et a quodam
Graecae literaturae peritissimo non inscite descriptos; in quibus tantum reperio
sanctimoniae, ut mihi prodigii simile videatur, in pectus hominis ethnici tam
evangelicas potuisse venire cogitationes. Hic dabitur Uranio iuveni, et FILE/LLHNI. Superest horologium; id cedat nostro Nephalio,
parcissimo temporis dispensatori.
Neph.
Habemus gratiam, non solum pro munusculis, ve-rum etiam pro testimoniis. Nam isthuc non
tam est distribuere xenia, quam elogia.
Eu.
Imo ego vobis habeo gratiam duplici nomine. Primum, quod nostram exilitatem boni
consulitis. Deinde, quod eruditis iuxta ac piis sermonibus refecistis animum meum. Ego
vos, quomodo acceptos dimittam, nescio; certe vos relinquam melior ac doctior. Scio
vobis non esse cordi fistulas, aut moriones, ac multo minus aleam. Quare si videtur
fallemus horulam spectandis reliquis regiae meae miraculis.
Ti.
Isthuc eramus abs te flagitaturi.
Eu.
Apud bonae fidei promissorem non est opus flagitatore. Hanc aulam aestivam opinor vos
iam satis contemplatos. Habet triplicem prospectum, et, quoquo versum deflectas oculos,
occurrit viror hortorum gratissimus. Vitreis fenestris volubilibus, si videatur, licet
excludere coelum, si nebulis aut ventis sit incommodius; licet et densis valvis, foris
admotis, ac tenuibus intus, escludere solem, si quid offendat aestus. Hic quum prandeo,
videor in horto prandere, non in domo. Nam et parietes virentes suos habent inspersos
flosculos. Sunt et picturae non invenustae. Hic Christus supremam compotationem agitat
cum electis discipulis. Hic natalitia celebrat Herodes funesto convivio. Hic Evangelicus
ille dives epulatur splendide, mox descensurus ad inferos. Lazarus repellitur a foribus,
mox excipiendus sinu Abrahae.
Ti.
Hoc argumentum non satis agnoscimus.
Eu.
Cleopatra est cum Antonio luxu decertans: iam unionem ebibit, alteri manum admovit
detractura. Hic pugnant Lapithae. Hic Alexander Magnus hasta transverberat Clitum. Haec
exempla nos admonent sobrietatis in convivio, et a crapula luxuque deterrent. Nunc
adeamus bibliothecam, non illam quidem multis instructam libris, sed exquisitis.
Ti.
Locus hic plane divinitatem quandam prae se fert, adeo nitent omnia.
Eu.
Hic videtis praecipuam partem opum mearum. Nam in mensa nihil vidistis nisi vitreum ac
stanneum; nec est in tota domo vas ullum argenteum, praeter unum poculum inauratum, quod
ob amorem eius, qui dono dedit, religiose servo. Haec sphaera pensilis totum orbem ponit
ob oculos. Hic in parietibus singulae regiones fusiore spatio depictae sunt. In reliquis
parietibus videtis insignium auctorum imagines. Nam omnes depingere, fuerat infinitum.
Christus primum habet locum, porrecta manu sedens in monte. Capiti imminet pater,
dicens: Ipsum audite. Spiritus sanctus expansis alis multa luce complectitur illum.
Ti.
Opus, ita me Deus bene amet, Apelle dignum.
Eu.
Adiunctum est bibliothecae museion quoddam angustum, sed elegans, quod submota tabula
ostendit foculum, si quid offenderit frigus. In aestate videtur solidus paries.
Ti.
Hic mihi gemmea videntur omnia. Est et mira odoris gratia.
Eu.
Hoc mihi praecipue studio est, ut niteat domus, et bene oleat. Utraque res minimo
constat. Habet bibliotheca suum ambulacrum pensile, spectans in hortum; et huic adhaeret sacellum.
Ti.
Locus numine dignus.
Eu.
Nunc adeamus illa tria ambulacra, quae imminent iis, quae vidistis ad hortum domesticum
spectantia. In his superioribus utroque prospectus est, sed per fenestras, quae possunt
occludi, praesertim in his parietibus, qui non spectant hortum interiorem, quo domus sit
tutior. Hic ad laevam, quia plus est lucis, et paries raris fenestris interruptus,
ordine depicta est tota vita Iesu ex narratione quatuor Evangelistarum, usque ad missum
Spiritum sanctum, et primam praedicationem Apostolorum ex Actis. Additae sunt et locis
notae, ut agnoscat spectator, iuxta quod stagnum, aut in quo monte res gesta sit. Additi
sunt tituli, paucis verbis subnotantes totum argumentum: velut illud, quod dicitur a
Iesu, Volo, mundare. Ex adverso respondent figurae et vaticinia Veteris
Testamenti, praesertim e Prophetis et Psalmis, qui nihil aliud habent, quam Christi
vitam, et Apostolorum, aliter narratam. Hic nonnunquam obambulo mecum fabulans, et animo
contemplans illud ineffabile consilium Dei, quo per filium suum restituere voluit genus
humanum. Nonnunquam adest uxor comes, aut amicus quispiam, qui rebus piis delectetur.
Ti.
In hac domo cui posset obrepere taedium?
Eu.
Nulli, qui didicerit secum vivere. In summa ora picturae, velut extra ordinem, addita
sunt capita Pontificum Romanorum cum suis titulis. Ex adverso capita Caesarum, ob
memoriam historiae. In utroque cornu prominet pensile cubiculum, ubi liceat
interquiescere, et unde spectare licet pomarium, et aviculas nostras. Hic in extremo
angulo prati videtis aliud aedificiolum, ubi coenamus nonnunquam aestivis mensibus et
ubi curatur, si quem forte e familiaribus corripuerit morbus ob contagium formidabilis.
Ti.
Quidam negant huiusmodi morbos esse vitandos.
Th.
Cur ergo vitant foveam, aut venenum? An hoc minus timent, quia non vident? Nec
basilisci venenum videtur, quod afflat oculis. Ubi res poscat, non dubitem pro
necessariis venire in vitae discrimen. Sine causa subire vitae periculum, temeritas est:
alios in vitae periculum adducere, crudelitas. Sunt et alia quaedam non iniucunda
spectatu: ea mandabo uxori, ut ostendat. Manete hic vel totum triduum, et hanc domum
putate esse vestram. Pascite oculos, pascite animus. Nam me negotia quaedam alio vocant.
Est equitandum in pagos aliquot vicinos.
Ti.
Ob rem pecuniariam?
Eu.
Ego tales amicos non relinquerem pecuniae gratia.
Ti.
Fortassis venatio parata est alicubi.
Eu.
Plane venatio est: sed aliud venor, quam apros aut cervos.
Ti.
Quid igitur?
Eu.
Dicam. In uno pago decumbit amicus quidam non sine pericolo vitae. Nam corpori metuit
medicus, ego magis metuo animae illius; siquidem mihi videtur parum recte compositus ad
emigrandum, sicut dignum est Christiano. Huic adero meis hortatibus, ut, sive moriatur,
sive revalescat, bono ipsius fiat. In altero dissidium acre natum est inter duos, non
malos quidem illos, sed tamen pervicacis ingenii viros. Quod si exasperetur, vereor ne
plures secum trahat in consortium simultatis. Adnitar totis viribus, ut hos redigam in
gratiam. Nam utrique sum veteri necessitudine iunctus. Haec sunt quae venor. Quod si
venatio successerit ex animi sententia, simul hic celebrabimus E)PINI/KIA.
Ti.
Pia venatio. Precamur, ut tibi pro Delia Christus aspiret.
Eu.
Hanc praedam ego malim, quam obvenire mihi haereditate bis mille ducatos.
Ti.
Mox rediturus?
Eu.
Non nisi tentatis omnibus: quare certum tempus non possum praescribere. Vos interim
meis perinde ac vestris fruamini, et valete.
Ti.
Dominus Iesus te feliciter deducat ac reducat.