Aug.
Rem acu tetigisti. Recte iudicas. Scopum attigisti. Nam, foecundi calices quem non
fecere disertum.
Ch.
Perdocte tu quidem, Augustine, ut omnia; sed quoniam in sermonem vinarium, quando in
mentionem incidimus vinorum, libet interrogare, quonam consilio veteres illi Bacchum,
quem vini auctorem videri volebant, poëtarum Deum dixerint. Quid enim illi
temulento Deo cum poëtis, Musarum virginum cultoribus?
Aug.
Quaestio, ita me Bacchus amet, poculis digna: verum quorsum tuae quaestiones
spectent, satis intelligo.
Ch.
Quorsum, amabo?
Aug.
Astute de vino disputationem iniicis gallica techna, quam didicisse Parisiis te
suspicor, nimirum quo minus interim absumatur vini. Abi, virum te iudico; non frustra
in tanta schola versatus es.
Ch.
Accipio tua dicta; referam paria scommata, ubi erit commodum. Sed ad rem.
Aug.
Dissolvam, ubi bibero: siquidem absurdum fuerit, sicco palato de quaestione vinosa
disputare. Praebibo tibi; Christiane. Propino tibi hunc scyphum dimidiatum.
Ch.
Accipio abs te libenter. Sit saluti. Prosit.
Aug.
Iam accingor ut me missum facias. Ego meo more praepostere faciam. Quod Baccho
pueritiae effigiem tribuerint, id habet mysterii, quod vinum potum curas et
sollicitudines animis nostris eximit, hilaritatemque quandam inducit. Quare senibus
quoque ipsis iuventam quandam reddere videtur, dum et hilariores facit et formosiores:
id quod Horatius, quum multis in locis, tum praecipue his versibus aperte testatur:
Ad mare quum veni, generosum et lene requiro,
Quod curas abigat, quod cum spe divite manet
In venas animumque meum, quod verba ministret,
Quod me Lucanae iuvenem commendet amicae.
Nam quod huic poëtas dicarunt Deo, id significatum voluisse suspicor, quod
vinum et ingenium excitat, et facundiam ministrat, quae duo poëtae sunt
aptissima. Unde frigent carmina, quae scribuntur aquae potoribus. Est quidem igneus
suapte natura Bacchus, sed adhibitis Nymphis redditur temperantior. Habes quod quaerebas?
Ch.
Nihil unquam audivi verisimilius dici ab homine poëta. Dignus es, qui bibas
gemma. Heus puer, tolle hanc patinam, atque appone cetera.
Aug.
Puerum habes admodum inurbanum.
Ch.
Est veterator nequissimus.
Aug.
Cur non instituis alio pacto?
Ch.
Difficile est canem vetulum loris assuescere. Difficillimum est veteratoris mutare
mores. Vetulus canis non facile assuescit loro. Me quidem dignus est. Dignum patella operculum.