Aug.
Scipio accusatus est ambitus, aut de ambitu. Arguis me impudentiae, ipse
impudentissimus. Lepidus postulatus est repetundarum. Accersitus est capitis. Si
hominem insimulabis avaritiae, male audies. Admoneto eum pristinae fortunae. Mortales
ipso vocabulo suae conditionis admonentur. Commonefacito Lepidum promissi. Sunt
pleraque, quae accusativum gemimum admittant. Doceo te literas. Exorat te veniam.
Dedocebo te istos mores. Poposcit me mutuum. Hic eius rei mihi admonendus es, quod in
his secundum accusativum etiam passiva obtinent, in aliis genitivus manet. A me doctus
est literas. Postulant me furti. Postulor furti. Accusas me sacrilegii. Accusor
sacrilegii. Scio, te nondum expletum. Scio, animo tuo nondum esse satisfactum. Quando
enim tantus elegantiarum helluo satietur? Sed convivis parcendum est, quos haec non
omnes perinde delectant. A coena inter deambulandum, id quod rationi deerit,
persolvemus, nisi quid aliud censes.
Ch.
Fiat ex tua sententia. Agamus gratias benignitati divinae, deinde paulisper deambulaturi.
Mi.
Pulchre dicis. Nihil enim hoc vespertino coelo amoenius, nihil salubrius.
Ch.
Petre, adesdum. Tolle suo quaeque ordine, ac vinum cyathis infunde.
Pe.
Iubesne agi gratias?
Ch.
Age.
Pe.
Graece mavis, an Latine?
Ch.
Utroque modo.
Pe.
Gratias agimus tibi, pater coelestis, qui tua ineffabili potentia condidisti
omnia, tua inscrutabili sapientia gubernas universa, tua inexhausta bonitate cuncta
pascis ac vegetas: largire filiis tuis, ut aliquando tecum bibant in regno tuo
nectar illud immortalitatis, quod promisisti ac praeparasti vere diligentibus te,
per Iesum Christum. Amen.
Ch.
Dic eadem Graece, ne ceteri, quod dicas, intelligant.
Pe.
*)EUXARISTOU=ME/N SOI, PA/TER OU)RA/NIE, O( TH=| A)R)*R(H/TW| SOU DUNA/MEI KTI/SAS
TA\ PA/NTA, O( TH=| A)NECEREUNHTW| SOU SOFI/A| KUBERNW=N A(PACA/PANTA, O( TH=| A)NECANTLHTW| SOU
XRHSTO/THTI E(\KASTA TREFO/MENO/S TE KAI\ AU)CA/NWN. *XARI/ZOU TOI=S UI(OI=S SOU TO\ META\ SOU= POTE\
PIEI=N TO\ TH=S A)QANASI/AS NE/KTAR, O(\ U(PE/XOU KAI\ H(TOI/MASAS TOI=S A)LHQW=S A)GAP?SI/ SE,
DIA\᾽*)IHSOU= *XRISTOU=, TOU= NI(OU= SOU, TOU= KURI/OU H(MW=N, TOU= META/ SOU ZW=NTOS, KAI\
BASILEU/ONTOS E)N E(NO/THTI TOU= PNEU/MATOS A(GI/OU, EI)S TOU\S A)IW=NAS. *)AMH/N
Ch.
Habeo vobis, hospites candidissimi, gratiam, qui ad hoc conviviolum venire dignati
sitis; oro aequi bonique consulatis.
Convivae
Nos vicissim gratiam referre volumus, non tantum habere. Proinde ne multis agantur
gratiae. Quin potius surgamus et exspatiemur.
Aug.
Ducamus nobiscum virgines; nam eo minus molesta erit deambulatio.
Ch.
Recte sentis. Ne desint nobis flosculi, si forte locus flores non habebit. Utrum
mavis nostris in hortis more poëtico reptare, an foris ad amnem exspatiari?
Aug.
Habent quidem horti tui amoenitatis permultum, verum eam voluptatem matutinis
deambulationibus serva. At sole inclinato amnium aspectus oculos mirum in modum iuvat.
Ch.
Antecede igitur, Augustine, ut poëta dignum est: latus tuum claudam.
Aug.
Bone Deus, quantum comitum, quantam pompam nobiscum ducimus! Dici non potest,
Christiane, quantum mihi placeam. Satrapes mihi videor.
Ch.
Age, nunc promissum praesta. Solve, quod recepisti.
Aug.
Quid me potissimum vis dicere?
Ch.
Ego quondam in Pollionis oratione quum multa, tum illud inprimis solebam admirari,
quod tam facile, tam crebro, tam venuste orationem verteret: quae res non modo
singularis ingenii, verum etiam multi usus mihi videtur.
Aug.
Haud iniuria istud in Pollione admiratus es, Christiane. Ille enim tum hac in re
divinam quandam vim obtinet, quam quidem illi cum ingenii dexteritate quadam, tum
plurimo et dicendi, et legendi, et scribendi usu contigisse opinor, potius quam
ratione aliqua, aut praeceptione.
Ch.
At ego rationem aliquam istius rei, si fieri potest, exspecto.
Aug.
Ita, ut dixi, res habet. Verum quia te tantopere video velle, quantum potero, morem
geram, easque ratiunculas, quas in Pollionis orationibus mihi visus sum animadvertere,
ut potero, reddam.