Personae
Ne.
Hodie te conventum volebam, Philypne, sed negabaris esse domi.
Ph.
Non omnino mentiti sunt: tibi quidem non eram, sed mihi tum eram maxime.
Ne.
Quid istuc aenigmatis est?
Ph.
Nosti illud vetus proverbium:Non omnibus dormio. Nec te fugit ille Nasicae
iocus, cui cum, Ennium familiarem invisere volenti, ancilla iussu heri negasset esse
domi, sensit Nasica et discessit. Ceterum ubi vicissim Ennius Nasicae domum ingressus
rogaret puerum, num esset intus, Nasica de conclavi clamavit,Non,
inquiens,sum domi. Quumque Ennius agnita voce dixisset,Impudens,
non te loquentem agnosco?
Imo tu, inquit Nasica,impudentior, qui mihi ipsi fidem non habeas,
cum ego crediderim ancillae tuae.
Ne.
Eras fortassis occupatior.
Ph.
Imo suaviter otiosus.
Ne.
Rursum aenigmate torques.
Ph.
Dicam igitur explanate, nec aliud dicam ficum, quam ficum.
Ne.
Dic.
Ph.
Altum dormiebam.
Ne.
Quid ais? Atqui iam praeterierat octava, cum sol hoc mense surgat ante quartam.
Ph.
Per me quidem soli liberum est vel media nocte surgere, modo mihi liceat ad satietatem
usque dormire.
Ne.
Verum istuc utrum casu accidit, an consuetudo est?
Ph.
Consuetudo prorsus.
Ne.
Atqui rei non bonae consuetudo pessima est.
Ph.
Imo nullus est somnus suavior, quam post exortum solem.
Ne.
Qua tandem hora soles lectum relinquere?
Ph.
Inter quartam et nonam.
Ne.
Satis amplum spatium: vix tot horis comuntur reginae. Sed unde venisti in istam consuetudinem?
Ph.
Quia solemus convivia, lusus et iocos in multam proferre noctem; id dispendii matutino
somno pensamus.
Ne.
Vix unquam vidi hominem te perditius prodigum.
Ph.
Mihi parsimonia videtur magis, quam profusio. Interim nec candelas absumo, nec vestes detero.
Ne.
Praepostera sane parsimonia, servare vitrum, ut perdas gemmas. Aliter sapuit ille
Philosophus, qui rogatus, quid esset pretiosissimum, respondet,Tempus.
Porro cum constet, diluculum esse totius diei partem optimam, tu quod in re
pretiosissima pretiosissimum est, gaudes perdere.
Ph.
An hoc perit, quod datur corpusculo?
Ne.
Imo detrahitur corpusculo, quod tum suavissime afficitur, maximeque vegetatur, cum
tempestivo moderatoque somno reficitur, et matutina vigilia corroboratur.
Ph.
Sed dulce est dormire.
Ne.
Quid esse potest dulce nihil sentienti?
Ph.
Hoc ipsum dulce est, nihil sentire molestiae.
Ne.
Atqui isto nomine feliciores sunt, qui dormiunt in sepulcris. Nam dormienti nonnunquam
insomnia molesta sunt.
Ph.
Aiunt, eo somno maxime saginari corpus.
Ne.
Ista glirium sagina est, non hominum. Recte saginantur animalia quae parantur epulis:
homini quorsum attinet accersere obesitatem, nisi graviore sarcina onustus incedat? Dic
mihi, si famulum haberes, utrum obesum mallem an vegetum, et ad omnia munia habilem?
Ph.
Atqui non sum famulus.
Ne.
Mihi sat est, quod ministrum officiis aptum malles, quam bene saginatum.
Ph.
Plane mallem.
Ne.
At Plato dixit, animum hominis hominem esse, corpus nihil aliud esse quam domicilium
aut instrumentum. Tu certe fateberis, opinor, animum esse principalem hominis portionem,
corpus animi ministrum.
Ph.
Esto, si vis.
Ne.
Cum tibi nolles ministrum abdomine tardum, sed agilem malles et alacrem, cur animo
paras ministrum ignavum et obesum?
Ph.
Vincor veris.
Ne.
Iam aliud dispendium accipe: ut animus longe praestat corpori, ita fateris, opes animi
longe praecellere bona corporis.
Ph.
Probabile dicis.
Ne.
Sed inter animi bona, primas tenet sapientia.
Ph.
Fateor.
Ne.
Ad hanc parandam nulla diei pars utilior, quam diluculum, cum Sol novus exoriens
vigorem et alacritatem adfert rebus omnibus, discutitque nebulas e ventriculo exhalari
consuetas, quae mentis domicilium solent obnubilare.
Ph.
Non repugno.
Ne.
Nunc mihi supputa quantum eruditionis tibi parare possis quatuor illis horis, quas
somno intempestivo perdis.
Ph.
Profecto multum.
Ne.
Expertus sum, in studiis plus effici una hora matutina, quam tribus pomeridianis; idque
nullo corporis detrimento.
Ph.
Audivi.
Ne.
Deinde illud reputa, si singulorum dierum iacturam in summam conferas, quantus sit
futurus cumulus.
Ph.
Ingens profecto.
Ne.
Qui gemmas et aurum temere profundit, prodigus habetur, et tutorem accipit: haec bona
tanto pretiosiora qui perdit, nonne multo turpius prodigus est?
Ph.
Sic apparet, si rem recta ratione perpendamus.
Ne.
Iam illud expende, quod scripsit Plato,nihil esse pulchrius, nihil amabilius
sapientia: quae si corporeis oculis cerni posset, incredibiles sui amores excitaret.
Ph.
Atqui illa cerni non potest.
Ne.
Fateor, corporeis oculis. Verum cernitur oculis animi, quae pars est hominis potior. Et
ubi amor est incredibilis, ibi summa voluptas adsit oportet, quoties animo cum tali
amica congreditur.
Ph.
Verisimile narras.
Ne.
I nunc, et somnum, mortis imaginem, cum hac voluptate commuta, si videtur.
Ph.
Verum interim pereunt nocturni lusus.
Ne.
Bene pereunt, quae peiora melioribus, inhonesta praeclaris, vilissima pretiosissimis
permutantur. Bene perdit plumbum, qui illud vertit in aurum. Noctem natura somno
tribuit: sol exoriens cum omne animantium genus tum praecipue hominem ad vitae munia
revocat. Qui dormiunt, inquit Paulus,nocte dormiunt, et qui ebrii
sunt, nocte ebrii sunt. Proinde quid turpius, quam cum omnia animantia cum sole
expergiscantur, quaedam etiam illum nondum apparentem sed adventantem cantu salutent,
cum elephantus solem orientem adoret; hominem diu post solis exortum stertere? Quoties
aureus ille splendor illustrat cubiculum tuum, nonne videtur exprobrare
dormienti:Stulte, quid optimam vitae tuae partem gaudes perdere? Non in hoc
luceo, ut abditi dormiatis, sed ut rebus honestissimis invigiletis. Nemo lucernam
accendit ut dormiat, sed ut aliquid operis agat: et ad hanc lucernam omnium
pulcherrimam nihil aliud quam stertis.
Ph.
Belle declamas.
Ne.
Non belle, sed vere. Age, non dubito quin frequenter, audiveris illud
Hesiodeum:Sera in fundo parsimonia.
Ph.
Frequentissime. Nam in dolii medio vinum est optimum.
Ne.
Atqui in vita prima pars, nimirum adolescientia, est optima.
Ph.
Profecto sic est.
Ne.
At diluculum hoc est diei, quod adolescientia vitae. An non igitur stulte faciunt, qui
adolescientiam nugis, matutinas horas somno perdunt?
Ph.
Sic apparet.
Ne.
An est ulla possessio, quae cum hominis vita sit conferenda?
Ph.
Ne universa quidem Persarum gaza.
Ne.
An non vehementer odisses hominem, qui tibi vitam posset ac vellet malis artibus ad
annos aliquot decurtare?
Ph.
Illi mallem ipsi vitam eripere.
Ne.
Verum peiores ac nocentiores arbitror, qui sibi volentes reddunt vitam breviorem.
Ph.
Fateor, si qui tales reperiantur.
Ne.
Reperiantur? Imo id faciunt omnes tui similes.
Ph.
Bona verba.
Ne.
Optima. Sic tuo cum animo reputa: nonne videtur rectissime dixisse Plinius, vitam esse
vigiliam, et hoc pluribus horis hominem vivere, quo maiorem temporis partem impenderit
studiis? Somnus enim mors quaedam est. Unde et ab inferis venire fingitur, et ab Homero
mortis germanus dictus est. Itaque quos somnus occupat, nec inter vivos, nec inter
mortuos censentur, sed tamen potius inter mortuos.
Ph.
Ita videtur omnino.
Ne.
Nunc mihi rationem subducito, quantam vitae portionem sibi resecent, qui singulis
diebus tres aut quatuor horas perdunt somno.
Ph.
Video summam immensam.
Ne.
Nonne pro deo haberes Alcumistam, qui posset decem annos vitae summae adiicere, et
provectiorem aetatem ad adolescientiae vigorem revocare?
Ph.
Quidni habeam?
Ne.
Sed hoc tam divinum beneficium ipse tibi praestare potes.
Ph.
Qui sic?
Ne.
Quia mane diei est adolescentia; usque ad meridiem fervet iuventus; mox virilis aetas;
cui succedit pro senecta vespera; vespera excipit occasus, velut diei mors. Magnum autem
vectigal parsimonia est, sed nusquam maius quam heic. An non igitur ingens lucrum sibi
adiunxit, qui magnam vitae partem, eamque optimam, perdere desiit.
Ph.
Vera praedicas.
Ne.
Proinde videtur admodum impudens eorum querimonia, qui naturam accusant, quod hominis
vitam tam angustis spatiis finierit, cum ipsi ex eo, quod datum est, sibi sponte tantum
amputent. Satis longa est cuique vita, si parce dispensetur. Nec mediocris profectus
est, si quis suo quaeque tempore gerat. A prandio vix semihomines sumus, cum corpus
cibis onustum aggravat mentem: nec tutum est, spiritus ab officina stomachi,
concoctionis officium peragentes, ad superiora evocare; a coena multo minus. At
matutinis horis homo totus est homo, dum habile est ad omne ministerium corpus, dum
alacer viget animus, dum omnia mentis organa tranquilla sunt ac serena, dum aurae
divinae, ut ait ille, particula spirat, ac sapit originem suam, et rapitur ad honesta.
Ph.
Eleganter tu quidem concionaris.
Ne.
Apud Homerum audit Agamemnon, opinor, OU) XRH\ PANNU/XION EU(/DEIN
BOULHFO/RON A)/NDRA. Quanto turpius est tanta diei partem somno perdere?
Ph.
Verum, sed BOULHFO/RW|. Ego non sum dux exercitus.
Ne.
Si quid tibi carius est quam ipse tibi, ne quid te moveat Homeri sententia. Faber
aerarius ob vile lucellum surgit ante lucem, et nos amor sapientiae non potest
expergefacere, ut saltem solem ad lucrum inaestimabilem evocantem audiamus? Medici non
fere dant pharmacum nisi diluculo; illi norunt horas aureas, ut subveniant corpori: nos
eas non novimus, ut locupletemus ac sanemus animum? Quod si haec leve pondus habent apud
te, audi quid apud Salomonem loquatur illa coelestis sapientia:Qui mane,
inquit,vigilaverint ad me, invenient me. Iam in mysticis Psalmis, quanta
matutini temporis commendatio? Mane Propheta extollit Domini misericordiam, mane
exauditur vox eius, mane illius deprecatio praevenit Dominum. Et apud Lucam
Evangelistam, populus sanitatem ac doctrinam expetens a Domino, mane ad illum confluit.
Quid suspiras Philypne?
Ph.
Vix lacrymas teneo, cum subit quantam vitae iacturam fecerim.
Ne.
Supervacaneum est ob ea discruciari, quae non revocari, sed tamen posterioribus curis
sarciri possunt. Huc igitur incumbe potius, quam ut praeteritorum inani deploratione
futuri quoque temporis iacturam facias.
Ph.
Bene mones; sed me iam sui iuris fecit diutina consuetudo.
Ne.
Phy! Clavus clavo pellitur, consuetudo consuetudine vincitur.
Ph.
Ut durum est ea relinquere, quibus diu assueveris.
Ne.
Initio quidem; sed eam molestiam diversa consuetudo primum lenit, mox vertit in summam
voluptatem, ut brevis molestiae non oporteat poenitere.
Ph.
Vereor, ut succedat.
Ne.
Si septuagenarius esses, non retraherem te a solitis; nunc vix decimum septimum,
opinor, annum, egressus es. Quid autem est, quod ista aetas non possit vincere, si modo
adsit promptus animus?
Ph.
Equidem aggrediar, conaborque ut ex Philypno fiam Philologus.
Ne.
Id si feceris, mi Philypne, sat scio, post paucos dies et tibi serio gratulaberis, et
mihi gratias ages, qui monuerim.