Ge.
Fuitne tibi hoc iter faustum et commodum?
Li.
Sic satis: nisi quod nihil usquam tutum est a latronibus.
Ge.
Hic est belli ludus.
Li.
Est, sed sceleratissimus.
Ge.
Pedes advenis, an eques?
Li.
Partim pedestri itinere, partim vehiculo, partim equo, partim navigio.
Ge.
Quo in statu sunt res Gallicae?
Li.
Sane turbulento. Magnae bellorum minae sunt. Quid mali allaturi sint hostibus,
nescio. Certe Galli iam ipsi non dicendis malis affliguntur.
Ge.
Unde proficiscuntur isti bellorum tumultus?
Li.
Unde, nisi ex ambitione monarcharum?
Ge.
At horum prudentia conveniebat sedari rerum humanarum tempestates.
Li.
Sedant illi quidem, sed ut Auster mare. Persuadent sibi, se deos esse, suaque causa
mundum hunc esse conditum.
Ge.
Imo princeps reipublicae gratia constituitur, non respublica principis causa.
Li.
Imo non desunt theologi, qui frigidam suffundant, et ad hos tumultus, classicum canant.
Ge.
Istos ego statuerem in prima acie.
Li.
At illi sibi cavent post principia.
Ge.
Ista publica fatis curanda relinquamus. Tuae res quo tandem in statu sunt?
Li.
Optimo, felici, mediocri, tolerabili.
Ge.
Quo pacto se res habent tuae? num ex voto?
Li.
Imo supra votum, supra meritum, supra spem.
Ge.
Satin' ex sententia? Satin' salva omnia? Satisne prospera omnia?
Li.
Res in peiore statu esse non potest. Peiore in loco negocium non potest esse.
Ge.
Non cepisti igitur, quod captabas? non contigit praeda, quam venabaris?
Li.
Venabar equidem, sed irata Delia.
Ge.
Nihil reliquum est spei?
Li.
Spei permultum, sed rei nihil.
Ge.
Episcopus nihil ostendit spei?
Li.
Tota plaustra, totasque spei naves, sed praeterea nihil.
Ge.
Nihil adhuc misit?
Li.
Promisit quidem largiter, at ne teruncium quidem misit.
Ge.
Ergo spe alendus est animus.
Li.
Sed hac non saginatur venter. Qui spe aluntur, pendent, non vivunt.
Ge.
Attamen hoc eras ad iter expeditior, quod nihil esset oneris in zona.
Li.
Fateor; atque etiam tutior. Nulla enim sunt arma certiora adversus latrones. Sed ego
malim et onus et periculum.
Ge.
Nihilne tibi ademptum est in via?
Li.
Mihine? Quaeso quid eripias nudo? Aliis citius periculum erat a me. Licuit mihi vacuo
viatori per totum iter canere et esurire. Numquid vis?
Ge.
Quo nunc hinc abis?
Li.
Recta domum, salutaturus penates iamdiu non visos.
Ge.
Precor, ut illic offendas omnia laeta.
Li.
Utinam ita velint superi. Nihil interim extitit novi domi nostrae?
Ge.
Nihil, nisi quod reperies auctam familiam. Nam tua Catulla peperit tibi catulum
absenti. Tua gallina peperit tibi ovum.
Li.
Bene nuncias. Grata nuncias. At ego tibi pro isthoc nuntio polliceor evangelium.
Ge.
Quodnam? Secundum Matthaeum?
Li.
Non, sed secundum Homerum. En, accipe.
Ge.
Tibi serva tuum evangelium. Mihi saxorum satis est domi.
Li.
Ne sperne munusculum. Aëtites est, qui gravidis admotus in nixu, maturat partum.
Ge.
Quid ais? Est mihi sane gratissimum. Dispiciam, unde possim hoc donum pensare.
Li.
Abunde pensatum puta, si boni consulueris.
Ge.
Imo nihil accidere potuit magis in tempore. Nam uxori meae iampridem tumet uterus.
Li.
Illud igitur ab te stipulabor, ut si masculum ediderit, me susceptorem asciscas.
Ge.
Polliceor, ac tuum indetur puero nomen
Li.
Quod utrisque bene vertat.
Ge.
Imo nobis omnibus.