Stultitia loquitur
Utcunque de me vulgo mortales loquuntur, (neque enim sum nescia, quam male audiat
stultitia etiam apud stultissimos,) tamen hanc esse, hanc inquam, esse unam, quae meo
numine deos atque homines exhilaro, vel illud abunde magnum est argumentum, quod
simulatque in hunc coetum frequentissimum dictura prodii, sic repente omnium vultus nova
quadam atque insolita hilaritate enituerunt, sic subito frontem exporrexistis , sic laeto
quodam et amabili applausistis risu, ut mihi profecto, quotquot undique praesentes
intueor, pariter deorum Homericorum nectare, non sine nepenthe, temulenti esse videamini,
quum antehac tristes ac solliciti sederitis, perinde quasi nuper e Trophonii specu
reversi. Ceterum quemadmodum fieri consuevit, ut, quum primum sol formosum illud et aureum
os terris ostenderit, aut ubi post asperam hyemem novum ver blandis adspirarit Favoniis,
protinus nova rebus omnibus facies, novus color ac plane iuventa quaedam redeat, ita
vobis, me conspecta, mox alius accessit vultus. Itaque quod magni alioqui Rhetores vix
longa diuque meditata oratione possunt efficere, nempe ut molestas animi curas discutiant,
id ego solo statim adspectu praestiti.
Quam ob rem autem hoc insolito cultu prodierim hodie, iam audietis, si modo non
gravabimini dicenti praebere aures, non eas sane, quas sacris concionatoribus, sed quas
fori circulatoribus, scurris ac morionibus consuevistis arrigere, quasque olim Midas ille
noster exhibuit Pani. Lubitum est enim paulisper apud vos Sophistam agere, non quidem
huius generis, quod hodie nugas quasdam anxias inculcat pueris, ac plusquam muliebrem
rixandi pertinaciam tradit, sed veteres illos imitabor, qui, quo infamem Sophorum
appellationem vitarent, sophistae vocari maluerunt. Horum studium erat, deorum ac fortium
virorum laudes encomiis celebrare. Encomium igitur audietis, non Herculis, neque Solonis,
sed meum ipsius, hoc est, Stultitiae.
Iam vero non huius facio sapientes istos, qui stultissimum et insolentissimum esse
praedicant, si quis ipse laudibus se ferat. Sit sane, quam volent stultum, modo decorum
esse fateantur. Quid enim magis quadrat, quam ut ipsa Moria suarum laudum sit buccinatrix,
et AU)TH\ E(AUTH\N AU)LH=|; Quis enim me melius exprimat, quam ipsa
me? Nisi si cui forte notior sim, quam egomet sum mihi. Quanquam ego hoc alioqui, non
paulo etiam modestius arbitror, quam id quod optimatum ac sapientum vulgus factitat, qui
perverso quodam pudore vel rhetorem quempiam palponem, vel poëtam vaniloquum,
subornare solent, eumque mercede conductum, a quo suas laudes audiant, hoc est, mera
mendacia; et tamen verecundus interim ille, pavonis in morem pennas tollit, cristas
erigit, quum impudens assentator nihili hominem diis aequiparat, quum absolutum omnium
virtutum exemplar proponit, a quo sciat ille se plus quam DI\S DIA\
PASW=N abesse: quum corniculam alienis convestit plumis: quum TO\N *AI)QI/OPA LEUKAI/NEI, denique quum E)K MU/AS
E)LE/FANTA POIEI=. Postremo sequor tritum illud vulgi proverbium, quo dicitur is
recte laudare sese, cui nemo alius contigit laudator. Quanquam hic interim demiror
mortalium ingratitudinem dicam, an segnitiem, quorum quum omnes me studiose colant,
meamque libenter sentiant beneficentiam, nemo tamen tot iam seculis exstitit, qui grata
oratione Stultitiae laudes celebrarit, quum non defuerint, qui Busirides, Phalarides,
febres quartanas, muscas, calvitia, atque id genus pestes, accuratis magnaque et olei et
somni iactura elucubratis laudibus evexerint. A me extemporariam quidem illam et
illaboratam, sed tanto veriorem audietis orationem.
Id quod nolim existimetis ad ingenii ostentationem esse confictum, quemadmodum vulgus
oratorum facit. Nam ii, sicuti nostis, quum orationem totis triginta annis elaboratam,
nonnunquam et alienam proferunt, tamen triduo sibi quasi per lusum scriptam, aut etiam
dictatam esse deierant. Mihi porro semper gratissmum fuit, O(/TI KEN E)P᾽
A)KAIRI/MAN GLW=TTAN E)LQH=|, dicere. At ne quis iam a nobis exspectet, ut iuxta
vulgarium istorum Rhetorum consuetudinem, me ipsam finitione explicem; porro ut dividam,
multo minus. Nam utrumque ominis est inauspicati, vel fine circumscribere eam, cuius numen
tam late pateat, vel secare, in cuius cultum omne rerum genus ita consentiat. Tametsi
quorsum tandem attinet mei velut umbram atque imaginem finitione repraesentare, quum ipsam
me coram praesentes praesentem oculis intueamini? Sum etenim, uti videtis, vera illa
largitrix E)A/WN, quam Latini Stultitiam, Graeci MWRI/AN appellant.
Quanquam quid vel hoc opus erat dicere? quasi non ipso ex vultu fronteque, quod aiunt,
satis, quae sim, prae me feram, aut quasi, si quis me Minervam, aut Sophiam esse
contendat, non statim solo possit obtutu coargui, etiamsi nulla accedat oratio, minime
mendax animi speculum. Nullus apud me fucis locus, nec aliud fronte simulo, aliud in
pectore premo: sumque mei undique simillima, adeo ut nec ii me dissimulare possint, qui
maxime Sapientiae personam ac titulum sibi vendicant, KAI\ E)N TH=|
PORFU/RA| PI/QHKOI, KAI\ E)N TH=| LEONTH=| O)/NOI, obambulant. Quamvis autem sedulo
fingant, tamen alicunde prominentes auriculae Midam produnt. Ingratum mehercle et hoc
hominum genus; qui quum maxime sint nostrae factionis, tamen apud vulgum cognominis nostri
sic pudet, ut id passim aliis magni probri vice obiiciant. Proinde istos, quum sint
MWRO/TATOI re, ceterum Sophi ac Thaletes videri velint,
nonne iure optimo MWROSO/FOUS illos appellabimus?
Visum est enim hac quoque parte nostri temporis rhetores imitari, qui plane deos esse
sese credunt, si hirudinum ritu bilingues appareant, ac praeclarum facinus esse ducunt,
latinis orationibus subinde graeculas aliquot voculas, velut emblemata intertexere, etiam
si nunc non erat his locus. Porro si desunt exotica, e putribus chartis quatuor aut
quinque prisca verba eruunt, quibus tenebras offundant lectori, videlicet, ut qui
intelligunt, magis ac magis sibi placeant; qui non intelligunt, hoc ipso magis admirentur,
quo minus intelligunt. Quandoquidem est sane et hoc nostratium voluptatum genus non
inelegans, quam maxime peregrina maxime suspicere. Quod si qui paulo sunt ambitiosiores,
arrideant tamen et applaudant, atque asini exemplo TA\ W)=TA
KINW=SI, quo ceteris probe intelligere videantur, *KAI\ TAU=TA
DH\ ME\N TAU=TA. Nunc ad institutum recurro.
Nomen igitur habetis, viri, quid addam epitheti? quid nisi stultissimi? Nam quo alio
honestiore cognomine Mystas suos compellet dea Stultitia? Sed quoniam non perinde multis
notum est, quo genere prognata sim, id iam Musis bene iuvantibus exponere conabor. Mihi
vero neque Chaos, neque Saturnus, neque Iapetus, aut alius id genus obsoletorum ac putrium
deorum quisquam pater fuit, sed *PLOU=TOS ipse unus, vel
invitis Hesiodo et Homero, atque ipso adeo Iove, PATH\R A)NDRW=N TE QEW=N
TE: cuius unius nutu, ut olim, ita nunc quoque sacra profanaque omnia sursum ac
deorsum miscentur; cuius arbitrio bella, paces, imperia, consilia, iudicia, comitia,
connubia, pacta, foedera, leges, artes, ludicra, seria, (iam spiritus me deficit)
breviter, publica privataque omnia mortalium negotia administrantur; citra cuius opem,
totus ille poëticorum numinum populus, dicam audacius, ipsi quoque dii selecti
aut omnino non essent, aut certe OI)KO/SITOI sane quam frigide
victitarent; quem quisquis iratum habuerit, huic ne Pallas quidem satis auxilii tulerit;
contra, quisquis propitium, is vel summo Iovi, cum suo fulmine, mandare laqueum possit:
TOU/TOU PATRO\S EU)/XOMAI EI)=NAI. Atque hic quidem me progenuit
non e cerebro suo, quemadmodum tetricam illam ac torvam Palladem Iupiter, verum ex Neotete
nympha multo omnium venustissima pariter ac festivissima: neque rursum id tristi illi
illigatus coniugio, quomodo faber ille claudus natus est, verum, quod non paulo suavius,
E)N FILO/THTI MIXTHEI/S, quemadmodum noster ait Homerus.
Genuit autem, ne quid erretis, non Aristophanicus ille Plutus, iam capularis, iam oculis
captus, sed quondam integer adhuc calidusque iuventa, neque iuventa solum, verum multo
magis nectare, quod tum forte in deorum convivio largius ac meracius hauserat.
Quod si locum quoque natalem requiritis, (quandoquidem id hodie vel inprimis ad
nobilitatem interesse putant, quo loco primos edideris vagitus) ego nec in erratica Delo,
nec in undoso mari, nec E)N SPE/SSI GLAFUROI=SI sum edita, sed
in ipsis insulis fortunatis, ubi A)/SPARTA KAI\ A)NH/ROTA omnia
proveniunt; in quibus neque labor, neque senium, neque morbus est ullus, nec usquam in
agris asphodelus, malva, squilla, lupinumve, aut faba, aut aliud hoc genus nugarum
conspicitur, sed passim oculis, simulque naribus adblandiuntur moly, panace, nepenthes,
amaracus, ambrosia, lotus, rosa, viola, hyacinthus, Adonidis hortuli. Atque in his quidem
nata deliciis, nequaquam a fletu sum auspicata vitam, sed protinus blande arrisi matri.
Iam vero non invideo TW=| U(PA/TW| *KRONI/WNI capram altricem, quum
me duae lepidissimae nymphae suis aluerint mammis, Methe Baccho progenita, et Apaedia
Panos filia, quas hic quoque in ceterarum comitum ac pedisequarum mearum consortio
videtis, quarum mehercle nomina, si voletis cognoscere, ex me quidem non nisi Graece
audietis. Haec nimirum, quam sublatis superciliis conspicamini, *FILAUTI/A est. Huic, quam velut arridentibus oculis, ac plaudentem
manibus videtis, *KOLAKI/A nomen. Haec semisomnis ac
dormitanti similis *LH/QH vocatur. Haec, cubito utroque
innitens, consertisque manibus, *MISOPONI/A dicitur. Haec,
roseo revincta serto, et undique delibuta unguentis, *(HDONH/.
Haec lubricis et huc atque illuc errantibus luminibus, *)/ANOIA
dicitur. Haec, nitida cute, probeque saginato corpore, *TRUFH/
nomen habet. Videtis et deos, puellis admixtos, quorum alterum *KW=MON vocant, alterum NH/GRETON *(UPNON.
Huius, inquam, famulitii fidelibus auxiliis genus omne rerum meae subiicio ditioni, ipsis
etiam imperans imperatoribus.
Genus, educationem et comites audistis: nunc, ne cui sine caussa videar mihi deae nomen
usurpare, quantis commoditatibus deos simul et homines adficiam, quamque late meum pateat
numen, arrectis auribus accipite. Etenim si non inscite scripsit quidam, hoc demum esse
deum, iuvare mortales, et si merito in deorum senatum adsciti sunt, qui vinum, aut
frumentum, aut unam aliquam huiusmodi commoditatem mortalibus ostenderunt, cur non ego
iure, deorum omnium A)/LFA dicar habearque, quae una omnibus
largior omnia?
Principio quid esse potest vita ipsa vel dulcius, vel preicosius? At huius exordium cui
tandem acceptum ferri convenit, nisi mihi? Neque enim aut O)BRIMOPA/TRHS hasta Palladis, aut NEFELHGERE/TOU Iovis aegis hominum genus vel progignit, vel propagat;
verum ipse deum pater atque hominum rex, qui totum nutu tremefactat Olympum, fulmen illud
trisulcum ponat oportet, et vultum illum Titanicum, quo quum lubet, deos omneis territat,
planeque histrionum more aliena sumenda misero persona, si quando velit id facere, quod
nunquam non facit, hoc est PAIDOPOIEI=N. Iam vero Stoici se
diis proximos autumant. At date mihi terque quaterque, aut si libet, sexcenties Stoicum,
tamen huic quoque, si non barba, insigne sapientiae, etiamsi cum hircis commune, certe
supercilium erit ponendum, explicanda frons, abiicienda dogmata illa adamantina,
ineptiendum ac delirandum aliquantisper: in summa, me, me, inquam, sapiens ille accersat
oportet, si modo pater esse velit. Et cur non apertius meo more vobiscum fabuler? Quaeso,
num caput, num facies, num pectus, num manus, num auris, quae partes honestae putantur,
progenerant deos aut homines? Non opinor; imo ea pars, adeo stulta, adeoque ridicula, ut
nec nominari citra risum possit, humani generis est propagatrix: is est sacer ille fons,
unde vitam hauriunt omnia verius, quam ille Pythagoricus quaternio. Age vero, qui vir,
obsecro matrimonii capistro velit praebere os, si, quemadmodum isti sapientes facere
consueverunt, prius eius vitae incommoda secum perpenderit: aut quae tandem mulier virum
admissura sit, si partus periculosos labores, si educationis molestiam vel norit, vel
cogitarit? Porro, si coniugiis debetis vitam, coniugium autem debetis *)ANOI/A pedisequae, mihi nimirum quid debeatis, intelligitis. Tum quae,
semel haec experta, denuo repetere velit nisi *LH/QHS praesens
numen adfuerit? Neque vero id Venus ipsa, vel reclamante Lucretio, unquam inficias iverit,
sine nostri numinis accessione, suam vim mancam atque irritam esse. Itaque ex nostro illo
temulento ridiculoque lusu proveniunt et superciliosi philosophi, in quorum locum nunc
successere, quos vulgus monachos appellat, et purpurei reges, et pii sacerdotes, et ter
sacntissimi pontifices: postremo totus etiam ille deorum poëticorum coetus, adeo
frequens, ut turbam vix iam ipse capiat Olympus, tametsi spatiosissimus.
At sane parum sit, mihi vitae seminarium ac fontem deberi, nisi, quicquid in omni vita
commodi est, id quoque totum ostendero mei muneris esse. Quid autem? vita haec, num omnino
vita videtur appellanda, si voluptatem detraxeris? Applausistis. Equidem sciebam, neminem
vestrum ita sapere, vel desipere magis, imo sapere potius, ut in hac esset sententia.
Quanquam ne Stoici quidem isti voluptatem aspernantur, tametsi sedulo dissimulant,
milleque conviciis eam apud vulgus dilacerant, nimirum ut, deterritis aliis, ipsi
prolixius fruantur. Sed dicant mihi per Iovem: quae tandem vitae pars est non tristis, non
in infestiva, non invenusta, non insipida, non molesta, nisi voluptatem, id est,
stultitiae condimentum adiunxeris? Cuius rei quum satis idoneus testis esse possit, ille
nunquam satis laudatus Sophocles, cuius exstat pulcerrimum illud de nobis elogium:
*)EN TW=| FRONEI=N GA\R MHDE\N, H(/DISTOS BI/OS tamen age, rem omnem
sigillatim aperiamus.
Principio, quis nescit, primam hominis aetatem multo laetissimam multoque omnibus
gratissimam esse? Quid est enim illud in infantibus, quod sic exosculamur, sic
amplectimur, sic fovemus, ut hostis etiam huic aetati ferat opem, nisi stultitiae
lenocinium, quod data opera prudens natura recens natis adiunxit, ut aliquo voluptatis
velut auctoramento et educantium labores delinire queant, et tuentium favores
eblandiantur? Deinde quae succedit huic adolescentia, quam est apud omnes gratiosa, quam
candide favent omnes, quam studiose provehunt, quam officiose porrigunt auxiliares manus!
At unde quaeso ista iuventae gratia? unde, nisi ex me? cuius beneficio quam minimum sapit,
atque ob id quam minime ringitur. Mentior, nisi mox, ubi, grandiores facti, per rerum usum
ac disciplinas virile quiddam sapere coeperint, continuo deflorescit formae nitor,
languescit alacritas, frigescit lepos, labascit vigor; quoque longius a me subducitur, hoc
minus minusque vivit, donec succedat TO\ XALEPO\N GH=RAS, id
est, molesta senectus, non iam aliis modo, verum etiam sibimet invisa. Quae quidem prorsum
nulli mortalium foret tolerabilis, nisi rursum tantorum miserta laborum dextra adessem,
et, quemadmodum dii poëtarum solent pereuntibus aliqua metamorphosi succurrere,
itidem ego quoque iam capulo proximos denuo, quoad licet, ad pueritiam eos revocarem; unde
non abs re vulgus eos PALI/MPAIDAS appellare consuevit.
Porro, si quis transformandi rationem requirat, ne id quidem celarim. Ad Lethes nostrae
fontem, (nam in insulis fortunatis oritur; siquidem apud inferos tenuis modo rivulus
labitur,) eos produco, ut, simul atque illic longa potarint oblivia, paulatim dilutis
animi curis repubescant. At isti iam delirant, inquiunt, iam desipiunt. Esto sane: sed
istuc ipsum est repuerascere. An vero aliud est, puerum esse, quam delirare, quam
desipere? An non hoc vel maxime in ea delectat aetate, quod nihil sapit? Quis enim non ceu
portentum oderit, atque exsecretur puerum virili sapientia? Astipulatur et vulgo iactatum
proverbium: Odi puerulum praecoci sapientia. Quis autem sustineret habere
commercium aut consuetudinem cum eo sene, qui ad tantam rerum experientiam, parem animi
vigorem, iudiciique acrimoniam adiunxisset? Itaque delirat senex meo munere: sed tamen
delirus iste meus interim miseris illis curis vacat, quibus sapiens ille distorquetur.
Interim non illepidus est compotor. Non sentit vitae taedium, quod robustior aetas vix
tolerat. Nonnunquam cum sene Plautino ad tres illas literas revertitur, infelicissimus si
sapiat. At interim meo beneficio felix, interim amicis gratus, ne congerro quidem
infestivus. Quandoquidem et apud Homerum e Nestoris ore fluit oratio melle dulcior, quum
Achillis sit amarulenta, et apud eundem senes in moenibus considentes TH\N LEIRIO/ESSAN vocem edunt. Quo quidem calculo ipsam etiam
superant pueritiam, suavem quidem illam, sed infantem, ac praecipuo vitae oblectamento,
puta garrulitate, carentem. Addite huc, quod pueris quoque gaudeant impensius senes, ac
pueri vicissim senibus delectantur: W(S AI)EI\ TO\N O(/MOION A)/GEI QEO\S W(S
TO\N O(/MOION. Quid enim inter illos non convenit, nisi quod hic rugosior, et
plures numerat natales? Alioqui capillorum albor, os edentulum, corporis modus minor,
lactis appetentia, balbuties, garrulitas, ineptia, oblivio, incogitantia, breviter omnia
cetera congruunt; quoque magis accedunt ad senectam, hoc propius ad pueritiae
similitudinem redeunt, donec puerorum ritu, citra vitae taedium, citra mortis sensum
emigrant e vita.
Eat nunc, qui volet, et hoc meum beneficium cum reliquorum deorum metamorphosi comparet.
Qui quid irati faciant, non libet commemorare; sed quibus quam maxime propitii sunt, eos
solent in arborem, in avem, in cicadam, aut etiam in serpentem transformare: quasi vero
non istud ipsum sit perire, aliud fieri. Ego vero hominem eundem optimae ac felicissimae
vitae parti restituo. Quod si mortales prorsus ab omni sapientiae commercio temperarent,
ac perpetuo mecum aetatem agerent, ne esset quidem ullum senium, verum perpetua iuventa
fruerentur felices. An non videtis tetricos istos et vel philosophiae studiis, vel seriis
et arduis addictos negotiis plerumque priusquam plane iuvenes sint, iam consenuisse,
videlicet curis et assidua acrique cogitationum agitatione sensim spiritus et succum illum
vitalem exhauriente? quum contra Moriones mei pinguiculi sint, et nitidi, et bene curata
cute, plane XOI=ROI, quod aiunt, *)AKARNA/NIOI, nunquam profecto senectutis incommodum ullum sensuri,
nisi nonnihil, ut fit, sapientum contagio inficerentur. Adeo nihil patitur hominum vita
omni ex parte beatum esse. Accedit ad haec vulgati proverbii non leve testimonium, quo
dictitant, Stultitiam unam esse rem, quae et iuventam alioqui fugacissimam remoretur, et
improbam senectam procul arceat. Ut non temere de Brabantis populari sermone iactatum sit,
quum ceteris hominibus aetas prudentiam adferre soleat, hos, quo propius ad senectam
accedunt, hoc magis atque magis stultescere. Atqui hac gente non est alia vel ad communem
vitae consuetudinem festivior, vel quae minus sentiat senectutis tristitiam. His quidem,
ut loco, ita et vitae instituto confines sunt Hollandi mei; cur enim non meos appellem,
usque adeo studiosos mei cultores, ut inde vulgo cognomen emeruerint? cuius illos adeo non
pudet, ut hinc vel praecipue sese iactitent. Eant nunc stultissimi mortales, et Medeas,
Circes, Veneres, Auroras, et fontem nescio quem requirant, quo sibi iuventam restituant,
quum id sola praestare et possim et soleam. Apud me succus est ille mirificus, quo
Memnonis filia Tithoni avi sui iuventam prorogavit. Ego sum Venus illa, cuius favore Phaon
ille repubuit, ita ut a Sapphone tantopere deamaretur. Meae sunt herbae, si quae sunt, mea
precamina, meus ille fons, qui non solum revocat elapsam adolescentiam, sed, quod est
optabilius, perpetuam servat. Quod si omnes huic sententiae subscribitis, adolescentia
nihil esse melius, senectute nihil detestabilius, quantum mihi debeatis videtis opinor,
quae tantum bonum retineam, tanto excluso malo.
Sed quid adhuc de mortalibus loquor? Coelum omne lustrate, et mihi meum nomen opprobret
licebit, quicunque volet, si quem omnino deorum repererit non insuavem et aspernabilem,
nisi meo numine commendetur. Etenim cur semper ephebus et comatus Bacchus? Nempe quia
vecors ac temulentus, conviviis, saltationibus, choreis, lusibus vitam omnem transigens,
ne tantulum quidem habet cum Pallade commercii. Denique tantum abest, ut sapiens haberi
postulet, ut ludibriis ac iocis coli gaudeat. Neque proverbio offenditur, quod illi fatui
cognomentum attribuit; id est huiusmodi, *MORU/XOU MWRO/TEROS.
Porro Morycho nomen verterunt, quod illum pro templi foribus sedentem, musto ficisque
recentibus, agricolarum lascivia consueverit oblinere. Tum autem quid non scommatum in
hunc vetus iacit comoedia? O insulsum, inquiunt, deum, et dignum qui ex inguine
nasceretur. At quis non malit hic fatuus et insulsus esse, semper festivus, semper
pubescens, semper omnibus lusus ac voluptatem adferens, quam vel A)GKULOMH/THS ille Iupiter, omnibus formidabilis, vel Pan, suis
tumultibus omnia senio vitians, vel favillis oppletus Vulcanus ac semper officinae
laboribus squalidus, aut Pallas etiam ipsa sua Gorgone et hasta terribilis, KAI\ A)EI\ E)NORW=SA DRIMU/. Cur semper puer Cupido? cur? nisi quia
nugator est, KAI\ MHDE\N U(GIE\S neque facit, neque cogitat? Cur
aureae Veneri semper verrnat sua forma? Nimirum, quia mecum habet affinitatem, unde et
patris mei colorem vultu refert: atque hac de caussa est apud Homerum XRUSH= *)AFRODI/TH. Deinde perpetuo ridet, si quid modo poëtis
credimus, aut horum aemulis statuariis. Quod numen unquam religiosius coluere Romani, quam
Florae, omnium voluptatum parentis? Quanquam si quis etiam tetricorum deorum vitam
diligentius requirat ab Homero reliquisque poëtis, reperiet, stultitiae plena
omnia. Quid enim attinet, reliquorum facta commemorare, quum Iovis ipsius fulminatoris
amores ac lusus probe noritis? quum severa illa Diana oblita sexus, nihil aliud quam
venetur, Endymionem interim deperiens? Verum illi sua facinora a Momo audiant malim, a quo
saepius quondam audire solebant. Sed hunc nuper irati una cum Ate in terras praecipitem
dederunt, quod sapientia sua felicitati deorum importunus obstreperet; neque mortalium
ullus exulem dignatur hospitio, tantum abest, ut illi in principum aulis sit locus, in
quibus tamen mea *KOLAKI/A primas tenet, cui cum Momo non
magis convenit, quam cum agno lupis. Itaque, sublato illo, iam multo licentius ac suavius
nugantur dii; vere *R(A=|ON A)/GONTES, ut inquit Homerus, nullo
videlicet censore. Quos enim non praebet iocos ficulnus ille Priapus! Quos non ludos
exhibet furtis ac praestigiis suis Mercurius! Quin et Vulcanus ipse in deorum conviviis
GELWTOPOIO\N agere consuevit, ac modo claudicatione, modo
cavillis, modo ridiculis dictis exhilarare compotationem. Tum et Silenus ille senex amator
TO\N KO/RDAKA saltare solitus, una cum Polyphemo TH\N QRETTANELO/, Nymphis TH\N
GUMNOPODI/AN saltantibus. Satyri semicapri Atellanas agitant, Pan insulsa quapiam
cantiuncula risum omnibus movet, quem ita malunt, quam ipsas audire Musas, praecipue quum
iam nectare coeperint madere. Porro quid ego nunc commemorem, quae probe poti dii post
convivium agitent? adeo me hercle stulta, ut ipsa nonnunquam a risu temperare nequeam. At
satius est in his Harpocratis meminisse, ne forte nos quoque Corycaeus aliquis Deus
auscultet, ea narrantes, quae ne Momus quidem impune proloquutus est.
Sed iam tempus est, ut ad Homericum exemplar relictis coelitibus vicissim in terram
demigremus; quanquam ibi nihil laetum aut felix, nisi meo munere, dispiciamus. In primis
videtis, quanta providentia natura parens et humani generis opifex, illud caverit, ne
usquam deesset stultitiae condimentum. Etenim quum Stoicis definitoribus nihil aliud sit
sapientia, quam duci ratione, contra stultitia, affectuum arbitrio moveri: ne plane
tristis ac tetrica esset hominum vita, Iupiter quanto plus indidit affectuum, quam
rationis! Quasi semiunciam compares ad assem. Praeterea rationem in angustum capitis
angulum relegavit, reliquum omne corpus perturbationibus reliquit. Deinde duos quasi
tyrannos violentissimos uni opposuit, iram, quae praecordiorum arcem obtinet, atque adeo
ipsum vitae fontem, cor; et concupiscentiam, quae ad imam usque pubem latissime imperium
occupat. Adversus has geminas copias quantum valeat ratio, communis hominum vita satis
declarat, quum illa, quod unum licet, vel usque ad raivm reclamat, et honesti dictat
formulas, verum hi laqueum regi suo remittunt, multoque odiosius obstrepunt, donec iam is
quoque fessus ultro cedit, ac manus dat.
Ceterum quoniam viro administrandis rebus nato, plusculum de rationis unciola erat
adspergendum, ut huic quoque pro virili consuleret, me, sicut in ceteris, in consilium
adhibuit, moxque consilium dedi me dignum, nempe uti mulierem adiungeret; animal,
videlicet stultum quidem illud atque ineptum, verum ridiculum et suave, quo convictu
domestico virilis ingenii tristitiam sua stultitia condiret atque edulcaret. Nam quod
Plato dubitare videtur, utro in genere ponat mulierem, rationalium animantium, an
brutorum, nihil aliud voluit, quam insignem eius sexus stultitiam indicare. Quodsi qua
forte mulier sapiens haberi voluit, ea nihil aliud agit, quam ut bis stulta sit, perinde
quasi bovem aliquis ducat ad ceroma, invita reluctanteque, ut aiunt, Minerva. Conduplicat
enim vitium, quisquis contra naturam virtutis fucum inducit, atque alio deflectit
ingenium. Quemadmodum, iuxta Graecorum proverbium, simia semper est simia, etiam si
purpura vestiatur, ita mulier semper mulier est, hoc est stulta, quamcunque personam
induxerit. Neque vero mulierum genus usque adeo stultum arbitror, ut eam ob rem mihi
succenseant, quod illis, et ipsa mulier et Stultitia, stultitiam attribuam. Etenim si rem
recta reputent via, hoc ipsum Stultitiae debent acceptum ferre, quod sint viris multis
calculis fortunatiores. Primum formae gratiam, quam illae merito rebus omnibus anteponunt,
cuiusque praesidio in tyrannos etiam ipsos tyrannidem exercent. Alioqui undenam horror
ille formae, hispida cutis, et barbae sylva, plane senile quiddam in viro, nisi a
prudentiae vitio, quum feminarum semper laeves malae, vox semper exilis, cutis mollicula,
quasi perpetuam quandam adolescentiam imitentur? Deinde quid aliud optant in hac vita,
quam ut viris quam maxime placeant? Nonne huc spectant tot cultus, tot fuci, tot balnea,
tot compturae, tot unguenta, tot odores, tot componendi, pingendi, fingendique vultus,
oculos et cutem artes? Iam, num alio nomine, viris magis commendatae sunt, quam
stultitiae? Quid enim est, quod illi mulieribus non permittunt? At quo tandem
auctoramento, nisi voluptatis? Delectant autem [feminae] non alia re, quam stultitia. Id
esse verum non ibit inficias quisquis secum reputarit, quas vir cum muliere dicat
ineptias, quas agat nugas, quoties foeminea voluptate decreverit uti.
Habetis igitur, primum et praecipuum vitae oblectamentum quo fonte proficiscatur. Sed
sunt nonnulli, cum primis autem senes, bibaces quidem illi magis quam mulierosi, qui
summam voluptatem in compotationibus constituunt. Equidem an sit ullum lautum convivium,
ubi mulier non adsit, viderint alii. Illud certe constat, citra Stultitiae condimentum,
nullum omnino suave esse; adeo ut si desit, qui seu vera, seu simulata stultitia risum
moveat, GELWTOPOIO\N quempiam vel mercede conductum
accersant, aut ridiculum aliquem parasitum adhibeant, qui ridendis, hoc est, stultis
dicteriis, silentium ac tristitiam compotationis discutiat. Quorsum enim attinebat tot
bellariis, tot lauticiis, tot cupediis onerare ventrem, nisi et oculi pariter et aures,
nisi totus animus, risu, iocis, leporibus pasceretur? At istiusmodi tragematum ego sum
architectrix unica. Quanquam illa ipsa iam in conviviis solennia, regem sortiri talis,
lusitare tesseris, philotesiis invitare, certare SUMPERIFORAI=S ad myrtum canere, saltare, gesticulari, non a septem
Graeciae sophis, verum a nobis, ad humani generis salutem reperta sunt. Atqui omnium
huiusmodi rerum ea natura est, ut, quo plus habeant stultitiae, hoc plus conferant vitae
mortalium, quae si tristis sit, ne vita quidem appellanda videatur. Tristis autem evadat
oportet, nisi cognatum taedium hoc genus oblectamentis absterseris.
Sed erunt fortassis, qui hoc quoque voluptatis genus negligant, et in amicorum caritate
et consuetudine acquiescant, amicitiam dictitantes unam rebus omnibus anteponendam, quippe
rem usque adeo necessariam, ut nec aer, nec ignis, nec aqua magis; rursum adeo iucundam,
ut qui hanc de medio sustulerit, solem sustulerit; adeo denique honestam, si quid tamen
hoc ad rem pertinet, ut nec ipsi philosophi vereantur eam inter praecipua bona
commemorare. Sed quid, si doceo me huius quoque tanti boni et puppim esse et proram?
Docebo autem non Crocodilitis, aut Soritis, Ceratinis, aut aliis id genus dialecticorum
argutiis, sed pingui, quod aiunt, Minerva rem digito propemodum ostendam. Age, connivere,
labi, caecutire, hallucinari in amicorum vitiis, quaedam etiam insignia vitia pro
virtutibus amare, mirarique, an non stultitiae videtur affine? Quid? quum alius
exosculatur naevum in amica alium delectat polypus Agnae, quum filium strabonem appellat
paetum pater, quid, inquam, hoc est, nisi mera stultitia? Clament terque quaterque
stultitiam esse: atqui haec una stultitia, et iungit iunctos, et servat
amicos. De mortalibus loquor, quorum nemo sine vitiis nascitur; optimus ille
est, qui minimis urgetur: quum interim inter sapientes istos deos aut omnino non
coalescit amicitia, aut tetrica quaedam et insuavis intercedit, nec ea nisi cum
paucissimis, (nam cum nullis dicere religio est,) propterea quod maxima pars hominum
desipit, imo nullus est, qui non multis modis deliret, et non nisi inter similes cohaeret
necessitudo. Quodsi quando inter severos istos coierit mutua benevolentia, ea certe
haudquaquam stabilis est, nec admodum duratura, nimirum inter morosos et plus satis
oculatos, ut qui in amicorum vitiis tam cernunt acutum, quam aut aquila, aut serpens
Epidaurius. At ipsi in propriis vitiis quam lippiunt, et quam non vident manticam
in tergo pendentem? Itaque quum ea sit hominum natura, ut nullum ingenium reperiatur non
magnis obnoxium vitiis: adde tantam animorum ac studiorum dissimilitudinem, tot lapsus,
tot errata, tot casus vitae mortalis: quo pacto vel horam constabit inter Argos istos
amicitiae iucunditas, nisi accesserit ea, quam mire Graeci EU)H/QEIAN appellant, hanc seu stultitiam, seu morum facilitatem vertas
licebit. Quid autem? an non Cupido ille omnis necessitudinis auctor et parens, prorsum
oculis captus est, cui quemadmodum TA\ MH\ KALA\ KALA\ PE/QANTAI,
itidem inter vos quoque efficit, ut suum cuique pulcrum videatur, ut cascus cascam,
perinde ut pupus pupam deamet. Haec passim et fiunt et ridentur, sed tamen haec ridicula
iucundam vitae glutinant copulantque societatem.
Porro quod de amicitia dictum est, id multo magis de coniugio sentiendum, quod quidem
nihil est aliud, quam individua vitae coniunctio. Deum immortalem! quae non divortia, aut
etiam divortiis deteriora passim acciderent, nisi viri foeminaeque domestica consuetudo
per adulationem, per iocum, per facilitatem, errorem, dissimulationem, meum utique
satellitium, fulciretur alereturque? Papae! quam pauca coirent matrimonia, si sponsus
prudenter exquireret, quos lusus delicata illa, sicuti videtur, ac pudens virguncula iam
multo ante nuptias luserit? Tum quanto pauciora cohaererent inita, nisi plurima uxorum
facta per viri vel negligentiam vel stuporem laterent? Atque haec quidem merito stultitiae
tribuuntur: verum ea interim praestat, ut marito iucunda sit uxor, uxori iucundus maritus,
ut tranquilla domus, ut maneat affinitas. Ridetur, cuculus, curruca et quid non vocatur,
quum moechae lacrymas labellis exorbet. At quanto felicius, sic errare, quam zelotypiae
diligentia quum sese conficere, tum omnia miscere tragoediis?
In summa, usque adeo nulla societas, nulla vitae coniunctio sine me vel iucunda, vel
stabilis esse potest, ut nec populus principem, nec servum herus, nec heram pedisequa, nec
discipulum praeceptor, nec amicus amicum, nec maritum uxor, nec locator conductorem, nec
contubernalis contubernalem, nec convictor convictorem diutius ferat, nisi vicissim inter
sese nunc errent, nunc adulentur, nunc prudentes conniveant, nunc aliquo stultitiae melle
sese deliniant. Iam haec scio videri maxima; sed audietis maiora.
Quaeso num quenquam amabit, qui ipse semet oderit? Num cum alio concordabit, qui secum
ipse dissidet? Num ulli voluptatem adferet, qui sibimet ipsi sit gravis ac molestus? Illud
opinor nemo dixerit, nisi qui sit ipsa stultior stultitia. Atqui si me excluseris, adeo
nemo poterit alterum ferre, ut ipse etiam sibi quisque puteat, sua cuique sordeant, sibi
quisque sit invisus. Quandoquidem id mali natura, non paucis in rebus noverca magis quam
parens, mortalium ingeniis insevit, praecipue paulo cordatiorum, ut sui quemque poeniteat,
admiretur aliena. Quo fit ut omnes dotes, omnis elegantia decorque vitae vitietur
pereatque. Quid enim proderit forma, praecipuum deorum immortalium munus si putiditatis
vitio contaminetur? Quid iuventa, si senilis tristitiae fermento corrumpatur? Denique quid
in omni vitae munere vel tecum, vel apud alios acturus es cum decoro (est enim non artis
modo, verum etiam omnis actionis caput, decere quod agas) nisi adsit dextra haec
Philautia, quae mihi merito germanae est vice: adeo strenue meas ubique partes agit. Quid
autem aeque stultum, atque tibi ipsi placere? teipsum admirari? At rursum quid venustum,
quid gratiosum, quid non indecorum erit, quod agas, ipse tibi displicens? Tolle hoc vitae
condimentum, et protinus frigebit cum sua actione orator, nulli placebit cum suis numeris
musicus, explodetur cum sua gesticulatione histrio, ridebitur una suis cum Musis
poëta, sordebit cum arte pictor, esuriet cum pharmacis medicus. Postremo pro
Nireo Thersites, pro Phaone Nestor, pro Minerva sus, pro facundo infans, pro urbano
rusticus videberis. In tantum necesse est, ut sibi quoque quisque blandiatur, et
assentatiuncula quapiam sibi prius commendetur, quam aliis possit esse commendatus.
Denique quum praecipua felicitatis pars sit, ut, quod sis, esse velis,
nimirum totum hoc praestat compendio mea Philautia, ut neminem suae formae, neminem sui
ingenii, neminem generis, neminem loci, neminem instituti, neminem patriae poeniteat, adeo
ut nec Hirlandus cum Italo, nec Thrax cum Atheniensi, nec Scytha cum insulis fortunatis
cupiat permutare. Et o singularem naturae solicitudinem, ut in tanta rerum varietate paria
fecit omnia! Ubi dotibus suis nonnihil detraxit, ibi plusculum philautiae solet addere;
quanquam hoc ipsum stulte profecto dixi, quum haec ipsa dos sit vel maxima.
Ut ne dicam interim, nullum egregium facinus adiri, nisi meo impulsu, nullas egregias
artes, nisi me auctore fuisse repertas. An non omnium laudatorum facinorum seges ac fons
est bellum? Porro quid stultius, quam ob caussas nescio quas certamen eiusmodi suscipere,
unde pars utraque semper plus aufert incommodi, quam boni? Nam eorum qui cadunt, veluti
Megarensium, ou)dei\s lo/gos. Dein quum iam utrinque
constitere ferratae acies, et rauco crepuerunt cornua cantu, quis oro
sapientum istorum usus, qui studiis exhausti, vix tenui frigidoque sanguine spiritum
ducunt? Crassis ac pinguibus opus est, quibus quam plurimum adsit audaciae, mentis quam
minimum. Nisi si quis Demosthenem militem malit, qui, Archilochi sequutus consilium, vix
conspectis hostibus, abiecto clypeo fugit, tam ignavus miles, quam orator sapiens. Sed
consilium, inquiunt, in bellis plurimum habet momenti. Equidem fateor in duce; verum id
quidem militare, non philosophicum; alioqui parasitis, lenonibus, latronibus, sicariis,
agricolis, stupidis, obaeratis, et huiusmodi mortalium faece res tam praeclara geritur,
non philosophis lucernariis.
Qui quidem quam sint ad omnem vitae usum inutiles, vel Socrates ipse, unus Apollinis
oraculo sapiens, sed minime sapienter iudicatus, documento esse potest, qui nescio quid
publice conatus agere, summo cum omnium risu discessit. Quanquam viris in hoc non
usquequaque desipit, quod sapientis cognomen non agnoscit, atque ipsi deo rescribit,
quodque censet sapienti a Rep. tractanda abstinendum esse, nisi quod potius monere
debuerat, a sapientia temperandum ei, qui velit in hominum haberi numero. Deinde quid
eundem accusatum ad cicutam bibendam adegit, nisi sapientia? Nam dum nubes et ideas
philosophatur, dum pulicis pedes metitur, dum culicum vocem miratur, quae ad vitam
communem attinent, non didicit. Sed adest praeceptori de capite periclitanti discipulus
Plato; egregius scilicet patronus, qui, turbae strepitu offensus, vix dimidiatam illam
periodum pronunciare potuit. Iam quid dicam de Theophrasto? qui progressus in concionem
repente obmutuit, perinde quasi lupo conspecto. Qui militem animasset in bello, Isocrates
ob ingenii timiditatem nec hiscere unquam est ausus. M. Tullius, eloquentiae Romanae
parens, semper indecora trepidatione, perinde quasi puer singultiens, exordiri consuevit;
idque Fabius interpretatur cordati oratoris et periculum intelligentis argumentum. Verum
quum hoc dicit, an non palam fatetur, sapientiam obstare ad rem probe gerendam? Quid isti
facient, quum res ferro geritur, qui tum metu exanimantur, quum nudis verbis est
decertandum? Et post haec celebratur, si diis placet, praeclara illa Platonis sententia,
beatas fore respublicas, si aut imperent philosophi aut philosophentur imperatores. Imo si
consules historicos, reperies nimirum nullos reipublicae pestilentiores fuisse principes,
quam si quando in philosophastrum aliquem aut literis addictum inciderit imperium. Cuius
rei satis, opinor, faciunt fidem Catones: quorum alter insanis delationibus Reipublicae
tranquillitatem vexavit, alter libertatem Populi Romani, dum nimium sapienter vindicat,
funditus subvertit. Adde his, Brutos, Cassios, Gracchos, ac Ciceronem etiam ipsum, qui non
minus pestilens fuit Romanorum Reipub., quam Demosthenes Atheniensium. Porro M. Antoninus,
ut donemus bonum imperatorem fuisse (nam id ipsum extorquere possim; fuit enim hoc ipso
nomine gravis atque invisus civibus, quod tam philosophus esset . Sed tamen ut donemus
fuisse bonum,) at certe pestilentior fuit Reipublicae, tali relicto filio, quam fuerat sua
administratione salutaris. Quandoquidem solet hoc hominum genus, qui se sapientiae studio
dediderunt, quum ceteris in rebus, tum praecipue in liberis propagandis infelicissimum
esse, providente opinor natura, ne malum hoc sapientiae inter mortales latius serpat.
Itaque Ciceroni degenerem fuisse filium constat, et sapiens ille Socrates liberos habuit
matri similiores quam patri, ut non omnino pessime scripsit quidam, id est, stultos.
Sed utcunque ferendum, si tantum ad publica munia forent O)/NOI PRO\S
LU/RAN, nisi ad omnem prorsus vitae functionem nihilo essent dexteriores. Ad
convivium adhibe sapientem: aut tristi silentio, aut molestis quaestiunculis obturbabit.
Ad choream advoca, camelum saltare dices. Ad publicos ludos trahe, ipso vultu populi
voluptatibus obstabit, et cogetur e theatro migrare sapiens Cato, quandoquidem supercilium
non potest ponere. In colloquium inciderit, repente lupus in fabula. Si quid emendum, si
contrahendum, breviter si quid eorum agendum, sine quibus haec quotidiana vita transigi
non potest; stipitem dicas sapientem istum, non hominem: usque adeo neque sibi neque
patriae, neque suis usquam usui esse potest, propterea quod communium rerum sit imperitus
et a populari opinione vulgaribusque institutis longe lateque discrepet. Qua quidem ex re
odium quoque consequatur necessum est, nimirum ob tantam vitae atque animorum
dissimilitudinem. Quid enim omnino geritur inter mortales non stultitiae plenum, idque a
stultis, et apud stultos? Quod si quis unus universis velit obstrepere, huic ego suaserim,
ut, Timonem imitatus, in solitudinem aliquam demigret, atque ibi solus sua fruatur sapientia.
Verum ut ad id, quod institueram, revertar, quae vis saxeos, quernos, et agrestes illos
homines in civitatem coegit, nisi adulatio? Nihil enim aliud significat illa Amphionis et
Orphei cithara. Quae res plebem Romanam iam extrema molientem, in concordiam civitatis
revocavit? Num oratio philosophica? Minime. Imo ridiculus ac puerilis apologus de ventre,
reliquisque corporis membris confictus. Idem valuit Themistoclis apologus consimilis de
vulpe et ericio. Quae sapientis oratio tantumdem potuisset, quantum commentitia illa cerva
Sertorii potuit, quantum Laconis illius de duobus canibus, deque vellendis equinae caudae
pilis ridendum [modo dicti Sertorii] commentum. Ut ne quid dicam de Minoe deque Numa,
quorum uterque fabulosis inventis stultam multitudinem rexit. Huiusmodi nugis commovetur
ingens ac potens illa bellua, populus.
At rursum, quae civitas unquam Platonis, aut Aristotelis leges, aut Socratis dogmata
recepit? Tum autem quae res Deciis persuasit, ut ultro sese diis manibus devoverent? Quid
Q. Curtium in specum traxit, nisi inanis gloria, dulcissima quaedam Siren, sed mirum quam
a sapientibus istis damnata? Quid enim stultius, inquiunt, quam supplicem candidatum
blandiri populo, congiariis favorem emere, venari tot stultorum applausus, acclamationibus
sibi placere, in triumpho veluti signum aliquod populo spectandum circumferri, aeneum in
foro stare? Adde his nominum et cognominum adoptiones: adde divinos honores, homuncioni
exhibitos: adde publicis ceremoniis in deos relatos etiam sceleratissimos tyrannos.
Stultissima sunt haec, et ad quae ridenda non unus sufficiat Democritus: quis negat? Atqui
hoc fonte nata sunt fortium heroum facinora, quae tot eloquentium virorum literis in
coelum tolluntur. Haec stultitia parit civitates, hac constant imperia, magistratus,
religio, consilia, iudicia; nec aliud omnino est vita humana, quam stultitiae lusus quidam.
Iam vero ut de artibus dicam, quid tandem mortalium ingenia ad excogitandas prodendasque
posteris tot egregias, ut putant, disciplinas excitavit, nisi gloriae sitis? Tantis
vigiliis, tantis sudoribus, famam, nescio quam, qua nihil esse potest inanius, redimendam
putarunt homines vere stultissimi. Sed interim stultitiae tot iam egregia vitae commoda
debetis; quodque est longe dulcissimum, aliena fruimini insania.
Ergo posteaquam mihi fortitudinis et industriae laudem vindicavi, quid si prudentiae
quoque vindicem? Sed dixerit aliquis: eadem opera ignem aquae misceas licebit. Verum hoc
quoque successurum arbitror, si vos modo, quod antehac fecistis, auribus atque animis
favebitis. Principio si rerum usu constat prudentia, in utrum magis competet eius
cognominis honos, in sapientem, qui partim ob pudorem, partim ob animi timiditatem nihil
aggreditur, an in stultum, quem neque pudor, quo vacat, neque periculum, quod non
perpendit, ab ulla re deterret? Sapiens ad libros veterum confugit, atque hinc meras vocum
argutias ediscit. Stultus adeundis cominusque periclitandis rebus veram, ni fallor,
prudentiam colligit. Id quod vidisse videtur Homerus, etiamsi caecus, cum ait *R(EXQE\N DE/ TE NH/PIOS E)/GNW. Sunt enim duo praecipua ad cognitionem
rerum parandam obstacula, pudor, qui fumum offundit animo, et metus, qui ostenso periculo,
dehortatur ab adeundis facinoribus. At his magnifice liberat stultitia. Pauci mortales
intelligunt, ad quam multas alias quoque commoditates conducat, nunquam pudescere et nihil
non audere. Quodsi prudentiam accipere malunt eam, quae rerum iudicio constat, audite
obsecro, quam procul absint ab hac, qui hoc nomine sese venditant. Principio constat, res
omneis humanas, velut Alcibiadis Silenos, binas habere facies nimium inter sese
dissimiles; adeo ut, quod prima, ut aiunt, fronte mors est, si interius inspicias, vita
sit: contra quod vita, mors: quod formosum, deforme: quod opulentum, id pauperrimum: quod
infame, gloriosum: quod doctum, indoctum: quod robustum, imbecille: quod generosum,
ignobile: quod laetum, triste: quod prosperum, adversum: quod amicum, inimicum: quod
salutare, noxium: breviter omnia repente versa reperies, si Silenum aperueris. Id si cui
forte nimis philosophice dictum videtur, age pinguiore, quemadmodum dici solet, Minerva
planius faciam. Quis regem non et opulentum et dominum fatetur? Atqui nullis animi bonis
instructus est, atqui nihil illi satis est: iam videlicet pauperrimus est. Tum animum
habet plurimis addictum vitiis: iam turpiter servus est. Ad eundem modum in ceteris quoque
philosophari liceret. Sed hoc exempli vice posuisse satis sit. At quorsum haec? inquiet
aliquis. Audite quo rem deducamus . Si quis histrionibus in scena fabulam agentibus
personas detrahere conetur, ac spectatoribus veras nativasque facies ostendere, nonne is
fabulam omnem perverterit, dignusque habeatur, quem omnes e theatro velut lymphatum saxis
eiiciant? Exorietur autem repente nova rerum species, ut, qui modo mulier, nunc vir; qui
modo iuvenis, mox senex: qui paulo ante rex, subito Dama: qui modo Deus, repente
homunculus appareat. Verum eum errorem tollere, est fabulam omnem perturbare. Illud ipsum
figmentum et fucus est, quod spectatorum oculos detinet. Porro mortalium vita omnis quid
aliud est, quam fabula quaepiam, in qua alii aliis obtecti personis procedunt, aguntque
suas quisque partes, donec choragus educat e proscenio? Qui saepe tamen eundem diverso
cultu prodire iubet, ut, qui modo regem purpuratum egerat, nunc servulum pannosum gerat.
Adumbrata quidem omnia, sed haec fabula non aliter agitur. Hic si mihi sapiens aliquis,
coelo delapsus, subito exoriatur, clamitetque, hunc, quem omnes, ut Deum ac dominum,
suspiciunt, nec hominum esse, quod pecudum ritu ducatur affectibus; servum esse infimae
sortis, quod tam multis tamque foedis dominis sponte serviat: rursum alium, qui parentem
exstinctum luget, ridere iubeat, quod iam demum ille vivere coeperit, quum alioqui vita
haec nihil aliud sit, quam mors quaedam: porro alium, stemmatis gloriantem, ignobilem ac
nothum appellet, quod a virtute longe absit, quae sola nobilitatis sit fons, adque eundem
modum de ceteris omnibus loquatur: quaeso, quid is aliud egerit, nisi ut demens ac
furiosus omnibus esse videatur? Ut nihil est stultius praepostera sapientia, ita perversa
prudentia nihil imprudentius: siquidem perverse facit, qui sese non accommodet rebus
praesentibus, foroque nolit uti, nec saltem legis illius convivalis meminerit, H)\ PI=QI, H)\ A)/PIQI, postuletque ut fabula iam non sit fabula: contra,
vere prudentis est, quum sis mortalis, nihil ultra sortem sapere velle, cumque universa
hominum multitudine vel connivere libenter, vel comiter errare. At istud ipsum, inquiunt,
stultitiae est. Haud equidem inficias iverim, modo fateantur illi vicissim, hoc esse,
vitae fabulam agere.
Ceterum illud, o Dii immortales ! eloquarne, an sileam? Cur autem sileam, quum sit vero
verius? Sed praestiterit fortassis in re tanta, Musas ex Helicone accersere, quas
poëtae saepius ob meras nugas advocare solent. Adeste igitur paulisper, Iovis
filiae, dum ostendo, nec ad egregiam illam sapientiam ac felicitatis, ut ipsi vocant,
arcem, aditum esse cuiquam, nisi stultitia duce. Iam primum illud in confesso est,
affectus omnes ad stultitiam pertinere; quandoquidem hac nota a stulto sapientem
discernunt, quod illum affectus, hunc ratio temperat; eoque Stoici perturbationes omnes
ceu morbos a sapiente semovent. Verum affectus isti non solum paedagogorum vice funguntur
ad sapientiae portum properantibus, verum etiam in omni virtutis functione, ceu calcaria
stimulique quidam, adesse solent, velut ad bene agendum exhortatores. Quanquam hic
fortiter reclamat bis Stoicus Seneca, qui prorsum omnem affectum adimit sapienti. Verum
quum id facit, iam ne hominem quidem relinquit, sed novum potius deum quendam DHMIOURGEI=, qui nusquam nec exstitit unquam, nec exstabit: imo, ut
apertius dicam, marmoreum hominis simulacrum constituit, stupidum, et ab omni prorsus
humano sensu alienum. Proinde si libet, ipsi suo sapiente fruantur citraque rivalem ament
licet, cumque eo vel in civitate Platonis, vel, si malint, in idearum regione, vel in
Tantaliis inhabitent hortis. Quis enim non istiusmodi hominem ceu portentum ac spectrum
fugitet horreatque, qui ad omnes naturae sensus obsurduerit, qui nullis sit affectibus,
nec amore, nec misericordia magis commoveatur, quam si dura silex, aut stet Marpesia
cautes, quem nihil fugiat, qui nihil erret, sed ceu Lynceus quispiam nihil non
perspiciat, nihil non ad amussim perpendat, nihil ignoscat, qui solus seipso sit
contentus, solus dives, solus sanus, solus rex, solus liber, breviter omnia solus, sed suo
solius iudicio, qui nullum moretur amicum, ipse amicus nemini, qui diis quoque ipsis non
dubitet mandare laqueum, qui quicquid in omni vita geritur, velut insanum damnet,
rideatque? Atqui huiusmodi animal est absolutus ille sapiens. Quaeso, si res agatur
suffragiis, quae civitas istiusmodi magistratum sibi velit, aut quis exercitus talem optet
ducem? imo quae mulier id genus maritum, quis convivator eiusmodi convivam, quis servus
talibus moribus domnium vel optet, vel ferat? Quis autem non malit vel unum quemvis de
media stultissimorum hominum plebe, qui stultus stultis vel imperare possit, vel parere,
qui sui similibus placeat, sed quam plurimis, qui comis sit in uxorem, iucundus amicis,
bellus conviva, convictor facilis, postremo qui nihil humani a se alienum putet? Sed me
quidem iamdudum istius sapientis piget. Quare ad reliqua commoda sese recipiat oratio.
Agedum, si quis velut e sublimi specula circumspiciat, ita ut Iovem poëtae
facere praedicant, quot calamitatibus hominum vita sit obnoxia, quam misera quamque
sordida nativitas, quam laboriosa educatio, quot iniuriis exposita pueritia, quot
sudoribus adacta iuventus, quam gravis senectus, quam dura mortis necessitas, deinde in
omni vita, quot morborum agmina infestent, quot immineant casus, quot ingruant incommoda,
quam nihil usquam non plurimo felle tinctum, ut ne commemorem ista, quae homini ab homine
inferuntur mala; quod genus sunt, paupertas, carcer, infamia, pudor, tormenta, insidiae,
proditio, convicia, lites, fraudes. Sed ego iam plane TH\N A)/MMON
A)NAMETREI=N aggredior. Porro quibus admissis ista commeruerint homines, aut quis
deus iratus eos in has miserias nasci coegerit, non est mihi fas in praesentia proloqui.
Verum ista qui secum perpendat, nonne Milesiarum virginum probabit exemplum, etiamsi
miserandum? At quinam potissimum sibi vitae taedio fatum accersivere? Nonne sapientiae
confines? Inter quos, ut interim Diogenes, Xenocrates, Catones, Cassios, ac Brutos sileam,
Chiron ille, quum immortalem esse liceret, ultro mortem praeoptavit. Videtis opinor, quid
futurum sit, si passim sapiant homines: nempe altero luto, altero figulo Prometheo opus
fore. Verum ego partim per ignorantiam, partim per incogitantiam, nonnunquam per
oblivionem malorum, aliquando spem bonorum, aliquoties nonnihil mellis voluptatibus
adspergens, ita tantis in malis succurro, ut ne tum quidem libeat vitam relinquere, quum,
exacto Parcarum stamine, ipsa iamdudum eos relinquit vita; quoque minus sit caussae, cur
in vita manere debeant, hoc magis iuvet vivere, tantum abest, ut ullo vitae taedio
tangantur. Mei nimirum muneris est, quod passim Nestorea senecta senes videtis, quibus iam
ne species quidem hominis superest, balbos, deliros, edentulos, canos, calvos, vel ut
magis Aristophanicis eos describam verbis, *R(UPW=NTAS, KUFOU\S, A)QLI/OUS,
*R(USOU\S, MADW=NTAS, NWDOU\S KAI\ YWLOU/S, tamen usque adeo vita delectari, adeoque
NEANI/ZEIN, ut alius tingat canos, alius apposititia coma
calvitium dissimulet, alius dentibus utatur mutuo fortassis a sue quopiam sumptis, hic in
puellam aliquam misere depereat, et amatoriis ineptiis quemvis etiam superet
adolescentulum. Nam ut capulares iam, meraque silicernia, teneram aliquam iuvenculam
ducant uxorem, eamque et indotatam, et aliis usui futuram, id adeo frequens, ut propemodum
et laudi detur. Sed multo etiam suavius, si quis animadvertat, anus, longo iam senio
mortuas, adeoque cadaverosas, ut ab inferis redisse videri possint, tamen illud semper in
ore habere: FW=S A)GAQO/N; adhuc catullire, atque, ut Graeci
dicere solent, KAPROU=N, et magna mercede conductum aliquem
Phaonem inducere, fucis assidue vuItum oblinere, nusquam a speculo discedere, infimae
pubis silvam vellere, vietas ac putres ostentare mammas, tremuloque gannitu languentem
solicitare cupidinem, potitare, misceri puellarum choris, literulas amatorias scribere.
Ridentur haec ab omnibus tanquam, uti sunt, stultissima: at ipsae sibi placent et in
summis interim versantur deliciis, totasque sese melle perungunt, meo videlicet beneficio
felices. Porro quibus haec deridicula videntur, illud secum expendant velim, utrum satius
ducant, huiusmodi stultitia vitam plane mellitam exigere, an trabem, ut aiunt, suspendio
quaerere. Porro quod haec vulgo putantur infamiae obnoxia, istud nihil ad stultos meos,
qui malum hoc aut non sentiunt, aut, si quid sentiunt, facile negligunt. Si saxum in caput
incidat, id vere malum sit: ceterum pudor, infamia, probrum, maledicta, tantum adferunt
noxae, quantum sentiuntur. Si sensus absit, ne mala quidem sunt. Quid laedit, si totus
populus in te sibilet, modo tute tibi plaudas? Atque ut id liceat, sola stultitia praestat.
Sed mihi videor audire reclamantes philosophos. Atqui hoc ipsum est, inquiunt, miserum,
stultitia teneri, errare, falli, ignorare. Imo hoc est hominem esse. Porro miserum cur
vocent, non video, quandoquidem sic nati estis, sic instituti, sic conditi, ea est
communis omnium sors. Nihil autem miserum, quod in suo genere constat, nisi forte quis
hominem deplorandum existimet, qui neque volare possit cum avibus, neque quaternis ingredi
pedibus cum reliquo pecudum genere, neque cornibus sit obarmatus, quemadmodum tauri. Verum
is eadem opera equum etiam bellissimum infelicem vocabit, quod neque grammaticam
didicerit, neque placentis vescatur; taurum miserum, quod ad palaestricam sit inutilis.
Igitur ut equus imperitus grammaticae miser non est, ita nec homo stultus infelix,
propterea quod haec cum illius natura cohaerent. Verum rursus urgent logodaedali. Est,
inquiunt, homini peculiariter addita disciplinarum cognitio, quarum adminiculis id, quod
natura diminutum est, ingenio penset. Quasi vero ullam veri faciem habeat, naturam, quae
in culicibus, atque adeo in herbis ac flosculis tam sollicite vigilaverit, in uno homine
dormitasse, ut disciplinis opus esset, quas Theutus ille humano generi infensus genius, in
summam perniciem excogitavit, adeo non utiles ad felicitatem, ut illi quoque ipsi
officiant, ad quod proprie repertae dicuntur, ut eleganter arguit apud Platonem rex ille
prudentissimus de literarum invento. Igitur disciplinae cum reliquis humanae vitae
pestibus irrepserunt, iisdem auctoribus, a quibus omnia flagitia proficiscuntur, puta
daemonibus, quibus hinc nomen etiam inventum; quasi DAH/MONAS, hoc est, scientes appelles. Siquidem simplex illa aurei
seculi gens, nullis armata disciplinis, solo naturae ductu instinctuque vivebat. Quorsum
enim opus erat grammatica, quum eadem esset omnibus lingua, nec aliud sermone petebatur,
nisi ut alius alium intelligeret? Quis usus dialectices, ubi nulla erat pugnantium inter
se sententiarum dimicatio? Quis rhetoricae locus, quum nullus alteri negotium facesseret?
Quorsum requireretur legum prudentia, quum abessent mali mores, ex quibus haud dubie bonae
leges prognatae sunt? Porro religiosiores erant, quam ut impia curiositate arcana naturae,
siderum mensuras, motus, effectus, abditas rerum caussas scrutarentur, nefas esse rati, si
homo mortalis ultra sortem suam sapere conaretur. Iam, quid extra coelum esset, inquirendi
dementia ne in mentem quidem veniebat. At, labente paulatim aetatis aureae puritate,
primum a malis, ut dixi, geniis inventae sunt artes, sed paucae, atque hae quidem a paucis
receptae: postea sexcentas addidit Chaldaeorum superstitio et Graecorum otiosa levitas,
meras ingeniorum cruces, adeo ut vel una grammatica abunde satis sit ad perpetuam vitae carnificinam.
Quanquam inter has ipsas disciplinas hae potissimum in pretio sunt, quae ad sensum
communem, hoc est, ad stultitiam quam proxime accedunt. Esuriunt Theologi, frigent
Physici, ridentur Astrologi, negliguntur Dialectici. Solus I)ATRO\S GA\R
A)NH\R POLLW=N A)NTA/CIOS A)/LLWN. Atque in hoc ipso genere, quo quisque indoctior,
audacior, incogitantiorque, hoc pluris fit etiam apud torquatos istos principes. Atqui
medicina, praesertim ut nunc a compluribus exercetur, nihil aliud est quam assentationis
particula, non minus profecto, quam rhetorica. Secundum hos proximus datur locus
leguleiis, et haud scio, an primus, quorum professionem, ne quid ipsa pronuntiem, velut
asininam philosophi magno consensu ridere solent. Sed tamen horum asinorum arbitrio maxima
minimaque negotia transiguntur. His latifundia crescunt, quum Theologus interim, excussis
totius divinitatis scriniis, lupinum arrodit, cum cimicibus ac pediculis assidue bellum
gerens. Ut igitur feliciores sunt artes, quae maiorem habent cum stultitia affinitatem,
ita longe felicissimi sunt hi, quibus prorsus licuit ab omnium disciplinarum commercio
abstinere, solamque naturam ducem sequi, quae nulla sui parte manca est, nisi forte
mortalis sortis pomeria transilire velimus. Odit natura fucos, multoque felicius provenit,
quod nulla sit arte violatum.
Agedum, an non videtis ex unoquoque reliquorum animantium genere ea felicissime degere,
quae sunt a disciplinis alienissima, nec ullius magisterio nisi naturae ducuntur? Quid
apibus aut felicius aut mirabilius? At his ne corporis quidem omnes sensus adsunt. Quid
simile in exstruendis aedificiis reperiat architectura? Quis unquam philosophus similem
instituit rempublicam? Rursum equus, quoniam humanis sensibus affinis est et in hominum
contubernium demigravit, humanarum item calamitatum est particeps; quippe qui non raro,
dum vinci pudet in certaminibus ducit ilia, et in bellis, dum ambit triumphum, confoditur,
simulque cum sessore terram ore momordit: ut ne commemorem interim lupata frena, aculeata
calcaria, stabuli carcerem, scuticas, fustes, vincula, sessorem, breviter omnem illam
servitutis tragoediam, ni se ultro addixit, dum, fortes viros imitatus, impensius hostem
ulcisci studet. Quanto optabilior muscarum et avicularum vita, ex tempore soloque naturae
sensu degentium, modo per hominum insidias liceat. Quae si quando caveis inclusae
adsuescant humanas sonare linguas, mirum quam a nativo illo nitore degenerent: adeo modis
omnibus laetius est, quod natura condidit, quam quod fucavit ars. Proinde nunquam satis
laudarim, gallum illum Pythagoram, qui quum unus omnia fuisset, philosophus, vir, mulier,
rex, privatus, piscis, equus, rana, opinor etiam spongia, tamen nullum animal iudicavit
calamitosius homine, propterea quod cetera omnia naturae finibus essent contenta, solus
homo sortis suae limites egredi conaretur. Rursum inter homines, idiotas multis partibus
anteponit doctis ac magnis. Et Gryllus ille non paulo plus sapuit, quam POLUMH=TIS *)ODUSSEU/S, qui maluerit in hara grunnire, quam cum illo
tot miseris obiici casibus. Ab his mihi non dissentire videtur Homerus, nugarum pater, qui
quum mortales omneis subinde DEILOU\S KAI\ MOXQHROU/S appellat,
tum Ulyssem illum suum sapientis exemplar saepenumero DU/STHNON vocat, Paridem nusquam, nec Aiacem, nec Achillem. Quamobrem
id tandem? nisi quod ille, vafer et artifex, nihil non Palladis consilio agebat, nimiumque
sapiebat, a naturae ductu quam longissime recedens? Ut igitur inter mortales ii longissime
absunt a felicitate, qui sapientiae student, nimirum hoc ipso bis stulti, quod, homines
nati quum sint, tamen, obliti conditionis suae, deorum immortalium vitam affectant, et
gigantum exemplo, disciplinarum machinis, naturae bellum inferunt, ita quam minime miseri
videntur ii, qui ad brutorum ingenium stultitiamque quam proxime accedunt, neque quicquam
ultra hominem moliuntur. Age experiamur, num hoc quoque non Stoicis enthymematis, sed
crasso quopiam exemplo queamus ostendere. Ac per deos immortales, estne quicquam felicius
isto hominum genere, quos vulgo moriones, stultos, fatuos, ac bliteos appellant,
pulcerrimis, ut equidem opinor, cognominibus? Rem dicam prima fronte stultam fortassis
atque absurdam, sed tamen unam multo verissimam. Principio vacant mortis metu, non
mediocri per Iovem malo. Vacant conscientiae carnificina. Non territantur manium
fabulamentis. Non expavescunt spectris ac lemuribus, non torquentur metu impendentium
malorum, non spe futurorum bonorum distenduntur. In summa, non dilacerantur millibus
curarum, quibus haec vita obnoxia est. Non pudescunt, non verentur, non ambiunt, non
invident, non amant. Denique si propius etiam ad brutorum animantium insipientiam
accesserint, ne peccant quidem auctoribus theologis. Hic mihi iam expendas velim,
stultissime sapiens, quot undique solicitudinibus noctes diesque discrucietur animus tuus,
congeras in unum acervum universa vitae tuae incommoda, atque ita demum intelliges,
quantis malis meos fatuos subduxerim. Adde huc, quod non solum ipsi perpetuo gaudent,
ludunt, cantillant, rident, verum etiam ceteris omnibus quocunque sese verterint,
voluptatem, iocum, lusum, risumque adferunt, velut in hoc ipsum a deorum indulgentia dati,
ut humanae vitae tristitiam exhilararent. Unde fit, ut quum aliis in alios varius sit
affectus, hos omnes ex aequo tanquam suos agnoscant, expetant, pascant, foveant,
complectantur, succurrant, si quid acciderit: impune permittant, quicquid vel dixerint,
vel fecerint. Adeoque nemo illis nocere cupit, ut ferae quoque belluae ab illorum iniuria
temperent, sensu quodam innocentiae naturali. Sunt enim vere sacri diis, praecipue mihi,
ideoque non iniuria hunc honorem omnes illis habent.
Quid, quod summis etiam regibus adeo sunt in deliciis, ut nonnulli sine his neque
prandere, nec ingredi, nec omnino vel horam durare possint. Neque vero paulo intervallo
hos bliteos suis illis tetricis sophis anteponunt, quos tamen ipsos aliquot honoris gratia
solent alere. Cur autem anteponant, nec obscurum arbitror, nec mirum videri debet, quum
sapientes illi nil nisi triste soleant adferre principibus, suaque doctrina freti, non
vereantur aliquoties auriculas teneras mordaci radere vero: moriones autem id praestent,
quod unum undecunque principes modis omnibus aucupantur, iocos, risus, cachinnos,
delicias. Iam accipite et hanc non aspernandam stultorum dotem, quod soli simplices ac
veridici sunt. Quid autem veritate laudatius? Quanquam enim Alcibiadeum apud Platonem
proverbium veritatem vino pueritiaeque tribuit, tamen omnis ea laus mihi peculiariter
debetur, vel Euripide teste, cuius exstat illud celebre de nobis dictum: MWRA\ GA\R MWRO\S LE/GEI. Fatuus, quicquid habet in pectore, id et
vultu prae se fert, et oratione promit: at sapientum sunt duae illae linguae, ut idem
meminit Euripides, quarum altera verum dicunt, altera, quae pro tempore iudicarint
opportuna. Horum est nigrum in candida vertere, et eodem ex ore frigidum pariter et
calidum efflare, longeque aliud conditum habere in pectore, aliud sermone fingere. Porro
in tanta felicitate tamen hoc nomine principes mihi videntur infelicissimi, quod deest, a
quo verum audiant, et assentatores pro amicis habere coguntur. Sed abhorrent a vero
principum aures, dixerit aliquis, et hac ipsa de caussa sapientes istos fugitant, quod
vereantur, ne quis forte liberior exsistat, qui vera magis quam iucunda loqui audeat. Ita
quidem res habet, invisa regibus veritas. Sed tamen hoc ipsum mire in fatuis meis usu
venit, ut non vera modo, verum etiam aperta convicia cum voluptate audiantur, adeo ut idem
dictum, quod, si a sapientis ore proficiscatur, capitale fuerat futurum, a morione
profectum, incredibilem voluptatem pariat. Habet enim genuinam quandam delectandi vim
veritas, si nihil accedat quod offendat; verum id quidem solis fatuis dii dederunt. Iisdem
ferme de caussis hoc hominum genere mulieres gaudere solent impensius, utpote ad
voluptatem et nugas natura propensiores. Proinde quicquid cum huiusmodi factitarint,
etiamsi nonnunquam serium nimis, illae tamen iocum ac lusum interpretantur, ut est
ingeniosus, praesertim ad praetexenda commissa sua, sexus ille.
Igitur ut ad fatuorum felicitatem redeam, multa cum iocunditate peracta vita, nullo
mortis vel metu vel sensu, recta in campos Elysios demigrant, et illic pias atque otiosas
animas lusibus suis delectaturi. Eamus nunc, et quemvis etiam sapientem cum huius morionis
sorte conferamus. Finge quod huic opponas, exemplar sapientiae, hominem qui totam
pueritiam atque adolescentiam in perdiscendis disciplinis contriverit, et suavissimam
vitae partem perpetuis vigiliis, curis, sudoribus perdiderit, ne in reliqua quidem omni
vita vel tantillum voluptatis degustarit, semper parcus, pauper, tristis, tetricus, sibi
ipsi iniquus ac durus, aliis gravis et invisus, pallore, macie, valetudine, lippitudine,
confectus, senio canitieque multo ante diem contracta, ante diem fugiens e vita. Quanquam
quid refert, quando moriatur istiusmodi, qui nunquam vixerit? Habetis egregiam illam
sapientis imaginem.
At hic rursus obganniunt mihi O(I E)K TH=S STOA=S BA/TRAXOI.
Nihil, inquiunt, miserius insania. Sed insignis stultitia vel insaniae
proxima est, vel ipsa potius insania. Quid enim aliud est insanire, quam errare
animo? Sed isti tota errant via. Age, hunc quoque syllogismum dissipemus, Musis
bene fortunantibus. Argute quidem isti. Verum, quemadmodum apud Platonem docet Socrates,
ex una Venere secta duas, et ex uno Cupidine dissecto duos faciens: itidem et istos
dialecticos decebat insaniam ab insania distinguere, si modo ipsi sani videri vellent.
Neque enim protinus omnis insania calamitosa est. Alioqui non dixisset Horatius: An
me ludit amabilis insania? neque Plato poëtarum, vatum et amantium
furorem inter praecipua vitae bona collocasset: nec vates illa laborem Aeneae vocasset
insanum. Verum est duplex insaniae genus: alterum quod ab inferis dirae ultrices
submittunt, quoties, immissis anguibus, vel ardorem belli, vel inexplebilem auri sitim,
vel dedecorosum ac nefarium amorem, vel parricidium, incestum, sacrilegium, aut aliam id
genus pestem aliquam in pectora mortalium invehunt, sive quum nocentem et conscium animum
furiis ac terriculorum facibus agunt. Est alterum, huic longe dissimile, quod videlicet a
me proficiscitur, omnium maxime exoptandum. Id accidit, quoties iucundus quidam mentis
error simul et anxiis illis curis animum liberat, et multiiuga voluptate delibutum reddit.
Atqui hunc mentis errorem ceu magnum quoddam deorum munus, ad Atticum scribens, optat
Cicero, nimirum quo tantorum malorum sensu carere posset. Neque perperam sensit Argivus
ille, qui hactenus insaniebat, ut totos dies solus desideret in theatro ridens, plaudens,
gaudens, quod crederet illic miras agi tragoedias, quum nihil omnino ageretur, quum in
ceteris vitae officiis probe sese gereret, iucundus amicis, comis in uxorem, posset
qui ignoscere servis. Et signo laesae non insanire lagenae. Hunc ubi cognatorum
opera datis pharmacis morbo levasset, sibique iam totus esset redditus, hunc in modum cum
amicis expostulans: Pol, me occidistis amici, non servastis, ait, cui sic extorta
voluptas. Et demptus per vim mentis gratissimus error. Et merito quidem: errabant
enim ipsi atque elleboro magis opus habebant, qui tam felicem ac iucundam insaniam, ceu
malum aliquod, existimarent potionibus expellendam. Quanquam illud equidem nondum statui,
num quivis sensus aut mentis error insaniae nomine sit appellandus. Neque enim, si cui
lippienti mulus asinus esse videatur, aut si quis indoctum carmen veluti doctissimum
admiretur, is continuo videbitur insanire: verum si quis non sensu tantum, sed animi
iudicio fallatur, idque praeter usitatum morem ac perpetuo, is demum insaniae censebitur
affinis esse, veluti si quis, quoties asinum audierit rudentem, arbitretur, sese miros
symphoniscos audire, aut si quis pauperculus, infimo loco natus, Croesum Lydorum regem
esse se credat. Sed hoc insaniae genus, si, quemadmodum fere fit, vergat ad voluptatem,
non mediocrem delectationem adfert, tum iis, qui eo tenentur, tum illis, quibus est hoc
animadversum; nec tamen eodem insaniunt. Nam haec insaniae species multo latius patet,
quam vulgus hominum intelligit. Sed vicissim insanus insanum ridet, ac mutuam sibi
voluptatem invicem ministrant. Neque raro fieri videbitis, ut maior insanus, vehementius
rideat minorem.
Verum hoc quisque felicior, quo pluribus desipit modis, Stultitia iudice, modo in eo
genere insaniae maneat, quod nobis est peculiare, quod quidem usque adeo late patet, ut
haud sciam, an ex universa mortalium summa quempiam liceat reperire, qui omnibus horis
sapiat, quique non aliquo insaniae genere teneatur. Quanquam hoc tantum interest: qui,
cucurbitam quum videt, mulierem esse credit, huic insano nomen ponunt, propterea quod
perpaucis id usu veniat. Verum ubi quis uxorem suam, quam cum multis habet communem, eam
plusquam Penelopen esse deierat, sibique maiorem in modum plaudit, feliciter errans, hunc
nullus insanum appellat, propterea quod passim maritis hoc accidere videant. Ad hunc
ordinem pertinent et isti, qui prae venatu ferarum omnia contemnunt, atque incredibilem
animi voluptatem percipere se praedicant, quoties foedum illum cornuum cantum audierint,
quoties canum eiulatus. Opinor etiam quum excrementa canum odorantur, illis cinnamomum
videri. Deinde quae suavitas, quoties fera lanianda est? Tauros et verveces humili plebi
laniare licet, feram nisi a generoso secari nefas. Is nudo capite, inflexis genibus,
gladio ad id destinato, (neque enim quovis idem facere fas est,) certis gestibus, certa
membra, certo ordine religiose secat. Miratur interim, perinde ut in re nova sacra,
circumstans tacita turba, tametsi spectaculum hoc plus millies viderit. Porro cui
contigerit e bellua nonnihil gustare, is vero existimat, sibi non parum nobilitatis
accedere. Itaque quum isti assidua ferarum insectatione atque esu nihil aliud assequantur,
nisi ut ipsi propemodum in feras degenerent, tamen interea regiam vitam agere se putant.
Est his simillimum genus eorum, qui insatiabili aedificandi studio flagrant, nunc rotunda
quadratis, nunc quadrata rotundis permutantes. Neque vero finis ullus, neque modus, donec
ad extremam redactis inopiam, nec ubi habitent, nec quid edant, supersit. Quid tum postea?
Interim annos aliquot summa cum voluptate peregerunt. Ad quos mihi quidem proxime videntur
accedere, qui novis et arcanis artibus, rerum species vertere moliuntur, ac terra marique
quintam quandam essentiam venantur. Hos adeo lactat mellita spes, ut neque laborum neque
impensarum unquam pigeat; miroque ingenio semper aliquid excogitant, quo sese denuo
fallant, sibique ipsis gratam faciant imposturam, donec, absumtis omnibus, non sit, quo
iam fornaculam instruant. Non desinunt tamen iucunda somniare somnia, ceteros pro viribus
ad eandem felicitatem animantes. Quumque iam prorsus omni spe destituuntur, superest tamen
una sententia, abunde magnum solatium: In magnis et voluisse sat est. Ac tum
vitae brevitatem incusant, ut quae magnitudini negotii non suffecerit. Porro, aleatores,
nonnihil addubito, num in nostrum collegium sint admittendi. Sed tamen stultum omnino
ridiculumque spectaculum est, quoties videmus nonnullos usque adeo addictos, ut, simul
atque strepitum talorum audierint, protinus illis cor saliat palpitetque. Deinde quum,
semper illiciente vincendi spe, omnium facultatum naufragium fecerint, in aleae scopulum
illisa nave, non paulo formidabiliorem Malea, vixque nudi emerserint, quosvis potius
fraudant, quam victorem, ne scilicet viri parum graves habeantur. Quid quum senes iam et
caecutientes, vitreis etiam oculis lusitant? Postremo quum iam iusta chiragra contudit
articulos, vicarium etiam mercede conducunt, qui pro se talos in pyrgum mittat? Suavis
quidem res, nisi quod hic ludus plerumque solet in rabiem evadere, iamque ad furias, non
ad me, pertinere.
Ceterum illud hominum genus haud dubie totum est nostrae farinae, qui miraculis ac
prodigiosis gaudent mendaciis vel audiendis vel narrandis, nec ulla satietas talium
fabularum, quum portentosa quaedam, de spectris, de lemuribus, de larvis, de inferis, de
id genus millibus miraculorum commemorantur: quae quo longius absunt a vero, hoc et
creduntur lubentius, et iucundiore pruritu titillant aures. Atque haec quidem non modo ad
levandum horarum taedium mire conducunt, verum etiam ad quaestum pertinent, praecipue
sacrificis et concionatoribus. His rursum adfines sunt ii, qui sibi stultam quidem, sed
tamen iucundam persuasionem induerunt, futurum, ut, si ligneum aut pictum aliquem
Polyphemum Christophorum aspexerint, eo die non sint perituri, aut qui sculptam Barbaram
praescriptis verbis salutarit, sit incolumis e praelio rediturus, aut si quis Erasmum
certis diebus, certis cereolis, certisque preculis convenerit, brevi sit dives evasurus.
Iam vero Georgium etiam Herculem invenerunt, quemadmodum et Hippolytum alterum. Huius
equum, phaleris ac bullis religiosissime adornatum, tantum non adorant, ac subinde novo
quopiam munusculo demerentur; per huius aeream galeam deierare, plane regium habetur. Nam
quid dicam de iis, qui sibi fictis scelerum condonationibus suavissime blandiuntur, ac
purgatorii spatia veluti clepsydris metiuntur, saecula, annos, menses, dies, horas,
tanquam e tabula mathematica, citra ullum errorem dimetientes? aut de iis, qui, magicis
quibusdam notulis ac preculis, quas pius aliquis impostor vel animi caussa, vel ad
quaestum excogitavit, freti, nihil sibi non pollicentur, opes, honores, voluptates,
saturitates, valetudinem perpetuo prosperam, vitam longaevam, senectam viridem, denique
proximum Christo apud superos consessum, quem tamen nolint, nisi admodum sero contingere,
hoc est, quum huius vitae voluptates invitos eos ac mordicus retinentes tamen deseruerint,
tum succedant illae coelitum deliciae. Hic mihi puta negociator aliquis, aut miles, aut
iudex, abiecto ex tot rapinis unico nummulo, universam vitae Lernam semel expurgatam
putat, totque periuria, tot libidines, tot ebrietates, tot rixas, tot caedes, tot
imposturas, tot perfidias, tot proditiones existimat velut ex pacto redimi, et ita redimi,
ut iam liceat ad novum scelerum orbem de integro reverti. Quid autem stultius iis, imo
quid felicius, qui, septem illis sacrorum psalmorum versiculis quotidie recitatis, plus
quam summam felicitatem sibi promittunt? Atque hos magicos versiculos daemon quispiam,
facetus quidem ille, sed futilis magis quam callidus, Divo Bernardo creditur indicasse,
sed arte circumventus miser. Et haec tam stulta, ut me ipsam propemodum pudeat, tamen
approbantur; idque non a vulgo modo, verum etiam a religionis professoribus. Quid iam?
nonne eodem fere pertinet, quum singulae regiones suum aliquem peculiarem vindicant divum:
quumque in singulos singula quaedam partiuntur, singulis suos quosdam culturae ritus
attribuunt, ut hic in dentium cruciatu succurrat, ille parturientibus dexter adsit, alius
rem furto sublatam restituat: hic in naufragio prosper affulgeat, ille gregem tueatur:
atque item de ceteris; nam omnia percensere longissimum fuerit. Sunt, qui singuli pluribus
in rebus valeant, praecipue deipara virgo, cui vulgus hominum plus prope tribuit, quam filio.
Verum ab his divis quid tandem petunt homines, nisi quod ad stultitiam attinet? Agedum
inter tot anathemata, quibus templorum quorumdam parietes omnes, ac testudinem ipsam
refertam conspicitis, vidistisne unquam, qui stultitiam effugerit, qui vel pilo sit factus
sapientior? Alius enatavit incolumis. Alius ab hoste perfossus vixit. Alius e praelio,
pugnantibus ceteris, non minus feliciter quam fortiter aufugit. Alius in crucem subactus,
favore divi cuiuspiam furibus amici, decidit, ut nonnullos etiam male divitiis onustos
pergeret exonerare. Alius perfracto carcere fugit. Alius irato medico a febre revaluit.
Alii potum venenum, alvo soluta, remedio, non exitio fuit, idque non admodum laeta uxore,
quae operam et impensam luserit. Alius, everso plaustro, equos incolumes domum abegit.
Alius oppressus ruina vixit. Alius a marito deprehensus elusit. Nullus pro depulsa
stultitia gratias agit. Adeo suavis quaedam res est nihil sapere, ut omnia potius
deprecentur mortales, quam Moriam. Sed quid ego hoc superstitionum pelagus ingredior?
Non, mihi si linguae centum sint, oraque centum, Ferrea vox, omneis fatuorum
evolvere formas, Omnes stultitiae percurrere nomina possim: usque adeo omnis
omnium Christianorum vita istiusmodi delirationibus undique scatet: quas ipsas tamen
sacrifici non gravatim et admittunt et alunt, non ignari quantum hinc lucelli soleat
accrescere. Inter haec si quis odiosus sapiens exoriatur, succinatque id, quod res est:
non male peribis, si bene vixeris: peccata redimis, si nummulo addideris odium
malefactorum, tum lachrimas, vigilias, precationes, ieiunia; ac totam vitae rationem
commutaris; divus hic tibi favebit, si vitam illius aemulaberis: haec, inquam,
atque id genus alia si sapiens ille obganniat, vide a quanta felicitate repente mortalium
animos in quem tumultum retraxerit! Ad hoc collegium pertinent, qui vivi, qua funeris
pompa velint efferri, tam diligenter statuunt, ut nominatim etiam praescribant, quot
taedas, quot pullatos, quot cantores, quot luctus histriones velint adesse, perinde quasi
futurum sit, ut aliquis huius spectaculi sensus ad ipsos sit rediturus, aut ut pudescant
defuncti, nisi cadaver magnifice defodiatur, haud alio studio, quam si aediles creati,
ludos aut epulum edere studeant.
Equidem tametsi propero, tamen haud possum istos silentio praetercurrere, qui quum nihil
ab infimo cerdone differant, tamen inani nobilitatis titulo mirum quam sibi blandiuntur:
alius ad Aeneam, alius ad Brutum, alius ad Arcturum genus suum refert: ostendunt undique
sculptas et pictas maiorum imagines: numerant proavos atque atavos, et antiqua cognomina
commemorant, quum ipsi non multum absint a muta statua, pene iis ipsis, quae ostentant,
signis deteriores: et tamen hac tam suavi Philautia felicem prorsus vitam agunt; neque
desunt aeque stulti, qui hoc belluarum genus, perinde ut deos, suspiciunt. Sed quid ego de
uno aut altero genere loquor, quasi vero non passim haec Philautia plurimos ubique miris
modis felicissimos efficiat? quum hic, quavis simia deformior, sibi plane Nireus videtur:
alius, simul atque tres lineas circino duxerit, prorsum Euclidem sese putat: hic, O)/NOS PRO\S LU/RAN, et quo deterius, nec ille sonat, quo mordetur
gallina marito, tamen alterum Hermogenem esse se credit. Est autem illud longe suavissimum
insaniae genus, quo nonnulli, quicquid ulli suorum dotis adest, eo non aliter, atque suo,
gloriantur. Qualis erat ille bis beatus apud Senecam dives, qui, narraturus historiolam
quampiam, servos ad manum habebat, qui nomina suggererent, non dubitaturus vel in pugilum
certamen descendere, homo alioqui adeo imbecillus, ut vix viveret, hac re fretus, quod
multos haberet domi servos egregie robustos. Porro de artium professoribus, quid attinet
commemorare? quando peculiaris est horum omnium Philautia: adeo ut reperias citius, qui
velit agello paterno, quam ingenio, cedere: verum praecipue histrionum, cantorum, oratorum
ac poëtarum; quorum quo quisque est indoctior, hoc sibi placet insolentius, hoc
sese magis iactat, ac dilatat. Et inveniunt similes labra lactucas; imo, quo quicquam est
ineptius, hoc plures admiratores nanciscitur; ut pessima quaeque semper plurimis arrident,
propterea quod maxima pars hominum, ut diximus, Stultitiae obnoxia est. Proinde si quis
est imperitior, et sibi ipsi multo iucundior est, et pluribus admirationi, quid est quod
is veram eruditionem malit, primum magno constaturam, deinde reddituram et putidiorem et
timidiorem, postremo multo paucioribus placituram?
Iam vero video, naturam, ut singulis mortalibus suam, ita singulis nationibus ac pene
civitatibus communem quandam insevisse Philautiam: atque hinc fieri, ut Britanni praeter
alia formam, musicam, et lautas mensas proprie sibi vindicent: scoti nobilitate et regiae
affinitatis titulo, neque non dialecticis argutiis sibi blandiantur: Galli morum
civilitatem sibi sumant: Parisienses theologicae scientiae laudem, omnibus prope submotis,
sibi peculiariter arrogent: Itali bonas literas et eloquentiam asserant, atque hoc nomine
sibi suavissime blandiantur omnes, quod soli mortalium barbari non sint; quo quidem in
genere felicitatis Romani primas tenent, ac veterem illam Romam adhuc iucundissime
somniant: Veneti nobilitatis opinione sunt felices: Graeci, tanquam disciplinarum
auctores, veteribus illis laudatorum heroum titulis sese venditant: Turcae totaque illa
vere barbarorum colluvies etiam religionis laudem sibi vindicat, Christianos perinde ut
superstitiosos irridens. At multo etiam suavius Iudaei etiamdum Messiam suum constanter
exspectant, ac Mosen suum hodieque mordicus tenent. Hispani bellicam gloriam nulli
concedunt: Germani corporum proceritate et magiae cognitione sibi placent.
Ac ne singula persequar, videtis opinor, quantum ubique voluptatis pariat singulis et
universis mortalibus Philautia, cui prope par est Assentatio soror. Nihil enim aliud
Philautia, quam quum quis ipse sibi palpatur. Idem si alteri facias, KOLAKI/A fuerit. At hodie res quaedam infamis est adulatio, sed apud
eos, qui rerum vocabulis magis, quam rebus ipsis commoventur. Existimant, cum adulatione
fidem male cohaerere: quod multo secus sese habere, vel brutorum animantium exemplis
poterant admoneri. Quid enim cane adulantius? at rursum quid fidelius? Quid sciuro
blandius? at hoc quid est homini magis amicum? Nisi forte vel asperi leones, vel immites
tigres, vel irritabiles pardi magis ad vitam hominum conducere videntur. Quanquam est
omnino perniciosa quaedam adulatio, qua nonnulli, perfidiosi et irrisores, miseros in
perniciem adigunt. Verum haec mea ab ingenii benignitate candoreque quodam proficiscitur,
multoque virtuti vicinior est, quam ea, quae huic opponitur, asperitas, ac morositas
inconcinna, ut ait Horatius, gravisque. Haec deiectiores animos erigit, demulcet tristes,
exstimulat languentes, expergefacit stupidos, aegrotos levat, feroces mollit, amores
conciliat, conciliatos retinet. Pueritiam ad capessenda studia literarum allicit, senes
exhilarat, principes citra offensam sub imagine laudis et admonet et docet. In summa,
facit, ut quisque sibi ipse sit iucundior et charior; quae quidem felicitatis pars est vel
praecipua. Quid autem officiosius, quam quum mutuum muli scabunt? Ut ne dicam interim,
hanc esse magnam illius laudatae eloquentiae partem, maiorem medicinae, maximam
Poëticae: denique hanc esse totius humanae consuetudinis mel et condimentum.
Sed falli, inquiunt, miserum est. Imo non falli miserrimum. Nimium enim desipiunt, qui in
rebus ipsis felicitatem hominis sitam esse existimant. Ex opinionibus ea pendet. Nam rerum
humanarum tanta est obscuritas, varietasque, ut nihil dilucide sciri possit; (quemadmodum
recte dictum est ab Academicis meis, inter philosophos quam minimum insolentibus,) aut si
quid sciri potest, id non raro officit etiam vitae iucunditati. Postremo sic sculptus est
hominis animus, ut longe magis fucis, quam veris capiatur. Cuius rei si quis experimentum
expositum et obvium quaerat, conciones ac templa petat, in quibus si quid serium narratur,
dormitant, oscitant, nauseant omnes: quodsi clamator ille, lapsa sum, declamator dicere
volebam, ita ut saepe faciunt, anilem aliquam fabellam exordiatur, expergiscuntur,
eriguntur, inhiant omnes. Item si quis sit divus fabulosior et poëticus, (quodsi
exemplum requiris, finge huius generis Georgium aut Christophorum aut Barbaram), videbitis
hunc longe religiosius coli, quam Petrum aut Paulum aut ipsum etiam Christum. Verum haec
non huius sunt loci. Iam quanto minoris constat haec felicitatis accessio! quandoquidem
res ipsas aliquoties magno negotio pares oportet, vel levissimas, uti grammaticen: at
opinio facillime sumitur, quae tamen tantundem aut amplius etiam ad felicitatem conducat.
Age si quis putribus vescatur salsamentis, quorum alius nec odorem ferre possit, et tamen
huic ambrosiam sapiant, quaeso quid interest ad felicitatem? Contra, si acipenser alicui
nauseam sapiat, quid referet ad vitae beatitudinem? Si cui sit uxor egregie deformis, quae
tamen marito vel cum ipsa Venere certare posse videatur, nonne perinde fuerit, ac si vere
formosa foret? Si quis tabulam minio lutoque male oblitam, suspectet ac demiretur,
persuasum habens, Apellis aut Zeuxidis esse picturam, nonne felicior etiam fuerit eo, qui
eorum artificum manum magno emerit, fortassis minus ex eo spectaculo voluptatis
percepturus? Novi ego quendam mei nominis, qui novae nuptae gemmas aliquot adulterinas
dono dedit, persuadens, ut erat facundus nugator, eas non modo veras ac nativas esse,
verum etiam singulari atque inaestimabili precio. Quaeso, quid intererat puellae, quum
vitro non minus iucunde pasceret et oculos et animum, nugas, perinde ut eximium aliquem
thesaurum, conditas apud sese servaret? Maritus interim et sumptum effugiebat, et uxoris
errore fruebatur, nec eam tamen sibi minus habebat devinctam, quam si magno empta
donasset. Num quid interesse censetis inter eos, qui in specu illo Platonico variarum
rerum umbras ac simulacra demirantur: modo nihil desiderent, neque minus sibi placeant: et
sapientem illum, qui specum egressus, veras res adspicit? Quod si Mycillo Lucianico dives
illud et aureum somnium perpetuo somniare licuisset, nihil erat, cur aliam optaret
felicitatem. Aut nihil igitur interest, aut si quid interest, potior etiam stultorum
conditio: primum quod iis sua felicitas minimo constat, id est, sola persuasiuncula;
deinde, quod ea fruuntur cum plurimis communiter.
Porro nullius boni iucunda sine socio possessio. Quis enim nescit, quanta sapientum
paucitas, si modo quisquam inveniatur? quanquam ex tot seculis Graeci septem omnino
numerant, quos me hercle, si quis accuratius excutiat, dispeream, si vel semisapientem
inveniet, imo si vel trientem viri sapientis. Proinde quum inter multas Bacchi laudes
illud habeatur, ut est, primarium, quod animi curas eluat, idque ad exiguum modo tempus,
(nam simulatque villum edormieris, protinus albis, ut aiunt, quadrigis recurrunt animi
molestiae): quanto meum beneficium quum plenius tum praesentius, quae perpetua quadam
ebrietate mentem gaudiis, deliciis, tripudiis expleo, idque nullo negotio? Neque quemquam
omnino mortalem mei muneris expertem esse sino, quum reliquae numinum dotes aliae ad alios
perveniant. Non ubivis nascitur generosum et lene merum, quod curas abigat, quod cum spe
divite manet. Paucis contigit formae gratia, Veneris munus; paucioribus eloquentia,
Mercurii donum. Non ita multis obtigerunt opes, dextro Hercule. Imperium non cuivis
concedit Iupiter Homericus. Saepenumero Mavors neutris favet copiis. Complures ab
Apollinis tripode tristes discedunt. Saepe fulminat Saturnius. Phoebus aliquando iaculis
pestem immittit. Neptunus plures exstinguit, quam servat. Ut interim Veioves istos,
Plutones, Atas, Poenas, Febres, atque id genus, non deos, sed carnifices commemorem. Ego
sum una illa stultitia, quae omneis ex aequo tam parata beneficentia complector.
Nec vota moror, nec irascor, exposcens piamina, si quid cerimoniarum fuerit
praetermissum. Nec coelum terrae misceo, si quis, reliquis invitatis diis, me domi
relinquat nec admittat ad nidorem illum victimarum. Nam ceterorum deorum tanta in his est
morositas, ut prope maius sit operae pretium, atque adeo tutius, illos negligere, quam
colere: quemadmodum sunt et homines nonnulli tam difficiles et ad laedendum irritabiles,
ut praestiterit, eos prorsum alienissimos habere, quam familiares. At nemo, inquiunt,
Stultitiae sacrificat, neque templum statuit. Equidem demiror, ut dixi, nonnihil hanc
ingratitudinem. Verum hoc quoque pro mea facilitate boni consulo, quanquam ne haec quidem
desiderare possum. Quid enim est cur tusculum aut molam, aut hircum, aut suem requiram,
quum mihi mortales omnes ubique gentium eum cultum persolvant, qui vel a Theologis maxime
probari solet? Nisi forte Dianae debeam invidere, quod illi humano sanguine litatur. Ego
me tum religiosissime coli puto, quum passim, ut faciunt omnes, animo complectuntur,
moribus exprimunt, vita repraesentant. Qui quidem divorum cultus nec apud Christianos
admodum frequens est. Quanta turba eorum, qui deiparae virgini cereolum affigunt, idque in
meridie, quum nihil est opus! rursum quam pauci, qui eandem vitae castimonia, modestia,
coelestium rerum amore studeant aemulari! Nam is demum verus est cultus longeque
coelitibus gratissimus. Praeterea cur templum desiderem, quum orbis hic universus templum
mihi sit, ni fallor, pulcerrimum? Neque vero desunt mystae, nisi ubi desunt homines. Nec
iam usque adeo stulta sum, ut saxeas ac coloribus fucatas imagines requiram, quae cultui
nostro nonnunquam officiunt, quum a stupidis et pinguibus istis signa pro divis ipsis
adorantur. Nobis interim usu venit, quod solet iis, qui a vicariis suis extruduntur. Mihi
tot statuas erectas puto, quot sunt mortales, vivam mei imaginem prae se ferentes, etiam
si nolint. Itaque nihil est quod reliquis diis invideam, si aliis in angulis terrarum alii
colantur, idque statis diebus; quemadmodum Rhodi Phoebus, in Cypro Venus, Argis Iuno,
Athenis Minerva, in Olympo Iupiter, Tarenti Neptunus, Lampsaci Priapus, modo mihi
communiter orbis omnis longe potiores victimas assidue praebeat.
Atque si cui videor haec audacius quam verius dicere, agedum paulisper ipsas hominum
vitas inspiciamus, quo palam fiat, et quantum mihi debeant, et quanti me faciant, maximi
pariter ac minimi. At non quorumlibet vitam recensebimus; nam id quidem perlongum: verum
insignium tantum, unde reliquos facile sit aestimare. Quid enim attinet, de vulgo
plebeculaque commemorare, quae citra controversiam tota mea est? tot enim undique
stultitiae formis abundat, tot in dies novas comminiscitur, ut nec mille Democriti ad
tantos risus suffecerint: quanquam illis ipsis Democritis rursum alio Democrito foret
opus. Quin etiam incredibile sit dictu, quos risus, quos ludos, quas delicias homunculi
quotidie praebeant superis. Nam hi quidem horas illas sobrias et antemeridianas iurgiosis
consultationibus ac votis audiendis impartiunt. Ceterum ubi iam nectare madent, neque
lubet quicquam serium agere, tum, qua parte coelum quam maxime prominet, ibi consident ac
pronis frontibus, quid agitent homines, speculantur. Nec est aliud spectaculum illis
suavius. Deum immortalem, quod theatrum est illud! quam varius stultorum tumultus! Nam
ipsa nonnunquam in deorum poëticorum ordinibus considere soleo. Hic deperit
mulierculam, et quominus adamatur, hoc amat impotentius. Ille dotem ducit, non uxorem.
Ille sponsam suam prostituit. Alius zelotypus, velut Argus, observat. Hic in luctu, papae!
quam stulta dicit facitque! conductis etiam velut histrionibus, qui luctus fabulam
peragant. Ille flet ad novercae tumulum. Hic, quidquid undecunque potest corradere, id
totum ventriculo donat, paulo post fortiter esuriturus. Hic somno et otio nihil putat
felicius. Sunt, qui alienis obeundis negotiis sedulo tumultuantur, sua negligunt. Est qui
versuris atque aere alieno divitem se esse putat, mox decocturus. Alius nihil arbitratur
felicius, quam si ipse pauper haeredem locupletet. Hic ob exiguum, idque incertum
lucellum, per omnia maria volitat, undis ac ventis vitam committens, nulla pecunia
reparabilem. Ille mavult bello divitias quaerere, quam tutum otium exigere domi. Sunt qui
captandis orbis senibus putant quam commodissime ad opes perveniri. Neque desunt, qui idem
malint deamandis beatis aniculis aucupari. Quorum utrique tum demum egregiam de se
voluptatem diis spectatoribus praebent, quum ab iis ipsis, quos captant, arte deluduntur.
Est omnium stultissimum ac sordidissimum negotiatorum genus, quippe qui rem omnium
sordidissimam tractent, idque sordidissimis rationibus; qui quum passim mentiantur,
peierent, furentur, fraudent, imponant, tamen omnium primos sese faciunt, propterea quod
digitos habeant auro revinctos. Nec desunt adulatores fraterculi, qui mirentur istos ac
venerabiles palam appellent, nimirum, ut ad ipsos aliqua male partorum portiuncula redeat.
Alibi videas Pythagoricos quosdam, quibus usque adeo omnia videntur esse communia , ut
quicquid usquam incustoditum nacti fuerint, id, velut haereditate obvenerit, aequo animo
tollant. Sunt qui votis tantum divites sunt, et iucunda quaedam sibi fingunt somnia, idque
ad felicitatem satis esse putant. Nonnulli foris divites haberi gaudent, domi gnaviter
esuriunt. Hic festinat quicquid habet profundere, ille per fas nefasque congerit. Hic
candidatus ambit populares honores, ille ad focum semet oblectat. Bona pars lites nunquam
finiendas agitat, et hinc atque hinc certatim contendunt, ut prorogatorem iudicem et
collusorem ditent advocatum. Hic rebus novandis studet, ille magnum quiddam molitur. Est
qui Hierosolymam, Romam, aut divum Iacobum adeat, ubi nihil est illi negotii, domi
relictis cum uxore liberis. In summa, si mortalium innumerabiles tumultus e luna,
quemadmodum Menippus olim, despicias, putes te muscarum aut culicum videre turbam inter se
rixantium, bellantium, insidiantium, rapientium, ludentium, lascivientium, nascentium,
cadentium, morientium. Neque satis credi potest, quos motus, quas tragoedias ciat tantulum
animalculum, tamque mox periturum. Nam aliquoties vel levis belli, seu pestilentiae
procella multa simul millia rapit ac dissipat.
Sed ipsa stultissima sim, planeque digna, quam multis cachinnis rideat Democritus, si
pergam popularium stultitiarum et insaniarum formas enumerare. Ad eos accingar, qui
sapientiae speciem inter mortales tenent, et aureum illum ramum, ut aiunt, aucupantur;
inter quos Grammatici primas tenent, genus hominum profecto, quo nihil calamitosius, nihil
afflictius, nihil aeque diis invisum foret, nisi ego miserrimae professionis incommoda
dulci quodam insaniae genere mitigarem. Neque enim PE/NTE
KATA/RAIS, id est, quinque tantum diris obnoxii sunt isti, quemadmodum indicat
epigramma Graecum, verum sexcentis, ut qui semper famelici sordidique in ludis illis suis,
in ludis dixi, imo in FRONTISTHRI/OIS vel pistrinis potius ac
carnificinis inter puerorum greges consenescant laboribus, obsurdescant clamoribus,
foetore paedoreque contabescant. Tamen meo beneficio fit, ut sibi primi mortalium esse
videantur: adeo sibi placent, dum pavidam turbam minaci vultu voceque territant, dum
ferulis, virgis, lorisque conscindunt miseros, dumque modis omnibus suo arbitratu
saeviunt, asinum illum Cumanum imitantes. Interim sordes illae merae mundiciae videntur,
paedor amaricinum olet, miserrima illa servitus regnum esse putatur, adeo ut tyrannidem
suam nolint cum Phalaridis aut Dionysii imperio commutare. Sed longe etiam feliciores
sunt, nova quadam doctrinae persuasione. Siquidem quum [plerique] mera deliramenta pueris
inculcent, tamen dii boni! quem non illi Palaemonem, quem non Donatum prae sese
contemnunt? idque nescio quibus praestigiis mire efficiunt, ut stultis materculis et
idiotis patribus tales videantur, quales ipsi se faciunt. Iam adde et hoc voluptatis
genus, quoties istorum aliquis Anchisae matrem, aut voculam vulgo incognitam, in putri
quapiam charta deprehenderit, puta bubsequam, bovinatorem, aut manticulatorem, aut si quis
vetusti saxi fragmentum, mutilis notatum literis, alicubi effoderit: O Iupiter! quae tum
exsultatio, qui triumphi, quae encomia, perinde quasi vel Africam devicerint, vel
Babylonas ceperint. Quid autem quum frigidissimos et insulsissimos versiculos suos passim
ostentant, neque desunt qui mirentur, iam plane Maronis animam in suum pectus demigrasse
credunt. At nihil omnium suavius, quam quum ipsi inter sese mutua talione laudant ac
mirantur, vicissimque scabunt. Quod si quis alius verbulo lapsus sit, idque forte fortuna
hic oculatior deprehenderit, *(HRA/KLEIS, quae protinus
tragoediae, quae digladiationes, quae convicia, quae invectivae! Male propitios habeam
omneis Grammaticos, si quid mentior. Novi quendam POLUTEXNO/TATON, Graecum, Latinum, mathematicum, philosophum, medicum,
KAI\ TAU=TA BASILIKO\N, iam sexagenarium, qui ceteris rebus
omissis, annis plus viginti se torquet ac discrutiat in grammatica, prorsus felicem se
fore ratus, si tamdiu liceat vivere, donec certo statuat, quomodo distinguendae sint octo
partes orationis, quod hactenus nemo Graecorum aut Latinorum ad plenum praestare valuit.
Perinde quasi res sit bello quoque vindicanda, si quis coniunctionem facit dictionem ad
adverbiorum ius pertinentem. Et hac gratia, quum totidem sint grammaticae quot grammatici,
imo plures, quandoquidem Aldus meus unus plus quinquies grammaticam dedit: hic nullam
omnino quantumvis barbare aut moleste scriptam praetermittit, quam non evolvat
excutiatque, nemini non invidens, si quid quantumlibet inepte moliatur in hoc genere,
misere timens, ne quis forte gloriam hanc praeripiat, et pereant tot annorum labores.
Utrum insaniam hanc vocare mavultis, an stultitiam? Nam mea quidem haud magni refert, modo
fateamini meo beneficio fieri, ut animal omnium alioqui longe miserrimum, eo felicitatis
evehatur, ut sortem suam neque cum Persarum regibus cupiat permutare.
Minus mihi debent poëtae, tametsi vel ex professo meae sunt factionis, quippe
liberum genus, ut habet proverbium, quorum omne studium non alio pertinet, quam ad
demulcendas stultorum aures, idque meris nugamentis, ac ridiculis fabulis. Et tamen his
freti dictu mirum, ut quum sibi polliceantur immortalitatem et diis parem vitam, tum aliis
eandem promittant. Huic ordini prae ceteris familiares *FILAUTI/A KAI\
*KOLAKI/A, nec ab ullo mortalium genere color neque simplicius, neque constantius.
Porro rhetores, quanquam nonnihil illi quidem praevaricantur, colluduntque cum
philosophis, tamen hos quoque nostrae factionis esse, quum alia multa, tum illud in primis
arguit, quod praeter alias nugas, tam accurate, tam multa de iocandi ratione
conscripserunt: atque adeo stultitiam ipsam inter facetiarum species numerat, quisquis is
fuit, qui ad Herennium dicendi artem scripsit: quodque apud Quintilianum, huius ordinis
longe principem, caput est de risu vel Iliade prolixius: tantumque stultitiae tribuunt, ut
saepenumero, quod nullis argumentis dilui possit, risu tamen eludatur. Nisi et si quis hoc
arbitretur ad stultitiam non pertinere, ridiculis dictis excitare cachinnos, idque arte.
Huius farinae sunt et isti, qui libris edendis famam immortalem aucupantur. Hi quum omnes
mihi plurimum debent, tum praecipue qui meras nugas chartis illinunt. Nam qui erudite ad
paucorum doctorum iudicium scribunt, quique nec Persium, nec Laelium iudicem recusant,
mihi quidem miserandi magis, quam beati videntur, ut qui sese perpetuo torqueant: addunt,
mutant, adimunt, reponunt, repetunt, recudunt, ostendunt, nonum in annum premunt, nec
unquam sibi satisfaciunt, ac futile praemium, nempe laudem, eamque perpaucorum, tanti
emunt, tot vigiliis, somnique rerum omnium dulcissimi tanta iactura, tot sudoribus, tot
crucibus. Adde nunc valetudinis dispendium, formae perniciem, lippitudinem, aut etiam
caecitatem, paupertatem, invidiam, voluptatum abstinentiam, senectutem praeproperam,
mortem praematuram, et si qua sunt alia eiusmodi. Tantis malis sapiens ille redimendum
existimat, ut ab uno aut altero lippo probetur. At meus ille scriptor, quanto delirat
felicius, dum nulla lucubratione, verum utcunque visum est animo, quidquid in calamum
incidit, vel somnia sua, statim literis prodit, levi duntaxat chartarum iactura, non
ignarus, futurum, ut, quo nugaciores nugas scripserit, hoc a pluribus, id est, stultis et
indoctis omnibus probetur. Quid enim est negotii, treis illos doctos, si tamen ea
legerint, contemnere? Aut quid valebit, tam paucorum sapientum calculus in tam immensa
reclamantium turba? Sed magis etiam sapiunt, qui aliena pro suis edunt, et alieno magnoque
partam labore gloriam, verbis in se transmovent, hoc videlicet freti, quod arbitrentur
futurum, ut etiamsi maxime coarguantur plagii, tamen aliquanti temporis usuram sint
interim lucrifacturi. Videre est operae pretium, quam hi sibi placent, quum vulgo
laudantur, quum digito ostenduntur in turba, OU(TO/S E)STIN O( DEINO\S
E)KEI=NOS, quum apud bibliopolas prostant, quum in omnium paginarum frontibus
leguntur tria nomina, praesertim peregrina, ac magicis illis similia. Quae, per Deum
immortalem! quid aliud sunt quam nomina? deinde quam a paucis cognoscenda, si mundi
vastitatem respicias: tum a quanto paucioribus laudanda, ut sunt etiam indoctorum diversa
palata. Quid? quod ea ipsa nomina non raro confinguntur, aut e priscorum libris
adoptantur, quum alius sese Telemachum, alius Stelenum aut Laertem: hic Polycratem, ille
Thrasymachum sese nominari gaudet; ut nihil iam referat, etiam si chamaeleonti aut
cucurbitae, sive, quemadmodum solent philosophi loqui, alpha aut beta librum inscribas.
Illud autem lepidissimum, quum mutuis epistolis, carminibus, encomiis sese vicissim
laudant, stulti stultos, indoctos indocti. Hic illius suffragio discedit Alceus, ille
huius Callimachus, ille huic est M. Tullio superior, hic illi Platone doctior. Nonnunquam
etiam antagonistam quaerunt, cuius aemulatione famam augeant. Hic Scinditur incertum
studia in contraria vulgus, donec uterque dux re bene gesta victor discedit,
uterque triumphum agit. Rident haec sapientes, ut, veluti sunt, stultissima. Quis enim
negat? Sed interim meo beneficio suavem vitam agunt, ne cum Scipionibus quidem suos
triumphos commutari. Quanquam docti quoque interim, dum haec magna cum animi voluptate
rident et aliena fruuntur insania, non paulum mihi debent et ipsi, quod inficari possunt,
nisi sint omnium ingratissimi.
Inter eruditos Iurisconsulti sibi vel primum vindicant locum, neque quisquam alius aeque
sibi placet, dum Sisyphi saxum assidue volvunt, ac sexcentas leges eodem spiritu
contexunt, nihil refert quam ad rem pertinentes, dumque glossematis glossemata, opiniones
opinionibus cumulantes, efficiunt ut studium illud omnium difficillimum esse videatur.
Quicquid enim laboriosum, idem protinus et praeclarum existimant. Adiungamus his
dialecticos ac sophistas, hominum genus quovis aere Dodonaeo loquacius, ut quorum
unusquivis cum vicenis delectis muleribus garrulitate decertare possit, feliciores tamen
futuri, si tantum linguaces essent, non etiam rixosi, adeo ut de lana caprina
pertinacissime digladientur, et nimium altercando plerumque veritatem amittant. Hos tamen
sua philautia beatos reddit, dum tribus instructi syllogismis incunctanter audent quavis
de re cum quovis manum conserere. Ceterum pertinacia reddit invictos, etiamsi Stentorem opponas.
Sub hos prodeunt philosophi, barba pallioque verendi, qui se solos sapere praedicant,
reliquos omnes mortales, umbras volitare. Quam vero suaviter delirant, quum innumerabiles
aedificant mundos, dum solem, dum lunam, stellas, orbes, tanquam pollice filove metiuntur,
dum fulminum, ventorum, eclipsium ac ceterarum inexplicabilium rerum caussas reddunt,
nihil usquam haesitantes, perinde quasi naturae rerum architectrici fuerint a secretis,
quasive e deorum consilio nobis advenerint: quos interim natura cum suis coniecturis
magnifice ridet. Nam nihil apud illos esse comperti, vel illud satis magnum est
argumentum, quod singulis de rebus inexplicabilis inter ipsos est digladiatio. Ii, quum
nihil omnino sciant, tamen omnia se scire profitentur: quumque seipsos ignorent, neque
fossam aliquoties, aut saxum obvium videant, vel quia lippiunt plerique, vel quia
peregrinantur animi, tamen ideas, universalia, formas separatas, primas materias,
quidditates, ecceitates, [formalitates, instantia] videre se praedicant, res adeo tenues,
ut neque Lynceus, opinor, possit perspicere. Tum vero praecipue profanum vulgus
adspernantur, quoties triquetris, et tetragonis circulis, atque huiusmodi picturis
mathematicis, aliis super alias inductis, et in labyrinthi speciem confusis, praeterea
literis velut in acie dispositis, ac subinde alio atque alio repetitis ordine, tenebras
offundunt imperitioribus. Neque desunt ex hoc genere qui futura quoque praedicant
consultis astris, ac miracula plusquam magica polliceantur, et inveniunt homines
fortunati, qui haec quoque credant.
Porro Theologos silentio transire fortasse praestiterit, KAI\ TAU/THN
*KAMARI/NAN MH\ KINEI=N, nec hanc anagyrim tangere, utpote genus hominum mire
superciliosum atque irritabile, ne forte turmatim sexcentis conclusionibus adoriantur, et
ad palinodiam adigant; quod si recusem, protinus haereticam clamitent. Nam illico solent
hoc terrere fulmine si cui sunt parum propitii. Sane quanquam non alii sunt, qui minus
libenter agnoscant meam in se beneficentiam, tamen hi quoque non mediocribus nominibus
obstricti sunt, dum, felices sua Philautia, perinde quasi ipsi tertium incolant coelum,
ita reliquos mortaleis omneis, ut humi reptantes pecudes, e sublimi despiciunt, ac prope
commiserantur, dum tanto magistralium definitionum, conclusionum, corollariorum,
propositionum explicitarum et implicitarum agmine septi sunt, tot exuberant KRHSFU/GETOIS, ut nec Vulcaniis vinculis sic possint irretiri, quin
elabantur distinctionibus, quibus nodos omneis adeo facile secant, ut non Tenedia bipennis
melius: tot nuper excogitatis vocabulis ac prodigiosis vocibus scatent. Praeterea dum
arcana mysteria suo explicant arbitratu, qua ratione conditus ac digestus sit mundus; per
quos canales labes illa peccati in posteritatem derivata sit: quibus modis, qua mensura,
quantulo tempore in virginis utero sit absolutus Christus: quemadmodum in synaxi
accidentia subsistant sine domicilio. Sed haec protrita. Illa demum magnis et illuminatis,
ut vocant, theologis digna putant; ad haec, si quando incidunt, expergiscuntur: num quod
instans in generatione divina? num plures in Christo filiationes? num possibilis
propositio: Pater Deus odit filium? num Deus potuerit suppositare mulierem, num diabolum,
num asinum, num cucurbitam, num silicem? Tum quemadmodum cucurbita fuerit concionatura,
editura miracula, figenda cruci? et quid consecrasset Petrus, si consecrasset eo tempore,
quo corpus Christi pendebat in cruce? et num eodem tempore Christus homo dici potuerit: et
num post resurrectionem edere aut bibere fas sit futurum, iam nunc famem sitimque
praecaventes? Sunt innumerabiles LEPTOLESXI/AI, his quoque
multo subtiliores, de notionibus, relationibus, de formalitatibus, de quidditatibus,
ecceitatibus quas nemo possit oculis assequi, nisi tam Lynceus, ut ea quoque per
altissimas tenebras videat, quae nusquam sunt. Adde nunc his GNW/MAS illas, adeo PARADO/COUS, ut illa
Stoicorum oracula, quae paradoxa vocant, crassissima prae his videantur et circumforanea,
velut: levius esse crimen, homines mille iugulare, quam semel in die dominico calceum
pauperi consuere; et: potius esse committendum, ut universus orbis pereat una cum victu et
vestitu, quod aiunt, suo, quam unicum quantumlibet leve mendaciolum dicere. Iam has
subtilissimas subtilitates subtiliores etiam reddunt tot scholasticorum viae, ut citius e
Labyrinthis temet explices, quam ex involucris Realium, Nominalium, Thomistarum,
Albertistarum, Occanistarum, Scotistarum, et nondum omneis dixi sectas, sed praecipuas
duntaxat: in quibus omnibus tantum est eruditionis, tantum difficultatis, ut existimem
ipsis apostolis alio spiritu opus fore, si cogantur hisce de rebus cum hoc novo
theologorum genere conserere manus. Paulus fidem praestare potuit; at idem quum ait:
Fides est substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium, parum
magistraliter definivit. Idem ut caritatem optime praestitit, ita parum dialectice vel
dividit, vel finit, in priore ad Corinthios epistola, cap. decimo tertio. Ac pie quidem
illi consecrabant synaxim, et tamen rogati de termino a quo, et termino ad quem, de
transsubstantiatione, de modo quo corpus idem sit in diversis locis, de differentia, qua
corpus Christi est in coelo, qua fuit in cruce, qua in sacramento synaxeos, quo puncto
fiat transsubstantiatio, quum oratio per quam ea fit, ut quantitas discreta sit in fluxu,
non pari, sicut opinor, respondissent acumine, quo Scotidae disserunt haec, ac definiunt.
Noverant illi Iesu matrem; sed quis eorum tam philosophice demonstravit, quomodo fuerit ab
Adae macula, praeservata, quam nostri theologi? Petrus accepit claves, et accepit ab eo,
qui non committat indigno; et tamen an intellexerit, nescio, certe nusquam attigit
subtilitatem, quomodo scientiae clavem habeat is quoque, qui scientiam non habeat.
Baptizabant illi passim, et tamen nusquam docuerunt, quae sit caussa formalis, materialis,
efficiens, et finalis baptismi; nec characteris delebilis et indelebilis apud hos ulla
mentio. Adorabant quidem illi, sed in spiritu, nihil aliud sequentes, quam illud
evangelicum: spiritus est Deus, et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate
oportet adorare. Verum haud apparet eis tum fuisse revelatum, una eademque
adoratione adorandam imagunculam carbone delineatam in pariete, et Christum ipsum, si modo
duobus sit porrectis digitis, intonsa coma, et in umbone, qui adhaeret occipitio, treis
habeat notas. Quis enim haec percipiat, nisi triginta sex annos totos in physicis et
ultramundanis Aristotelis et Scoticis contriverit? Idemtidem inculcant Apostoli gratiam;
at iidem nusquam distinguunt, quid intersit inter gratiam gratis datam, et gratiam
gratificantem. Hortantur ad bona opera, nec discernunt opus operans et opus operatum.
Passim inculcant caritatem, nec secernunt infusam ab acquisita, nec explicant, accidensne
sit, an substantia, creata res an increata. Detestantur peccatum; at emoriar, si potuerunt
scientifice definire, quid sit illud, quod peccatum vocamus, nisi forte Scotistarum
spiritu fuerunt edocti. Nec enim adduci possum, ut credam Paulum, e cuius unius eruditione
licet omneis aestimare, toties damnaturum fuisse quaestiones, disceptationes, genealogias,
et ut ipse vocat, LOGOMAXI/AS, si eas percalluisset argutias,
praesertim quum omnes illius temporis contentiones, pugnaeque rusticanae fuerint et
crassae, si cum magistrorum nostrorum plus quam Chrysippeis subtilitatibus conferantur.
Quanquam homines modestissimi, si quid forte scriptum sit ab apostolis indolatius parumque
magistraliter, non damnant quidem, sed commode interpretantur: hoc videlicet honoris,
partim antiquitati, partim apostolico nomini deferentes. Et hercle parum aequum erat, res
tantas ab illis requirere, de quibus ex praeceptore suo ne verbum quidem unquam audissent.
Idem si eveniat in Chrysostomo, Basilio, Hieronymo, tum sat habent adscribere: non
tenetur. Et illi quidem confutarunt ethnicos philosophos ac Iudaeos, suapte natura
pertinacissimos, sed vita magis ac miraculis, quam syllogismis, tum eos quorum nemo fuerit
idoneus, vel unicum Scoti Quodlibetum ingenio consequi. Nunc quis ethnicus, quis
haereticus non continuo cedat tot tenuissimis subtilitatibus, nisi tam crassus, ut non
assequatur, aut tam impudens, ut exsibilet, aut iisdem instructus laqueis, ut iam par sit
pugna, perinde quasi magum cum mago committas, aut si gladio fortunato pugnet aliquis cum
eo, cui gladius sit fortunatus: tum enim nihil aliud quam tela Penelopes retexeretur. Ac
meo quidem iudicio saperent Christiani, si pro pinguibus istis militum cohortibus, per
quas iam olim ancipite Marte belligerantur, clamosissimos Scotistas, et pertinacissimos
Occanistas, et invictos Albertistas una cum tota Sophistarum manu mitterent in Turcas et
Saracenos: spectarent, opinor, et conflictum omnium lepidissimum, et victoriam non ante
visam. Quis enim usque adeo frigidus, quem istorum non inflamment acumina? Quis tam
stupidus, ut tales non excitent aculei? Quis tam oculatus, ut haec illi non maximas
offundant tenebras? Verum haec omnia videor vobis propemodum ioco dicere. Nec mirum sane,
quum sint et inter ipsos Theologos melioribus instituti literis, qui ad has frivolas, ut
putant, Theologorum argutias nauseent. Sunt, qui velut sacrilegii genus exsecrentur,
summamque ducant impietatem, de rebus tam arcanis, et adorandis magis, quam explicandis,
tam illoto ore loqui, tam profanis Ethnicorum argutiis disputare, tam arroganter definire,
ac divinae theologiae maiestatem tam frigidis, imo sordidis verbis simul et sententiis
conspurcare. At interim ipsi felicissime sibi placent, imo plaudunt, adeo ut his
suavissimis naeniis nocte dieque occupatis ne tantulum quidem otii supersit, ut evangelium
aut Paulinas epistolas vel semel liceat evolvere. Atque interim dum haec nugantur in
scholis, existimant sese universam ecclesiam, alioqui ruituram, non aliter syllogismorum
fulcire tibicinibus, quam Atlas coelum humeris sustinet apud poëtas. Iam illud
quantae felicitatis esse putatis, dum arcanas literas, perinde quasi cereae sint, pro
libidine formant ac reformant, dum conclusiones suas, quibus iam aliquot Scholastici
subscripserunt, plusquam Solonis leges videri postulant, et vel pontificiis decretis
anteponendas, dumque veluti censores orbis ad palinodiam trahunt, si quid usquam cum
explicitis et implicitis illorum conclusionibus non ad amussim quadrarit, ac non secus
atque ex oraculo pronunciant: Haec propositio scandalosa est, haec parum reverentialis,
haec haeresim olet, haec male tinnit; ut iam nec baptismus, nec evangelium, nec Paulus aut
Petrus, nec sanctus Hieronymus aut Augustinus, imo nec ipse Thomas *)ARISTOTELIKW/TATOS, Christianum efficiat, nisi baccalauriorum calculus
accesserit; tanta est in iudicando subtilitas. Quis enim sensurus erat, eum Christianum
non esse, qui diceret has duas orationes, matula putes, et matula
putet, item ollam férvere et ollam
fervére, pariter esse congruas, nisi sapientes illi docuissent? Quis
tantis errorum tenebris liberasset ecclesiam, quos ne lecturus quidem unquam quisquam
fuerat, nisi magnis sigillis isti prodidissent? Verum an non felicissimi, dum haec agunt?
praeterea dum inferorum res omnes sic examussim depingunt, tanquam in ea Republica
complures annos sint versati? praeterea dum pro arbitrio novos orbes fabricantur, addito
denique latissimo illo pulcerrimoque, ne scilicet deesset, ubi felices animae commode vel
spatiari, vel convivium agitare, vel etiam pila ludere possent. His atque id genus bis
mille nugis horum capita adeo distenta differtaque sunt, ut arbitrer nec Iovis cerebrum
aeque gravidum fuisse, quum ille Palladem parturiens Vulcani securim imploraret. Quare
nolite mirari, si videtis caput illorum tot fasciis tam diligenter obvinctum in publicis
disputationibus; alioquin enim plane dissilirent. Illud ipsa quoque nonnunquam ridere
soleo, quum ita demum maxime sibi videntur theologi, si quam maxime barbare spurceque
loquantur, quumque adeo balbutiunt, ut a nemine nisi balbo possint intelligi, acumen
appellant, quod vulgus non adsequatur. Negant enim e dignitate sacrarum literarum esse, si
grammaticorum legibus parere cogantur. Mira vero maiestas theologorum, si solis illis fas
est mendose loqui, quanquam hoc ipsum habent cum multis cerdonibus commune. Postremo iam
diis proximos sese ducunt, quoties quasi religiose Magistri Nostri salutantur, in quo
quidem nomine, tale quiddam subesse putant, quale est apud Iudaeos TETRAGRA/MMATON. Itaque nefas aiunt esse Magister Noster secus quam
maiusculis scribere literis. Quod si quis praepostere Noster Magister dixerit, is semel
omnem Theologici nominis perverterit maiestatem.
Ad horum felicitatem proxime accedunt ii, qui se vulgo religiosos ac monachos appellant,
utroque falsissimo cognomine, quum et bona pars istorum longissime absit a religione, et
nulli magis omnibus locis sint obvii. Iis non video quid possit esse miserius, nisi ego
multis modis succurrerem. Etenim quum hoc hominum genus omnes sic exsecrentur, ut
fortuitum etiam occursum ominosum esse persuasum sit, tamen ipsi sibi magnifice
blandiuntur. Primum summam existimant pietatem, si usque adeo nihil attigerint literarum,
ut ne legere quidem possint. Deinde quum psalmos suos, numeratos quidem illos, at non
intellectos, asininis vocibus in templis derudunt, tum vero se putant divorum aures multa
voluptate demulcere. Et sunt ex his nonnulli, qui sordes ac mendicitatem magno vendunt,
proque foribus magno mugitu panem efflagitant, imo in nullis diversoriis, vehiculis,
navibus non obturbant, non mediocri profecto reliquorum mendicorum iactura. Atque ad eum
modum homines suavissimi, sordibus, inscitia, rusticitate, impudentia, apostolos (ut
aiunt) nobis referunt. Quid autem iucundius, quam quod omnia faciunt ex praescripto, quasi
mathematicis utentes rationibus, quas praeterire piaculum sit? Quot nodos habeat calceus,
quo colore cingula, vestis quot discriminibus varieganda, qua materia, quotque culmis
latum cingulum, qua specie et quot modiorum capax cuculla, quot digitis latum capillitium,
quot dormiendum horas. Atque haec quidem aequalitas in tanta corporum et ingeniorum
varietate quam sit inaequalis, quis non perspicit? Et tamen his nugis non alios modo per
se nauci faciunt, verum invicem alii alios contemnunt, atque homines apostolicam caritatem
professi, ob aliter cinctam vestem, ob colorem paulo fusciorem, omnia miris tragoediis
miscent. Ex his videas quosdam adeo rigide religiosos, ut summa veste, non nisi cilicina
utantur, intima Milesia; alios contra, qui superne linei sint, intime lanei: rursum alios
qui pecuniae contactum ceu aconitum horreant, nec a vino interim, nec a mulierum contactu
temperantes. Denique mirum omnibus studium, ne quid in ratione vitae conveniat: nec illud
studio est, ut Christo similes sint, sed ut inter se dissimiles. Porro magna felicitatis
pars est in cognomentis, dum hi funigeros appellari se gaudent, et inter hos alii Coletas,
alii Minores: alii Minimos: alii Bullistas. Rursum hi Benedictinos, illi Bernardinos, hi
Brigidenses, illi Augustinenses: hi Guilhelmitas, illi Iacobitas, quasi vero parum sit,
dici Christianos. Horum magna pars intantum suis nititur ceremoniis et hominum
traditiunculis, ut putet unum coelum parum dignum esse tantis praemium, haud cogitantes
futurum, ut Christus contemtis his omnibus, suum illud sit exacturus praeceptum, nempe
caritatis. Alius ostentabit aqualiculum, omni piscium genere distentum. Alius psalmorum
centum effundet modios. Alius ieiuniorum myriadas adnumerabit, et toties unico prandio
pene disruptam imputabit alvum. Alius tantum ceremoniarum acervum proferet, quantum vix
septem onerariis navibus vehi possit. Alius gloriabitur sexaginta annos nunquam attactam
pecuniam, nisi digitis duplici chirotheca munitis. Alius cucullam ingeret, adeo sordidam
et crassam, ut nullus nauta suo dignetur corpore. Commemorabit alius se plusquam undecim
lustris spongiae vitam egisse, semper eidem affixum loco. Alius raucam assiduo cantu vocem
adducet, alius lethargum solitudine contractum, alius linguam iugi silentio torpentem. At
Christus, interpellatis nunquam alioqui finiendis gloriis, Undenam hoc, inquiet, novum
Iudaeorum genus? Unicam ego legem vere meam agnosco, de qua sola nihil audio. Et olim
palam nulloque parabolarum utens involucro, paternam haereditatem pollicitus sum, non
cucullis, preculis, aut inediis, sed caritatis officiis. Nec eos agnosco, qui sua facta
nimis agnoscunt: isti qui me quoque sanctiores videri volunt, Abraxasiorum coelos, si
libet, occupent, aut ab his sibi novum exstrui coelum iubeant, quorum traditiunculas meis
praeceptis anteposuerunt. Quum haec audient, et videbunt nautas et aurigas sibi praeferri,
quibus putatis vultibus sese mutuo contuebuntur? Sed interim spe sua felices sunt, non
absque meo beneficio. Atque hos quidem, quanquam a republica semotos, nemo tamen audet
contemnere, praecipue mendicantes, propterea quod omnia omnium arcana teneant, ex
confessionibus quas vocant: quae tamen prodere nefas habent, nisi si quando poti, fabulis
amoenioribus delectare se volunt, sed coniecturis modo rem indicant, tacitis interim
nominibus. Quod si quis hos crabrones irritarit, tum in popularibus concionibus probe
ulciscuntur sese, et obliquis dictis hostem notant, adeo tecte, ut nemo non intelligat,
nisi qui nihil intelligit: nec prius oblatrandi finem faciunt, quam in os offam obieceris.
Age vero, quem tu mihi comoedum, quem circulatorem spectare malis, quam istos in
concionibus suis rhetoricantes omnino ridicule, sed tamen suavissime imitantes ea, quae
rhetores de dicendi ratione tradiderunt? Deum immortalem, ut gesticulantur, ut apte
commutant vocem, ut cantillant, ut iactant sese, ut subinde alios atque alios vultus
induunt, ut omnia clamoribus miscent! Atque hanc orandi artem ceu rem arcanam fraterculus
fraterculo per manus tradit. Eam tametsi mihi non est fas scire, tamen utcunque
coniecturis sequar. Primo loco invocant, id quod a poëtis mutuo sumserunt: deinde
dicturi de caritate, a Nilo Aegypti fluvio sumunt exordium, aut crucis mysterium
enarraturi, a Babylonio dracone Bel feliciter auspicantur: aut de ieiunio disputaturi, a
duodecim zodiaci signis principium faciunt: aut de fide verba facturi, diu de quadratura
circuli proloquuntur. Audivi ipsa quendam eximie stultum, erravi, doctum volebam dicere,
qui, in concione celeberrima divinae triadis mysterium explicaturus, quo et doctrinam suam
non vulgarem ostentaret, et theologicis satisfaceret auribus, nova prorsus ingressus est
via, nimirum a literis, syllabis, et oratione, tum a concordia nominis et verbi, adiectivi
nominis et substantivi, mirantibus iam plerisque, ac nonnullis Horatianum illud apud se
mussitantibus: Quorsum haec tam putida tendunt? Tandem huc rem deduxit, ut in
grammaticorum rudimentis sic expressum ostenderet totius Triadis simulacrum, ut nemo
mathematicorum in pulvere posset evidentius depingere. Atque in hac oratione QEOLOGW/TATOS ille totos octo menses ita desudarat, ut hodie quoque
magis caecutiat quam talpae, nimirum tota luminum acie ad ingenii cuspidem avocata. Verum
haud poenitet hominem caecitatis, ac parvo quoque putat emptam eam gloriam. Auditus est a
nobis alius quidam octogenarius, adeo theologus, ut in hoc Scotum ipsum renatum putes. Is
explicaturus mysterium nominis Iesu, mira subtilitate demonstravit in ipsis literis
latere, quicquid de illo dici possit. Etenim quod tribus duntaxat inflectitur casibus, id
manifestum esse simulacrum divini ternionis. Deinde quod prima vox Iesus desinat in s,
secunda Iesum in m, tertia Iesu in u, in hoc A)/R)*R(HTON subesse
mysterium; nempe tribus literulis indicantibus eum esse summum, medium, et ultimum.
Restabat mysterium his quoque retrusius, mathematica ratione. Iesus sic in duas aequales
diffidit portiones, ut scilicet penthemimeres in medio resideret. Deinde docuit eam
literam apud Hebraeos esse ש quam illi Syn appellent; porro syn, Scotorum opinor lingua,
peccatum sonat: atque hinc palam declarari, Iesum esse, qui peccata tolleret mundi. Hoc
tam novum exordium sic inhiantes admirati sunt omnes, praecipue theologi, ut parum
abfuerit, quin illis acciderit, quod olim Niobae, quum mihi propemodum evenerit, quod
ficulno illi Priapo, qui magno suo malo Canidiae Saganaeque nocturna sacra spectavit. Nec
iniuria profecto: nam quando similem E)/FODON commentus est
Demosthenes ille Graius, aut Cicero Latinus? Illis vitiosum habebatur proemium, quod a re
foret alienius: quasi vero non ad istum modum exordiantur et subulci, natura videlicet
magistra. At hi docti praeambulum suum, (sic enim vocant,) ita demum eximie rhetoricum
fore ducunt, si nusquam quicquam habeat cum reliquo argumento confine, ut auditor interim
admirans, illud secum murmuret: quo nunc se proripit ille? Tertio loco ceu
narrationis vice nonnihil ex evangelio, sed cursim ac velut obiter interpretantur, quum id
solum fuerit agendum. Quarto loco, iam nova sumpta persona, quaestionem movent
theologalem, aliquoties OU)/TE GH=S, OU)/TE OU)RANOU= A(PTOME/NHN.
Atque id quoque ad artem arbitrantur pertinere. Hic demum Theologicum attollunt
supercilium, doctores solennes, doctores subtiles, doctores subtilissimos, doctores
seraphicos, [doctores cherubicos,] doctores sanctos, doctores irrefragabiles, magnifica
nomina auribus inculcantes. Tum syllogismos, maiores, minores, conclusiones, corollaria,
suppositiones frigidissimas, ac plus quam scholasticas nugas apud imperitum vulgus
iactitant. Superest iam quintus actus, in quo summum artificem praestare convenit. Hic
mihi stultam aliquam et indoctam fabulam, ex Speculo opinor, historiali, aut gestis
Romanorum in medium adferunt, et eamdem interpretantur allegorice, tropologice, et
anagogice. Atque ad hunc quidem modum Chimaeram suam absolvunt, qualem nec Horatius unquam
adsequi potuit, quum scriberet: Humano capiti etc. Sed audierunt a nescio,
quibus, ingressum orationis sedatum minimeque clamosum esse oportere: itaque principio sic
exordiuntur, ut nec ipsi vocem propriam exaudiant, quasi referat dici, quod nullus
intelligat. Audierunt, nonnunquam ad concitandos adfectus exclamationibus utendem esse:
proinde presse alioqui loquentes, subinde repente vocem tollunt furioso plane clamore,
etiam quum nihil opus. Iures elleboro homini opus esse, perinde quasi nihil referat, ut
clames. Praeterea quoniam audierunt oportere sermonem in progressu fervescere, in singulis
partibus, principiis utcunque sane recitatis, mox mira vocis contentione utuntur, etiamsi
res sit frigidissima, atque ita denique desinunt, ut spiritu defectos credas. Postremo
didicerunt, apud Rhetores de risu fieri mentionem, eoque student et ipsi iocos quosdam
adspergere, W)= FI/LH᾽ *AFRODI/TH! quam plenos gratiarum, quamque
in loco, ut plane O)/NON PRO\S TH\N LU/RAN esse dicas. Mordent
quoque nonnunquam, sed ita, ut titillent magis quam vulnerent. Nec unquam verius
adulantur, quam quum maxime PAR)*R(HSIA/ZESQAI videri student.
Denique tota actio est eiusmodi, ut iures eos a fori circulatoribus didicisse, a quibus
longe vincuntur. Quanquam utrique alteris usque adeo sunt similes, ut nemo dubitet, quin
aut hi ab illis, aut illi ab his rhetoricen suam didicerint. Et tamen inveniunt hi quoque
mea nimirum opera, qui, quum hos audiunt, Demosthenes meros ac Cicerones audire se putant.
Quod genus sunt praecipue mercatores ac mulierculae: quorum auribus unice placere student,
quod illi nonnullam praedae portiunculam de rebus male partis soleant impertiri, si
commode fuerint palpati: illae quum aliis multis de caussis huic ordini favent, tum
praecipue, quod in horum sinus soleant effundere, si quid in maritos stomachantur.
Videtis, opinor, quantopere mihi debeat hoc hominum genus, quum cerimoniolis et nugis
deridiculis clamoribusque tyrannidem quandam inter mortales exerceant, et Paulos atque
Antonios sese credant.
Verum ego istos histriones, tam ingratos beneficiorum meorum dissimulatores quam improbos
simulatores pietatis, libenter relinquo. Iamdudum enim iuvat de regibus ac principibus
aulicis, a quibus simplicissime color, et, ut dignum est, ingenuis ingenue nonnihil
attingere. Qui quidem si vel semiunciam sani cordis haberent, quid esset horum vita
tristius aut aeque fugiendum? Neque enim existimabit vel periurio parricidioque parandum
imperium, quisquis secum perpenderit, quam ingens onus sustineat humeris, qui vere
principem agere velit: eum, qui rerum gubernacula susceperit, publicum, non privatum
negotium gerere; nihil nisi de commodis publicis oportere cogitare; a legibus, quarum ipse
et auctor et exactor est, nec latum digitum discedere: officialium omnium et magistratuum
integritatem sibi praestandam esse: sese esse unum omnium oculis expositum, qui vel, ceu
sidus salutare, morum innocentia maximam rebus humanis salutem possit adferre, vel, veluti
cometa letalis summam perniciem invehere: aliorum vitia neque perinde sentiri, neque tam
late manare; principem eo loco esse, ut, si quid vel leviter ab honesto deflexerit, gravis
protinus ad quam plurimos homines vitae pestis serpat: tum, quod multa secum adferat
principum fortuna, quae soleant a recto deducere, quod genus deliciae, libertas, adulatio,
luxus, hoc acrius enitendum ac sollicitius advigilandum, necubi vel deceptus cesset in
officio: postremo, ut insidias, odia, ceteraque vel pericula vel metus omittam, capiti
imminere verum illum regem, qui paulo post ab eo sit etiam de minimo quoque commisso
rationem exacturus, idque tanto severius, quanto praestantius gessit imperium. Haec,
inquam, atque huiusmodi plurima, si princeps secum perpenderet, perpenderet autem si
saperet, is nec somnum, nec cibum opinor iucunde capere posset. At nunc meo munere, has
omnes curas diis permittunt, ipsi sese molliter curant, neque quenquam ad aurem admittunt,
nisi qui iucunda loqui norit, ne quid animo solicitudinis oboriatur. Se probe principis
partes omneis implesse credunt, si venentur assidue, si bellos alant caballos, si suo
commodo vendiderint magistratus ac praefecturas, si quotidie novae rationes excogitentur,
quibus civium opes attenuent et in suum converrant fiscum, verum id apposite repertis
titulis, ut, etiamsi sit iniquissimum, aliquam tamen aequitatis speciem prae se ferat.
Addunt data opera nonnihil adulationis, quo populares animos utcunque sibi devinciant.
Fingite mihi nunc, quales sunt nonnunquam, hominem legum ignarum, publicorum commodorum
pene hostem, privatis intentum commoditatibus, addictum voluptatibus, osorem eruditionis,
osorem libertatis ac veri, nihil minus quam de reipublicae salute cogitantem, sed omnia
sua libidine, suisque utilitatibus metientem: deinde addite huic torquem auream, omnium
virtutum cohaerentium consensum indicantem; tum coronam gemmis insignitam, quae quidem
admoneat eum heroicis omnibus virtutibus oportere ceteris antecellere: praeterea sceptrum,
iustitiae et undecumque incorrupti pectoris symbolum; postremo purpuram, eximiae cuiusdam
in rempublicam caritatis indicium: haec gestamina si princeps cum sua vita conferret,
equidem futurum arbitror, ut plane pudescat ornatus sui, vereaturque, ne quis nasutus
interpres totum hunc tragicum cultum in risum iocumque vertat.
Iam quid de proceribus aulicis commemorem? quorum plerisque quum nihil sit addictius,
servilius, insulsius, abiectius, tamen omnium rerum primos sese videri volunt; hac una in
re tamen modestissimi, quod contenti, aurum, gemmas, purpuram, reliquaque virtutum ac
sapientiae insignia corpore circumferre, rerum ipsarum studium omne concedunt aliis. Hoc
abunde felices sibi videntur, quod regem herum vocare liceat, quod tribus verbis salutare
didicerint, quod norint civiles titulos subinde inculcare, serenitatem, dominationem, et
magnificentiam: quod egregie perfricuerint faciem, quod festiviter adulentur. Nam hae sunt
artes, quae vere nobilem et aulicum deceant. Ceterum si vitae rationem omnem propius
inspicias, nimirum meros Phaeacas invenies, sponsos Penelopes; reliquum carmen agnoscitis,
quod Echo vobis melius referet quam ego. Dormitur in medios dies; ibi sacrificulus
mercenarius ad lectum paratus, qui propemodum cubantibus adhuc sacrum expedite peragat.
Mox ad ientaculum; quo vix peracto, iam interpellat prandium. Sub id alea, laterunculi,
sortes, scurrae, moriones, scorta, lusus, inficetiae. Interim una aut altera merenda.
Rursum coena; post hanc repotia, non una per Iovem. Atque ad hunc modum citra ullum vitae
taedium elabuntur horae, dies, menses, anni, secula. Ipsa nonnunquam saginatior abeo, si
quando viderim illos MEGALOR)*R(OU=NTAS, dum inter nymphas una
quaeque hoc sibi videtur diis propior, quo caudam longiorem trahit, dum procerum alius
alium cubito protrudit, quo Iovi vicinior esse videatur, dum sibi quisque hoc magis
placet, quo graviorem catenam collo baiulat, ut robur etiam, non opes tantum ostentent.
Ac principum quidem institutum summi pontifices, cardinales et episcopi, iam pridem
gnaviter aemulantur, ac prope superant. Porro si quis perpendat, quid linea vestis
admoneat, niveo candore insignis, nempe vitam undiquaque inculpatam: quid sibi velit mitra
bicornis, utrumque fastigium eodem cohibente nodo, puta novi pariter et veteris
instrumenti absolutam scientiam: quid manus chirothecis communitae, puram et ab omni rerum
humanarum contagio immunem sacramentorum administrationem: quid pedum, nimirum crediti
gregis vigilantissimam curam: quid praelata crux, videlicet omnium humanorum affectuum
victoriam: haec, inquam, atque id genus multa, si quis perpendat, nonne tristem ac
solicitam vitam egerit? At nunc belle faciunt, quum sese pascunt. Ceterum ovium curam aut
ipsi Christo mandant, aut in fratres, quos vocant, ac vicarios reiiciunt. Neque vel
nominis sui recordantur, quid sonet episcopi vocabulum, nempe laborem, curam,
solicitudinem. Verum in irretiendis pecuniis plane episcopos agunt, OU)D᾽ A)LAOSKOPIH/.
Ad eundem modum cardinales si cogitent, sese in apostolorum locum successisse, eadem ab
ipsis requiri, quae illi praestiterunt, deinde, non dominos esse, sed administratores
spiritalium dotium, de quibus omnibus sint paulo post exactissime reddituri rationem; imo
si vel in cultu paulisper philosophentur, atque ita secum cogitent: Quid sibi vult hic
vestitus candor ? nonne summam et eximiam vitae innocentiam? quid interior purpura? nonne
flagrantissimum in Deum amorem? quid rursus exterior, sinuosa capacitate diffluens, ac
totam reverendissimi complectens mulam, quanquam una vel camelo contegendo suffecerit?
nonne caritatem latissime sese pandentem ad subveniendum omnibus, hoc est, ad docendum,
exhortandum, consolandum, increpandum, admonendum, componenda bella, resistendum improbis
principibus, et vel sanguinem libenter impendendum gregi Christiano, non solum opes?
quanquam quorsum omnino opes, pauperum Apostolorum vicem gerentibus? Haec si perpenderent,
inquam, nec eum locum ambirent, et libenter relinquerent, aut certe vitam plane laboriosam
atque solicitam agerent, cuiusmodi veteres illi vixerunt apostoli.
Iam summi pontifices, qui Christi vices gerunt, si conentur eiusdem vitam aemulari, nempe
paupertatem, labores, doctrinam, crucem, vitae contemptum, si vel papae, id est, patris
nomen, vel sanctissimi cognomen cogitent, quid erit in terris afflictius? aut quis eum
locum omnibus emat facultatibus: emptum, gladio, veneno, omnique vi tueatur? Quantum his
abstulerit commoditatum, si semel incessiverit sapientia? sapientia dixi? imo vel mica
salis illius, cuius meminit Christus. Tantum opum, tantum honorum, tantum ditionis, tantum
victoriarum, tot officia, tot dispensationes, tot vectigalia, tot indulgentias, tantum
equorum, mulorum, satellitum, tantum voluptatum. Videtis quantas nundinas, quantam messem,
quantum bonorum pelagus paucis sim complexa. In quorum locum inducet vigilias, ieiunia,
lacrymas, orationes, conciones, studia, suspiria, milleque id genus miseros labores. Neque
vero negligendum illud, futurum, ut tot scriptores, tot copistae, tot notarii, tot
advocati, tot promotores, tot secretarii, tot mulotribae, tot equisones, tot mensarii, tot
lenones, (pene mollius quiddam addideram, sed vereor ne durius sit auribus;) in summa, tam
ingens hominum turba, quae Romanam sedem onerat, lapsa sum, honorat sentiebam, ad famem
adigatur. Inhumanum quidem hoc, et abominandum facinus, at multo magis detestandum, ipsos
etiam summos ecclesiae principes ac vera mundi lumina ad peram et baculum revocari. At
nunc fere, si quid laboris est, id Petro et Paulo relinquunt, quibus abunde satis est
otii: porro si quid splendoris aut voluptatis, id sibi sumunt. Atque ita fit mea quidem
opera, ut nullum pene hominum genus vivat mollius minusque solicitum, ut qui abunde
Christo satisfactum existiment, si mystico ac pene scenico ornatu, ceremoniis,
beatitudinum, reverentiarum, sanctitatum titulis, et benedictionibus, ac maledictionibus
episcopos agant. Priscum et obsoletum, nec horum omnino temporum, miracula edere: docere
populum, laboriosum: sacras interpretari literas, scholasticum: orare, otiosum: lacrymas
fundere, miserum ac muliebre: egere, sordidum: vinci, turpe, parumque dignum eo, qui vix
reges etiam summos ad pedum beatorum admittit oscula: denique mori, inamabile: tolli in
crucem, infame. Restant sola haec, arma ac benedictiones dulces, quarum meminit Paulus,
atque harum quidem sunt sane quam benigni, interdictiones, suspensiones, aggravationes,
redaggravationes, anathematizationes, ultrices picturae ac fulmen illud terrificum, quo
solo nutu mortalium animas vel ultra tartara mittunt. Quod ipsum tamen sanctissimi in
Christo patres, et Christi vicarii, in nullos torquent acrius, quam in eos, qui instigante
diabolo, patrimonia Petri minuere atque arrodere conantur. Cuius quum haec vox sit in
Evangelio: Reliquimus omnia, et sequuti sumus te, tamen huius patrimonium
appellant agros, oppida, vectigalia, portitoria, ditiones. Pro quibus dum zelo Christi
accensi, ferro ignique dimicant, non absque plurimo Christiani sanguinis dispendio, tum
demum Ecclesiam Christi sponsam sese credunt apostolice defendere, fortiter profligatis,
ut vocant, hostibus: quasi vero ulli sint hostes ecclesiae perniciosiores, quam impii
pontifices, qui et silentio Christum sinunt abolescere, et quaestuariis legibus alligant,
et coactis interpretationibus adulterant, et pestilente vita iugulant. Porro quum
Christiana Ecclesia sanguine sit condita, sanguine confirmata, sanguine aucta, nunc,
perinde quasi Christus perierit, qui more suo tueatur suos, ita ferro rem gerunt: qumque
bellum res sit adeo immanis, ut feras, non homines, deceat, adeo insana, ut
poëtae quoque fingant a furiis immitti, adeo pestilens, ut universam morum luem
simul invehat, adeo iniusta, ut a pessimis latronibus optime soleat administrari, adeo
impia, ut nihil cohaereat cum Christo, tamen omnibus omissis, hoc tantum agunt. Hic videas
etiam decrepitos senes, iuvenilis animi robur praestare, nec offendi sumptibus, nec
fatigari laboribus, nec deterreri quicquam, si leges, si religionem, si pacem, si res
humanas omneis sursum ac deorsum misceant. Neque desunt adulatores eruditi, qui istam
manifestariam insaniam zelum, pietatem, fortitudinem appellent, excogitata via, qua fieri
potest, ut quis letale ferrum stringat, adigatque in fratris sui viscera, manente
nihilominus caritate illa summa, quam ex Christi praecepto debet proximo Christianus.
Equidem incerta sum adhuc, utrum his rebus exemplum dederint, an potius hinc sumpserint
episcopi quidam Germanorum, qui simplicius, etiam omisso cultu, omissis benedictionibus,
aliisque id genus cerimoniis, plane satrapas agunt, adeo, ut propemodum ignavum parumque
decorum episcopo putent, alibi, quam in acie, fortem animam deo reddere. Iam vero vulgus
sacerdotum, nefas esse ducens, a praesulum suorum sanctimonia degenerare, euge quam
militariter pro iure decimarum, ensibus, iaculis, saxis, omnique armorum vi belligerantur,
quam hic oculati, si quid ex veterum literis possint elicere, quo plebeculam territent, et
plusquam decimas deberi convincant. At interim non venit in mentem, quam multa passim
legantur de officio, quod illi vicissim praestare populo debeant. Nec saltem admonet eos
vertex rasus, sacerdotem omnibus huius mundi cupiditatibus liberum esse oportere, neque
quicquam nisi coelestia meditari. Sed homines suaves, se suo officio probe perfunctos
aiunt, si preculas illas suas utcunque permurmurarint, quas mehercule demiror, si quis
Deus vel audiat, vel intelligat, quum ipsi fere nec audiant, nec intelligant, tum quum eas
ore perstrepunt. Verum hoc quidem sacerdotibus est cum profanis commune, ut ad emolumenti
messem vigilent omnes, neque quisquam ibi leges ignoret: ceterum si quid sarcinae, id
prudenter in alienos humeros reiiciunt, et aliis alii tanquam pilam per manus tradunt.
Siquidem laici quoque principes, quemadmodum partes administrandi regni vicariis delegant,
et vicarius item vicario tradit, ita pietatis studium omne plebi modestiae caussa
relinquunt. Plebs in eos reiicit, quos ecclesiasticos vocant, perinde quasi ipsis cum
ecclesia nihil omnino sit commercii, quasi baptismi votis nihil prorsus sit actum. Rursum
sacerdotes, qui sese vocant seculares, quasi mundo initiati, non Christo, in regulares
onus hoc devolvunt, regulares in monachos, monachi laxiores in arctiores, omnes simul in
mendicantes, mendicantes in Carthusienses, apud quos solos sepulta latet pietas, et adeo
latet, ut vix unquam liceat conspicere. Itidem pontifices, in messe pecuniaria
diligentissimi, labores illos nimium apostolicos in episcopos relegant, episcopi in
pastores, pastores in vicarios, vicarii in fratres mendicantes. Hi rursum in eos
retrudunt, a quibus ovium lana tondetur. Verum non est huius instituti, pontificum ac
sacerdotum vitam excutere, ne cui videar satyram texere, non encomium recitare, neve quis
existimet bonos principes a me taxari, dum malos laudo. Sed haec ideo paucis attigi, quo
palam fieret, nullum esse mortalem, qui suaviter vivere possit, nisi meis initiatus sit
sacris, meque propitiam habeat.
Nam id quo pacto fieri queat, quum ipsa etiam Rhamnusia, rerum humanarum fortunatrix ,
mecum adeo consentiat, ut sapientibus istis semper fuerit inimicissima, contra stultis
etiam dormientibus omnia commoda adduxerit? Agnoscitis Timotheum illum, cui hinc etiam
cognomen et proverbium H\ EI(/DONTOS KU/RTOS AI(REI=. Rursum
aliud: GLAU\C I(\PTATAI. Contra in sapientes quadrant illa,
E)N TETRA/DI GENNHQE/NTES, et: equum habet Seianum, et: aurum
Tolosanum. Sed desino PAROIMIA/ZESTHAI, ne videar Erasmi mei
commentaria suppilasse. Ergo, ut ad rem: amat fortuna parum cordatos, amat audaciores, et
quibus illud placet: PA=S E)R)*R(I/FQW KU/BOS. At Sapientia
timidulos reddit, ideoque vulgo videtis, sapientibus istis cum paupertate, cum fame, cum
fumo rem esse, neglectos, inglorios, invisos vivere: stultos affluere nummis, admoveri
Reipublicae gubernaculis, breviter, florere modis omnibus. Etenim si quis beatum existimet
principibus placuisse viris, et inter meos illos ac gemmeos deos versari, quid inutilius
sapientia, imo quid apud hoc hominum genus damnatius? Si divitiae parandae sunt, quid
tandem lucri facturus est negotiator, si sapientiam secutus, periurio offendetur, si in
mendacio deprehensus erubescet, si anxios illos de furtis atque usuris sapientum
scrupulos, vel tantuli faciet? Porro si quis honores atque opes ambiat ecclesiasticas, ad
eas vel asinus, vel bubalus citius penetrabit, quam sapiens. Si voluptate ducaris,
puellae, maxima huius fabulae pars, stultis toto pectore sunt addictae, sapientem haud
secus ac scorpium horrent fugiuntque. Denique quicunque paulo festivius ac laetius vivere
parant, sapientem inprimis excludunt, ac quodvis animal potius admittunt. Breviter, quoquo
te vertas, apud pontifices, principes, iudices, magistratus, amicos, hostes, maximos,
minimos, omnia praesentibus nummis parantur: quos uti contemnit sapiens, ita illum sedulo
fugere consueverunt. Sed quum laudum mearum nullus sit modus neque finis, tamen oratio
aliquando finem habeat necesse est. Itaque desinam dicere, sed si prius ostendero paucis,
non deesse magnos auctores, qui me literis suis pariter ac factis illustrarint, ne cui
forte stulte mihi soli videar placere, neve legulei calumnientur, me nihil allegare. Ad
ipsorum igitur exemplum allegabimus, hoc est, OU)DE\N PRO\S E)/POS.
Principio illud omnibus vel notissimo proverbio persuasum est, ubi res abest, ibi
simulationem esse optimam. Eoque recte statim traditur hic versus pueris: Stultitiam
simulare loco, sapientia summa est. Vos iam ipsi coniicite, quam ingens sit bonum
Stultitia, cuius etiam fallax umbra et imitatio sola tantum laudis meretur a doctis. Sed
multo candidius pinguis ille ac nitidus Epicuri de grege porcus, miscere stultitiam
consiliis iubet, tametsi brevem, non admodum scite, addidit. Item alibi,
Dulce est desipere in loco. Rursum alio in loco mavult delirus
inersque videri, quam sapere et ringi. Iam apud Homerum Telemachus, quem modis
omnibus laudat poëta, subinde NH/PIOS appellatur,
atque eodem praenomine tanquam felicis ominis libenter pueros et adolescentes vocare
solent tragici. Quid autem sacrum Iliadis carmen, nisi stultorum regum et populorum
continet iras? Porro quam absoluta laus illa Ciceronis: Stultorum sunt plena
omnia! Quis enim ignorat, unumquodque bonum, quo latius patet, hoc esse praestantius?
Atqui fortassis apud Christianos horum levis est auctoritas: proinde sacrarum quoque
Literarum testimoniis, si videtur, laudes nostras fulciamus, sive, ut docti solent,
fundemus, principio veniam a theologis praefatae, ut nobis fas esse velint; deinde,
quoniam arduam rem aggredimur, et fortassis improbum fuerit, denuo Musas ex Helicone ad
tantum itineris revocare, praesertim quum res sit alienior, fortasse magis conveniet
optare, ut interim, dum theologum ago, perque has spinas ingredior, Scoti anima paulisper
ex sua Sorbona in meum pectus demigret, quovis histrice atque erinaceo spinosior, moxque
remigret quo lubebit, vel E)S KO/RAKAS. Utinam et vultum alium
liceat sumere, et ornatus adsit theologicus. Verum illud interim vereor, ne quis me furti
ream agat, quasi clanculum magistrorum nostrorum scrinia compilaverim, quae tantum rei
theologicae teneam. Sed non adeo mirum videri debet, si tam diutina, quae mihi arctissima
est, cum theologis consuetudine nonnihil arripui, quum ficulnus etiam ille deus Priapus
nonnullas Graecas voces, legente domino, subnotarit tenueritque: et Gallus Lucianicus
longo hominum convictu sermonem humanum expedite calluerit. Sed iam ad rem bonis avibus.
Scripsit Ecclesiastes capite primo: Stultorum infinitus est numerus. Quum
numerum praedicat infinitum, nonne mortaleis universos complecti videtur, praeter pauculos
aliquot, quos haud scio, an cuiquam videre contigerit? Sed magis ingenue confitetur hoc
Hieremias capite decimo: Stultus, inquiens, factus est omnis homo a
sapientia sua. Soli Deo tribuit sapientiam, universis hominibus stultitiam
relinquens. Ac rursum paulo superius: Ne glorietur homo in sapientia sua. Cur
non vis hominem in sua sapientia gloriari, optime Hieremia? Nimirum, inquiet, ob id, quia
non habet sapientiam. Sed ad Ecclesiasten redeo. Hunc, quum exclamat: Vanitas
vanitatum, et omnia vanitas, quid aliud sensisse creditis, nisi, quemadmodum
diximus, vitam humanam nihil aliud quam stultitiae ludicrum esse? nimirum Ciceronianae
laudi album addentem calculum, cuius optimo iure celebratur illud quod modo retulimus:
Stultorum plena sunt omnia. Rursum sapiens ille Ecclesiasticus, qui dixit:
Stultus mutatur ut luna, sapiens permanet ut sol, quid aliud innuit, nisi
mortale genus omne stultum esse, soli deo sapientis nomen competere: siquidem lunam
humanam naturam interpretantur, solem omnis luminis fontem deum. Huic adstipulatur, quod
ipse Christus in evangelio negat, quenquam appellandum bonum, nisi deum unum. Porro si
stultus est, quisquis sapiens non est, et quisquis bonus, idem sapiens, auctoribus
Stoicis, nimirum mortales omneis stultitia complectatur necessum esse. Iterum Salomon
capite decimo quinto: Stultitia, inquit, gaudium stulto,
videlicet manifeste confitens, sine stultitia nihil in vita suave esse. Eodem pertinet
illud quoque: Qui apponit scientiam, apponit dolorem; et in multo sensu multa
indignatio. An non idem palam confitetur egregius ille concionator capite septimo:
Cor sapientum, ubi tristitia est, et cor stultorum, ubi laetitia. Eoque non
satis habuit sapientiam perdiscere, nisi nostri quoque cognitionem addidisset. Quod si
mihi parum habetur fidei, ipsius accipite verba, quae scripsit capite primo: Dedique
cor meum, ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam. Quo
quidem loco illud animadvertendum, ad stultitiae laudem pertinere, quod eam posteriore
posuit loco. Ecclesiastes scripsit, et hunc scitis esse ordinem Ecclesiasticum, ut qui
dignitate primus sit, is locum obtineat extremum, vel hic certe memor Evangelici
praecepti. Sed stultitiam praestantiorem esse sapientia, et Ecclesiasticus ille, quisquis
fuit, liquido testatur capite quadragesimo quarto; cuius mehercle verba non prius
proferam, quam EI)SAGWGH/N meam commoda responsione
adiuveritis, ut faciunt apud Platonem hi, qui cum Socrate disputant. Utra magis convenit
recondere, quae rara sunt et pretiosa, an quae vulgaria viliaque? Quid tacetis? Etiam si
vos dissimuletis, proverbium illud Graecorum pro vobis respondet, TH\N
E)PI\ QU/RAIS U(DRI/AN, quod ne quis impie reiiciat, refert Aristoteles,
magistrorum nostrorum Deus. An quisquam vestrum tam stultus est, ut gemmas et aurum in via
relinquat? Non hercle opinor. In abditissimis penetralibus, nec id satis, in
munitissimorum scriniorum secretissimis angulis ista reponitis, coenum in propatulo
relinquitis. Ergo si, quod pretiosius est, reconditur, quod vilius, exponitur, nonne palam
est, sapientiam, quam vetat abscondi, viliorem esse stultitia, quam recondi iubet? Iam
ipsius testimonii verba accipite: Melior est homo, qui abscondit stultitiam suam,
quam homo, qui abscondit sapientiam suam. Quid quod animi quoque canordem divinae
literae stulto tribuunt, quum sapiens interim neminem sui similem putet? Sic enim
intelligo id, quod scribit Ecclesiastes capite decimo: Sed et in via stultus
ambulans, quum ipse insipiens sit, omneis stultos existimat. An non illud eximii
cuiusdam candoris est, omnes aequare tibi ipsi, quumque nemo non magnifice de se sentiat,
omnibus tamen tuas communicare laudes? Proinde nec puduit tantum regem huius cognominis,
cum ait capite trigesimo: Stultissimus sum virorum. Neque Paulus, ille magnus
gentium doctor, Corinthiis scribens, stulti cognomen illibenter agnoscit. Ut
insipiens, inquit, dico: plus ego; perinde quasi turpe sit, vinci
stultitia. Sed interim obstrepunt mihi Graeculi quidam, qui tot huius temporis
theologorum, ceu cornicum oculos student configere, dum annotationes suas, veluti fumos
quosdam aliis offundunt, cuius gregis si non Alpha, certe Beta meus est Erasmus, quem ego
saepius honoris caussa nomino. O vere stultam, inquiunt, et ipsa dignam Moria citationem.
Longe diversa mens apostoli, quam tu somnias. Nec enim hoc agit his verbis, ut ceteris
stultior haberetur, verum quum dixisset: ministri Christi sunt, et ego, seque
veluti iactabundus in hac quoque parte aequasset ceteris, per correctionem adiecit,
plus ego, sentiens se non modo parem reliquis apostolis in Evangelii
ministerio, verum etiam aliquanto superiorem. Idque quum ita verum videri vellet, ne tamen
ut arrogantius dictum offenderet aures, praemuniit stultitiae praetextu: ut minus
sapiens dico, propterea quod sciret esse stultorum privilegium, ut soli verum
citra offensam proloquantur. Verum quid Paulus senserit, quum haec scriberet, ipsis
disputandum relinquo. Ego magnos, pingues, crassos, et vulgo probatissimos theologos
sequor, cum quibus magna pars doctorum errare, NH\ TO\N *DI/A
malit, quam cum istis trilinguibus bene sentire. Neque quisquam illorum Graeculos istos
pluris facit, quam graculos: praesertim quum quidam gloriosus theologus, cuius ego nomen
prudens supprimo, ne graculi nostri continuo Graecum in illum scomma iaciant O)/NOS LU/RAS; magistraliter et theologaliter hunc passum enarrans, ab
hoc loco: Ut minus sapiens dico, plus ego, novum facit caput, et quod absque
summa dialectica non poterat, novam addit sectionem, ad hunc interpretans modum: (adducam
enim ipsius verba, non solum in forma, verum etiam in materia:) Ut minus sapiens
dico, id est, si videor vobis insipiens me pseudapostolis adaequando, adhuc videbor
vobis minus sapiens, me eis praeferendo. Quanquam idem paulo post, velut oblitus
sui, alio delabitur.
Sed cur anxie me unius exemplo tueor? quum hoc publicum ius sit Theologorum, coelum, hoc
est, divinam scripturam, ceu pellem extendere: quum apud divum Paulum pugnent divinae
scripturae verba, quae suo loco non pugnant, si qua fides illi PENTAGLW=TTW| Hieronymo: quum Athenis forte conspectum arae titulum
torqueret in argumentum fidei Christianae, ac, ceteris omissis, quae caussae fuerant
offectura, duo tantum extrema verba decerpserit, nempe haec, ignoto deo,
atque haec quoque nonnihil immutata: siquidem integer titulus sic habebat: diis
Asiae, Europeae, et Africae, diis ignotis et peregrinis. Ad huius, opinor,
exemplum passim iam OI( TW=N QEOLO/GWN PAI=DES, hinc atque hinc
revulsa quatuor aut quinque verbula, et si quid opus est etiam depravata, ad suam
accommodant utilitatem, licet ea quae praecedunt et consequuntur, aut nihil omnino faciant
ad rem, aut reclament quoque. Quod quidem faciunt tam felici impudentia, ut saepenumero
theologis invideant iureconsulti. Quid enim illis iam non succedat, posteaquam magnus
ille, pene nomen effutiveram, sed rursus metuo Graecum proverbium, ex Lucae verbis
sententiam expresserit, tam consentaneam animo Christi, quam igni cum aqua convenit.
Etenim quum immineret extremum periculum, quo tempore solent boni clientes maxime suis
adesse patronis, et quanta valent ope SUMMAXEI=N, Christus
hoc agens, ut omnem huiusmodi praesidiorum fiduciam eximeret ex animis suorum,
percunctatus est eos, num quid rei defuisset usquam, quum illos emisisset, adeo non
instructos viatico, ut nec calceis muniret adversus spinarum et saxorum iniuriam, nec
peram adderet adversus famem. Ubi negassent defuisse quicquam, adiecit: Sed
nunc, inquit, qui habet sacculum, tollat, similiter et peram: et qui non
habet, vendat tunicam suam, et emat gladium. Quum tota Christi doctrina nihil
aliud inculcet, quam mansuetudinem, tolerantiam, vitae contemptum, cui non perspicuum sit,
quid hoc loco sentiat? nempe ut magis etiam exarmet suos legatos, ut non tantum calceos
negligant et peram, verum et tunicam insuper abiiciant, nudique et prorsus expediti, munus
evangelicum aggrediantur; nihil sibi parent, nisi gladium, non istum quo grassantur
latrones et parricidae, sed gladium spiritus, in intimos quoque pectoris sinus
penetrantem, qui semel affectus omneis sic amputat, ut nihil iam illis cordi sit, praeter
pietatem. At videte, quaeso, quorsum haec torqueat celebris ille theologus. Gladium
interpretatur defensionem adversus persecutionem, sacculum sufficientem commeatus
provisionem, perinde quasi Christus, commutata in diversum sententia, quod oratores suos
parum BASILKW=S instructos emisisse videretur, superioris
institutionis palinodiam canat, aut velut oblitus, quod dixerat, beatos fore, quum
probris, contumeliis et suppliciis afficerentur, prohibens ne quando resisterent malo,
mites enim beatos esse, non feroces, oblitus, quod illos ad passerum et liliorum exemplum
vocarit, nunc adeo noluerit eos absque gladio proficisci, ut eum vel tunica divendita
iubeat emi, malitque nudos ire, quam non accinctos ferro. Ad haec, quemadmodum gladii
nomine contineri putat, quicquid ad depellendam vim pertinet, ita marsupii titulo
complectitur, quicquid ad vitae pertinet necessitatem. Atque ita divinae mentis interpres
apostolos lanceis, balistis, fundis et bombardis instructos educit ad praedicationem
crucifixi. Loculis item, vidulis, et sarcinis onerat, ne forte non liceat illis e
diversorio discedere, nisi impransis. Nec vel illud commovit hominem, quod ensem, quem
tantopere iusserat emi, mox idem obiurgans iubeat recondi, quodque nunquam fando sit
auditum, apostolos ensibus aut clypeis usos adversus vim ethnicorum, utique usuros, si
Christus hoc sensisset, quod hic interpretatur. Est alius, quem honoris caussa non nomino,
haud quaquam postremi nominis, qui e tentoriis, quorum meminit Habacuk, Turbabuntur
pelles terrae Madian, pellem fecerit Bartholomaei excoriati. Ipsa nuper interfui
dissertationi theologicae; nam id facio frequenter. Ibi quum quispiam exigeret, quae
tandem esset divinarum literarum auctoritas, quae iuberet haereticos incendio vinci magis
quam disputatione revinci: senex quidam severus, et vel supercilio teste, theologus, magno
stomacho respondit, hanc legem tulisse Paulum Apostolum, qui dixerit: Haereticum
hominem post unam et alteram correptionem devita. Quumque ea verba idemtidem
intonaret, et plerique demirarentur quid accidisset homini, tandem explanavit, de vita
tollendum haereticum. Risere quidam, nec deerant tamen, quibus hoc commentum plane
theologicum videretur. Ceterum, reclamantibus etiamnum nonnullis successit *TENE/DIOS, quod aiunt, SUNH/GOROS et
auctor irrefragabilis. Accipite rem, inquit; Scriptum est, maleficum ne patiaris vivere;
omnis haereticus maleficus; ergo etc. Mirari, quotquot aderant, hominis ingenium, et in
eam sententiam itum est pedibus, et quidem peronatis. Neque cuiquam venit in mentem legem
eam ad sortilegos et incantatores ac magos attinere, quos Hebraei sua lingua vocant
מכשפים; alioqui fornicationem et ebrietatem capite punire oportuit.
Verum haec stulte persequor, tam innumera, ut nec Chrysippi, nec Didymi voluminibus omnia
comprehendi possint. Illud duntaxat admonitos volebam, quum haec divinis illis magistris
licuerint, mihi quoque plane SUKI/NH| QEOLO/GW| par est dare
veniam, si minus omnia ad amussim citavero. Nunc tandem ad Paulum redeo:
libenter, inquit, fertis insipientes, de sese loquens. Et
rursum: Velut insipientem accipite me; et non loquor secundum Deum, sed
quasi in insipientia. Rursus alibi: Nos, inquit, stulti
propter Christum. Audistis, a quanto auctore, quanta stultitiae praeconia. Quid,
quod idem palam stultitiam praecipit, ut rem inprimis necessariam et oppido salutarem.
Qui videtur esse sapiens inter vos, stultus fiat, ut sit sapiens. Et apud
Lucam duos discipulos, quibus se iunxerat in via, Iesus stultos appellat.
Illud haud scio, an mirum videatur, quum Deo quoque nonnihil stultitiae tribuit divinus
ille Paulus: Quod stultum est, inquit, Dei, sapientius est
hominibus. Porro Origenes interpres obsistit, quo minus hanc stultitiam ad hominum
opinionem possis referre: quod genus est illud, verbum crucis pereuntibus quidem
stultitiam. Sed quid ego frustra anxia, tot testimoniis haec docere pergo, quum in
psalmis mysticis palam ipse Christus loquatur Patri: Tu scis insipientiam
meam? Neque vero temere est, quod Deo stulti tam impense placuerunt: opinor
propterea, quod, quemadmodum summi principes nimium cordatos suspectos habent et invisos,
ut Iulius Brutum et Cassium, quum ebrium Antonium nihil metueret, utque Nero Senecam,
Dionysius Platonem, contra crassioribus ac simplicioribus ingeniis delectantur, itidem
Christus SOFOU\S istos suaeque nitentes prudentiae semper
detestatur ac damnat. Testatur id Paulus haudquaquam obscure, quum ait: Quae stulta
sunt mundi, elegit Deus: quumque ait, Deo visum esse, ut per stultitiam
servaret mundum, quandoquidem per sapientiam restitui non poterat. Quin ipse idem
satis indicat, clamans per os prophetae: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam
prudentium reprobabo. Rursum quum agit gratias, quod salutis mysterium celasset
sapientes, parvulis autem, hoc est stultis, aperuisset. Nam Graece pro parvulis est
NHPI/OIS, quos opposuit SOFOI=S. Huc pertinet, quod passim in Evangelio Pharisaeos et scribas
ac legum doctores incessit, vulgus indoctum sedulo tuetur. Quid enim aliud est, Vae
vobis, scribae et Pharisaei, quam vae vobis sapientes? At parvulis, mulieribus,
ac piscatoribus potissimum delectatus esse videtur. Quin et ex animantium brutorum genere
ea potissimum placent Christo, quae a vulpina prudentia quam longissime absunt: eoque
asino maluit insidere, quum ille, si libuisset, vel leonis tergum impune potuisset
premere. Ac spiritus ille sacer in columbae specie delapsus est, non aquilae aut milvii.
Praeterea cervorum hinnulorum, agnorum, crebra passim in divinis literis [fit] mentio.
Adde quod suos ad immortalem vitam destinatos, oves appellat, quo quidem animante non est
aliud insipientius, vel Aristotelico proverbio teste, PROBA/TWN
H)=QOS quod quidem admonet, ab eius pecudis stoliditate sumptum in stupidos et
bardos convicii loco dici solere. Atqui huius gregis Christus sese pastorem profitetur;
quin etiam ipse agni nomine delectatus est, indicante eum Ioanne, ecce agnus
Dei: cuius multa fit et in Apocalypsi mentio. Haec quid aliud clamitant, nisi
mortaleis omneis stultos esse, etiam pios? ipsum quoque Christum, quo stultitiae mortalium
subveniret, quum esset sapientia patris, tamen quodammodo stultum esse factum, quum,
hominis assumpta natura, habitu inventus est ut homo: quemadmodum et peccatum factus est,
ut peccatis mederetur. Neque alia ratione mederi voluit, quam per stultitiam crucis, per
apostolos idiotas ac pingues: quibus sedulo stultitiam praecipit, a sapientia deterrens,
quum eos ad puerorum, liliorum, sinapis, et passerculorum exemplum provocat, rerum
stupidarum ac sensu carentium, soloque naturae ductu, nulla arte, nulla solicitudine vitam
agentium: praeterea quum vetat esse solicitos, qua essent apud praesides oratione usuri,
quumque interdicit, ne scrutentur tempora vel momenta temporum, videlicet, ne quid
fiderent suae prudentiae, sed totis animis ex se penderent. Eodem pertinet, quod Deus ille
orbis architectus interminatur, ne quid de arbore scientiae degustarent, perinde quasi
scientia felicitatis sit venenum. Quanquam Paulus aperte scientiam, veluti inflantem et
perniciosam, improbat. Quem divus Bernardus, opinor, sequutus, montem eum in quo lucifer
sedem statuerat, scientiae montem interpretatur. Fortasse nec illud omittendum videatur
argumentum, gratiosam esse apud superos stultitiam, quod huic soli datur erratorum venia,
sapienti non ignoscitur, unde qui veniam orant, etiamsi prudentes peccaverint, tamen
stultitiae praetextu patrocinioque utuntur. Nam sic Aaron uxoris poenam deprecatur in
Numerorum, si satis commemini, libris: Obsecro, Domine mi, ne imponas nobis hoc
peccatum, quod stulte commisimus. Sic et Saul apud David culpam deprecatur,
Apparet enim, inquiens, quod stulte egerim. Rursum ipse David
ita blanditur Domino: Sed precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia
stulte egimus: perinde quasi non impetraturus veniam, nisi stultitiam et
inscitiam obtenderet. Sed illud acrius urget, quod Christus in cruce, quum oraret pro suis
inimicis: Pater ignosce illis: non aliam praetexuit excusationem, quam
imprudentiae: Quia nesciunt, inquit, quid faciant' Ad eundem
modum Paulus scribens ad Timotheum: Sed ideo misericordiam Dei consecutus sum, quia
ignorans feci in incredulitate. Quid est, ignorans feci, nisi: per
stultitiam feci, non malitiam? Quid est, ideo misericordiam consecutus sum,
nisi non consecuturus, ni stultitiae patrocinio commendatus? Pro nobis facit et mysticus
ille psalmographus, qui suo loco non veniebat in mentem: Delicta iuventutis meae, et
ignorantias meas ne memineris. Audistis quae duo praetexat, nimirum aetatem, cui
semper comes esse soleo, et ignorantias, idque numero multitudinis, ut ingentem stultitiae
vim intelligeremus.
Ac ne, quae sunt infinita, persequar, utque summatim dicam, videtur omnino Christiana
religio quandam habere cum aliqua stultitia cognationem, minimeque cum sapientia
convenire. Cuius rei si desideratis argumenta, primum illud animadvertite, pueros, senes,
mulieres ac fatuos sacris ac religiosis rebus praeter ceteros gaudere, eoque semper
altaribus esse proximos, solo nimirum naturae impulsu. Praeterea videtis primos illos
religionis auctores, mire simplicitatem amplexos, acerrimos literarum hostes fuisse.
Postremo nulli moriones magis desipere videntur, quam hi, quos Christianae pietatis ardor
semel totos arripuit: adeo sua profundunt, iniurias negligunt, falli sese patiuntur, inter
amicos et inimicos nullum discrimen, voluptatem horrent, inedia, vigilia, lacrymis,
laboribus, contumeliis saginantur, vitam fastidiunt, mortem unice optant, breviter ad
omnem sensum communem prorsus obstupuisse videntur, perinde quasi alibi vivat animus, non
in suo corpore. Quod quidem quid aliud est, quam insanire? Quo minus mirum videri debet,
si apostoli musto temulenti sunt visi, si Paulus iudici Festo visus est insanire. Sed
posteaquam semel TH\N LEONTH/N induimus, age doceamus et
illud, felicitatem Christianorum, quam tot laboribus expetunt, nihil aliud esse, quam
insaniae stultitiaeque genus quoddam: absit invidia verbis, rem ipsam potius expendite.
Iam primum illud propemodum Christianis convenit cum Platonicis, animum immersum
alligatumque esse corporeis vinculis, huiusque crassitudine praepediri, quo minus ea, quae
vere sunt, contemplari, fruique possit. Proinde philosophiam definit esse mortis
meditationem, quod ea mentem a rebus visibilibus ac corporeis abducat, quod idem utique
mors facit. Itaque quamdiu animus corporis organis probe utitur, tam diu sanus appellatur:
verum ubi, ruptis iam vinculis, conatur in libertatem asserere sese, quasique fugam ex eo
carcere meditatur, tum insaniam vocant. Id si forte contingit morbo, vitioque organorum,
prorsus omnium consensu insania est. Et tamen hoc quoque genus hominum videmus futura
praedicere, scire linguas ac literas, quas antea nunquam didicerant, et omnino divinum
quiddam prae se ferre. Neque dubium est, id inde accidere, quod mens a contagio corporis
paulo liberior, incipit nativam sui vim exerere. Idem arbitror esse in caussa, cur
laborantibus vicina morte, simile quiddam soleat accidere, ut tanquam afflati prodigiosa
quaedam loquantur. Rursum si id eveniat studio pietatis, fortasse non est idem insaniae
genus, sed tamen adeo confine, ut magna pars hominum meram insaniam esse iudicet,
praesertim quum pauculi homunciones ab universo mortalium coetu tota vita dissentiant.
Itaque solet iis usu venire, quod iuxta Platonicum figmentum opinor accidere iis, qui in
specu vincti rerum umbras mirantur, et fugitivo illi, qui reversus in antrum, veras res
vidisse se praedicat, illos longe falli, qui praeter miseras umbras nihil aliud esse
credant. Etenim sapiens hic commiseratur ac deplorat illorum insaniam, qui tanto errore
teneantur. Illi vicissim illum veluti delirantem rident, atque eiiciunt. Itidem vulgus
hominum ea, quae maxime corporea sunt, maxime miratur, eaque prope sola putat esse. Contra
pii, quo quidque propius accedit ad corpus, hoc magis negligunt, totique ad invisibilium
rerum contemplationem rapiuntur. Nam isti primas partes tribuunt divitiis, proximas
corporis commodis, postremas animo relinquunt: quem tamen plerique nec esse credunt, quia
non cernatur oculis. E diverso illi primum in ipsum Deum, rerum omnium simplicissimum,
toti nituntur: secundum hunc, et tamen in hoc, quod ad illum quam proxime accedit, nempe
animum: corporis curam negligunt, pecunias ceu putamina prorsus aspernantur ac fugitant.
Aut si quid huiusmodi rerum tractare coguntur, gravatim ac fastidienter id faciunt: habent
tanquam non habentes, possident tanquam non possidentes. Sunt et in singulis rebus gradus
multum inter istos diversi. Principio sensus tametsi omnes cum corpore cognationem
habeant, tamen quidam sunt ex his crassiores, ut tactus, auditus, visus, olfactus, gustus:
quidam magis a corpore semoti, veluti memoria, intellectus, voluntas. Igitur, ubi se
intenderit animus, ibi valet. Pii, quoniam omnis animi vis ad ea contendit, quae sunt a
crassioribus sensibus alienissima, in his velut obbrutescunt, atque obstupescunt. Contra
vulgus in his plurimum valet, in illis quam minimum. Inde est, quod audimus nonnullis
divinis viris accidisse, ut oleum vini loco biberint. Rursum in affectibus animi quidam
plus habent cum pingui corpore commercii, veluti libido, cibi somnique appetentia,
iracundia, superbia, invidia. Cum his irreconciliabile bellum piis; contra vulgus sine his
vitam esse non putat. Deinde sunt quidam affectus medii, quasique naturales, ut amor
patris, caritas in liberos, in parentes, in amicos. His vulgus nonnihil tribuit. At illi
hos quoque student ex animo revellere, nisi quatenus ad summam illam animi partem
adsurgant, ut iam parentem ament, non tanquam parentem, (quid enim ille genuit, nisi
corpus? quanquam hoc ipsum Deo parenti debetur,) sed tanquam virum bonum, et in quo luceat
imago summae illius mentis, quam unam summum bonum vocant, et extra quam nihil nec amandum
nec expetendum esse praedicant. Hac eadem regula reliqua item omnia vitae officia
metiuntur, ut ubique id, quod visibile est, si non est omnino contemnendum, tamen longe
minoris faciant, quam ea quae videri nequeunt. Aiunt autem et in sacramentis atque ipsis
pietatis officiis corpus et spiritum inveniri. Velut in ieiunio non magni ducunt, si quis
tantum a carnibus coenaque abstineat, id quod vulgus absolutum esse ieiunium existimat,
nisi simul et affectibus aliquid adimat, ut minus permittat irae quam soleat, minus
superbiae: utque, ceu minus iam onustus mole corporea, spiritus ad coelestium bonorum
gustum fruitionemque enitatur. Similiter et in synaxi, tametsi non est aspernandum,
inquiunt, quod cerimoniis geritur, tamen id per se aut parum est conducibile, aut etiam
perniciosum, nisi id quod est spiritale accesserit, nempe hoc quod signis illis
visibilibus repraesentatur. Repraesentatur autem mors Christi, quam domitis, exstinctis,
quasique sepultis corporis affectibus exprimere mortales oportet, ut in novitatem vitae
resurgant, utque unum cum illo, unum item inter sese fieri queant. Haec igitur agit, haec
meditatur ille pius. Contra vulgus sacrificium nihil aliud esse credit, quam adesse
altaribus, idque proxime, audire vocum strepitum, aliasque id genus cerimoniolas spectare.
Nec in his tantum, quae duntaxat exempli gratia proposuimus, sed simpliciter in omni vita
refugit pius ab his, quae corpori cognata sunt, ad aeterna, ad invisibilia, ad spiritalia
rapitur. Proinde quum summa sit inter hos et illos omnibus de rebus dissensio, fit ut
utrique alteris insanire videantur. Quanquam id vocabuli rectius in pios competit, quam in
vulgus, mea quidem sententia.
Quod quidem magis perspicuum fiet, si, quemadmodum pollicita sum, paucis demonstraro,
summum illud praemium nihil aliud esse, quam insaniam quandam. Primum igitur existimate,
Platonem tale quiddam iam tum somniasse, quum amantium furorem omnium felicissimum esse
scriberet. Etenim qui vehementer amat, iam non in se vivit, sed in eo quod amat, quoque
longius a se ipso digreditur, et in illud demigrat, hoc magis ac magis gaudet. Atque quum
animus a corpore peregrinari meditatur, neque probe suis utitur organis, istud haud dubie
furorem recte dixeris. Alioqui quid sibi vult, quod vulgo etiam dicunt: Non est apud
se, et ad te redi, et sibi redditus est? Porro quo amor
est absolutior, hoc furor est maior ac felicior. Ergo quaenam futura est illa coelitum
vita, ad quam piae mentes tanto studio suspirant? Nempe spiritus absorbebit corpus, utpote
victor ac fortior. Idque hoc faciet facilius, partim quod iam olim in vita corpus ad
huiusmodi transformationem repurgarit atque extenuarit: deinde spiritus a mente illa summa
mire absorbebitur, quippe infinitis partibus potentiore: ita ut iam totus homo extra se
futurus sit, nec alia ratione felix futurus, nisi quod, extra sese positus, patietur
quiddam ineffabile a summo illo bono, omnia in se rapiente. Iam haec felicitas quanquam
tum demum perfecta contingit, quum animi receptis pristinis corporibus immortalitate
donabuntur, tamen quoniam piorum vita nihil aliud est, quam illius vitae meditatio ac
velut umbra quaedam, fit, ut praemii quoque illius aliquando gustum aut ardorem aliquem
sentiant. Id tametsi minutissima quaedam stillula est ad fontem illum aeternae
felicitatis, tamen longe superat universas corporis voluptates, etiamsi omnes omnium
mortalium deliciae in unum conferantur; usque adeo praestant spiritualia corporalibus,
invisibilia visibilibus. Hoc nimirum est quod pollicetur Propheta: Oculus non vidit,
nec auris audivit, nec in cor hominis adscenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus
se. Atque haec est Moriae pars, quae non aufertur commutatione vitae, sed
perficitur. Hoc igitur quibus sentire licuit, (contingit autem perpaucis,) ii patiuntur
quoddam dementiae simillimum; loquuntur quaedam non satis cohaerentia, nec humano more,
sed dant sine mente sonum; deinde subinde totam oris speciem vertunt, nunc alacres, nunc
deiecti, nunc lacrymant, nunc rident, nunc suspirant; in summa, vere toti extra se sunt.
Mox ubi ad sese redierint, negant se scire ubi fuerint, utrum in corpore, an extra corpus,
vigilantes, an dormientes; quid audierint, quid viderint, quid dixerint, quid fecerint,
non meminerunt, nisi tanquam per nebulam ac somnium; tantum hoc sciunt, se felicissimos
fuisse, dum ita desiperent. Itaque plorant sese resipuisse, nihilque omnium malint, quam
hoc insaniae genus perpetuo insanire. Atque haec est futurae felicitatis tenuis quaedam degustatiuncula.
Verum ego iamdudum, oblita mei U(=PER TA\ E)SKAMME/NA PHDW=.
Quanquam si quid petulantius aut loquacius a me dictum videbitur, cogitate, et Stultitiam,
et mulierem dixisse. Sed interim tamen memineritis illius Graecanici proverbii: POLLA/KI TOI KAI\ MWRO\S A)NH\R KATAKAI/RION EI)=PEN, nisi forte putatis
hoc ad mulieres nihil attinere. Video vos epilogum exspectare; sed nimium desipitis,
siquidem arbitramini, me, quid dixerim, etiamnum meminisse, quum tantam verborum
farraginem effuderim. Vetus illud, MISW= MNA/MONA SUMPO/TAN.
Novum hoc, MISW= MNA/MONA A)KROATH/N. Quare valete, plaudite,
vivite, bibite, Moriae celeberrimi Mystae.