Ch.
Equidem tuo detrimento. Tuopte quidem malo. In damnum tuum istud optas. Incommodo
istud precaris tuo.
Pe.
Quid ita? Quam ob rem?
Ch.
Ego instructus accedam. Ego munitus veniam. Aggrediar te paratus. Instructus multa
fame accedam; tu vide, ut vulturem expleveris. Parabo ventrem ac dentes exacuam; tu
vide, quibus modis lupum exsatures.
Pe.
Age, ad hoc certamen provoco. Age, fac pro viribus, pro virili, si quid potes.
Ch.
Veniam, sed non incomitatus.
Pe.
Tanto venies gratior. Sed quo comite venies?
Ch.
Umbra.
Pe.
Nec secus possis, si modo luce venias.
Ch.
Sed umbram adducturus sum dentatam unam atque alteram, ne tu me vocaris impune.
Pe.
Age, ut libet, modo ne larvas adducas. Sed explana, si libet, quid sibi velit umbrae vocabulum.
Ch.
Apud eruditos umbrae vocantur, qui ipsi non vocati comitantur eum, qui vocatus est ad convivium.
Pe.
Talium umbrarum adduc quantum voles.