Aug.
Accingor. Principio res ipsa puris, electis ac Latinis verbis efferenda est: quod
ipsum posse, non mediocris artificis est. Sunt enim permulti, qui nescio quo modo
copiam et varietatem orationis affectant, quum ne semel quidem rem possint apte
explicare. Isti, tanquam semel balbutisse sit parum, balbutiem suam aliis atque aliis
modis reddunt balbiorem, tanquam ipsi secum certamen susceperint, ut, quam
barbarissime dici possit, dicant. Itaque inepti synonyma quaedam congerunt, adeo
interdum inter se dissidentia, ut ipsa mirentur, quo pacto convenerint. Quid enim
absurdius, quam hominem pannosum, cui ne una quidem, quam sine pudore possit induere,
sit vestis, eum tamen subinde suos pannos mutare, ac mendicitatem suam pro opibus
ostentare? At nihilo minus ridiculi videntur isti varietatis affectatores, qui quum
barbare semel dixerunt, repetunt idem multo barbarius, demum iterum atque iterum
indoctius. Hoc est non oratione, sed soloecismis abundare. In primis igitur, ut dixi,
res ipsa aptis atque electis verbis est explicanda. Deinde mutatoriis verbis utendum,
si qua, quae idem efficiant, reperiantur: reperiuntur enim permulta. Demum ubi propria
deficient, translatitiis erit utendum, si modo verecunda sit translatio. Ea quoque ubi
deerunt, si per activa dixisti, ad passiva revertendum erit, quae nobis totidem
orationes reddunt, quot ex activis constabant. Postea verba, si licebit, aut in nomina
verbalia, aut in participia conmutabimus. Postremo, ubi modo adverbia in nomina, modo
nomina in alias atque alias partes commutaverimus, per contrarium dicemus: aut
affirmativam orationem in negativam commutabimus, aut retrorsum: aut certe, quod
pronunciative dictum, per interrogationem efferemus. Nunc exempli causa hanc
sententiam sumamus:
Literae tuae magnopere me delectarunt.