Pe.
Domum me recipio. Domum revertor. Domum repeto. Domum me confero. Viso, quid domi
agatur. Accerso medicum. Rus hinc concedo. Constitui ad hanc horam cum viro quodam
gravissimo colloqui. Statui hac hora congredi cum viro gravissimo.
Ch.
Quonam?
Pe.
Cum Curione multiloquo.
Ch.
Precor igitur tibi praesentem Mercurium.
Pe.
Quid opus Mercurio favente?
Ch.
Quia res erit cum linguaci.
Pe.
Atqui hac gratia magis conveniebat, mihi Memoriam precari propitiam.
Ch.
Quid ita?
Pe.
Quia patientissimis auribus opus erit potius, quam strenua lingua. At auris Memoriae
dicata est.
Ch.
Quanam iturus es? Qua ibis?
Pe.
Hac ad sinistram, hac, illac, per forum.
Ch.
Comitabor igitur te. Assectabor ac deducam te ad diverticulum usque.
Pe.
Non patiar te circumagi. Nolim te, tantum laboris mea causa capere. Isthuc officii
serva, quum erit usus; nunc nihil opus est. Ne mea gratia facias viae tuae dispendium.
Ch.
Mihi quidem, compendium est, frui tantisper amico. Nihil habeo quod agam, et non sum
piger, ni tibi sum molestus comes.
Pe.
Nemo iucundior assecla. At non sinam, ut mihi claudas laevum latus: non admittam, ut
mihi sinister ambules. Hic te superis commendo. Nolo te longius comitem. Ulterius nolo
me comiteris.