Personae
Cl.
Gratulor tibi reduci, Balbe.
Ba.
Et ego tibi superstiti, Claudi.
Cl.
Gratulor tibi in patriam reverso.
Ba.
Imo gratulare magis e Gallia profugo.
Cl.
Quid ita?
Ba.
Quia illic bellis fervent omnia.
Cl.
Quid Musis cum Marte?
Ba.
Atqui illic ne Musis quidem parcitur.
Cl.
Tu igitur feliciter elapsus es.
Ba.
At non sine periculo.
Cl.
Totus alius nobis redisti.
Ba.
Qui sic?
Cl.
Ex Hollando versus es in Gallum.
Ba.
Quid? an capus eram, quum hinc abirem?
Cl.
Vestis indicat te mutatum ex Batavo in Gallum.
Ba.
Hanc metamorphosin malim, quam in gallinam. Sed ut cuculla non facit monachum, ita
nec vestis Gallum.
Cl.
Iamne calles Gallice?
Ba.
Sic satis.
Cl.
Quo pacto didicisti?
Ba.
Magistris haudquaquam mutis.
Cl.
Quibus?
Ba.
Mulierculis, quovis turture loquacioribus.
Cl.
In tali ludo facile discimus loqui. Sonasne probe sermonem Gallicum?
Ba.
Imo et Latinum sono Gallice.
Cl.
Nunquam igitur scribes bona carmina.
Ba.
Cur ita?
Cl.
Quia periit tibi syllabarum quantitas.
Ba.
Mihi satis est qualitas.
Cl.
Quid? estne Lutetia immunis a pestilentia?
Ba.
Non est, sed perpetua non est: aliquando remittit sese, mox recrudescit; nonnunquam
intermittitur deinde recipit sese.
Cl.
Non sat erat malorum, ubi bellum est?
Ba.
Erat, nisi secus esset visum superis.
Cl.
Annonae caritatem istic esse oportet.
Ba.
Imo penuriam. Omnium rerum illic inopia est, praeterquam sceleratorum militum.
Bonorum virorum illic est mira vilitas.
Cl.
Quid accidit Gallis, ut bellum suscipiant cum aquila?
Ba.
Quia movet illos exemplum scarabei, qui non cessit aquilae. In bello nemo sibi non
videtur Hercules.
Cl.
Non te remorabor diutius. Alias latius nugabimur, quum erit utrique commodum. Nunc
alio me vocant negotiola quaedam.