Personae
Po.
Unde nobis petasatus?
Br.
E Tubinga.
Po.
Nihilne istic rei novae?
Br.
Equidem demiror, usque adeo mortales omnes teneri siti quadam rerum novarum. At ego
Lovanii Camelum quendam audivi concionantem, fugiendum quicquid esset novum.
Po.
Vocem camelo dignam. Dignus erat homo, si tamen homo fuit, qui nunquam mutet veteres
calceos, aut putre subligar, semper vescatur putribus ovis, nec aliud, bibat quam vappam.
Br.
At idem, ne sis inscius, non usque adeo delectatur rebus veteribus, ut malit ius
pridianum quam recens.
Po.
Sed omisso camelo, dic, si quid adfers novi.
Br.
Adfero quidem, sed, ut ille aiebat, malum.
Po.
Atqui isthuc ipsum olim erit vetus. Ita fieri necesse est, ut, si omnia vetera sint
bona, omnia nova mala, quaecunque nunc bona sunt, fuerint olim mala, et quae nuuc sunt
mala, sint olim futura bona.
Br.
Ita videtur iuxta decretum Cameli. Imo consequitur, ut qui olim adolescens fuit malus
fatuus, quia recens, idem nunc sit bonus fatuus, quia senuit.
Po.
Sed age, prome quidquid est.
Br.
Egregius ille trilinguis eruditionis phoenix, Ioannes Reuchlinus, vita defunctus est.
Po.
Rem certam narras?
Br.
Certiorem quam vellem.
Po.
Sed quid isthuc mali, relicta posteris honestissimi nominis immortali memoria, ab huius
vitae malis demigrare in consortium beatorum?
Br.
Quis isthuc tibi indicavit?
Po.
Res ipsa. Nec enim potest aliter mori qui sic vixit.
Br.
At magis etiam isthuc diceres, si scias quod ego.
Po.
Quidnam, obsecro?
Br.
Non est fas referre.
Po.
Quam ob rem?
Br.
Quia qui credidit, stipulatus est arcani silentium.
Po.
Eadem lege committe et mihi: recipio tibi silentium optima fide.
Br.
Quanquam ista fides me iam saepenumero fefellit, tamen age, committam: praesertim quum
res sit eius generis, ut expediat etiam, esse notam bonis omnibus. Est Tubingae quidam
instituti Franciscani, vir omnibus habitus eximiae sanctimoniae, praeterquam ipsi.
Po.
Magnum dicis argumentum verae sanctimoniae.
Br.
Agnosceres hominem, et fatereris verum, si nomen ederem.
Po.
Quid si divinem?
Br.
Licet.
Po.
Admove aurem.
Br.
Quid opus, quum simus soli?
Po.
Ita mos est.
Br.
Is ipse est.
Po.
Est homo certissimae fidei. Mihi Sibyllae folium erit, quicquid ille dixerit.
Br.
Audi igitur totum dialogum bona fide. Aegrotabat noster Reuchlinus, satis quidem
periculose, sed ita, ut bona spes esset, fore, ut revalesceret, vir dignus, qui nunquam
senesceret, aegrotaret, aut moreretur. Mane visebam meum Franciscanum, ut animi mei
molestiam oratione sua leniret. Nam aegrotabam una cum aegrotante amico, quem amabam ut patrem.
Po.
Phy; quis illum usquam non amavit, nisi vir pessimus?
Br.
Hic Franciscanus meus, Brassicane, inquit, emove penitus ex animo moerorem omnem:
Reuchlinus noster desiit aegrotare. Quid? inquam, an subito revaluit? nam ante biduum
non admodum laeta promittebant medici. Tum ille, revaluit, inquit, sed ita, ut posthac
non sit illi formidanda valetudo adversa. Noli flere, (nam videbat erumpentes lacrymas,)
prius quam audias rem omnem. Sex dies sunt, quod hominem non inviseram, sed tamen
quotidianis precibus illius salutem Domino commendabam. Hodierna nocte quum me a
matutinis hymnis in strato composuissem, blandus quidam minimeque gravis somnus obrepsit.
Po.
Nescio, quid laeti mihi praesagit animus.
Br.
Non est tibi laeva mens. Visus sum mihi, inquit, consistere ad ponticulum quendam, per
quem transitus erat in pratum quoddam longe amoenissimum. Adeo blandiebatur oculis
graminum et frondium plus quam smaragdinus viror; sic arridebant incredibili colorum
varietate flosculorum stellulae; sic spirabant omnia, ut, quod erat pratorum citra
rivum, quo dirimebatur felicissimus ille campus, nec vivere, nec virere videretur, sed
mortua, inamoena, putidaque omnia. Atque interim dum totus sum in eo spectaculo,
commodum praeterierat Reuchlinus; praeteriens Hebraice precatus est pacem. Iam medium
pontis transierat, priusquam sentirem: parantem accurrere, respiciens vetuit. Nondum
fas, inquit. Quinto abhinc anno nos sequeris. Interim eorum quae aguntur, testis ac
spectator assistito. Heic ego: Nudus erat, inquam, Reuchlinus, an vestitus? solus, an
comitatus? Vestium, inquit, nihil habebat, praeter unam candidissimam: Damascenam esse
dixisses, candore mire lucido. Pone sequebatur puer incredibili specie, alatus:
suspicabar illius esse genium bonum.
Po.
Sed nullusne comitabatur genius malus?
Br.
Imo aliquot, ut Franciscanus ille arbitrabatur. Procul, inquit, a tergo sequebantur
aves aliquot pennis, cetera nigris, nisi quod explicatu alarum gilvas verius, quam
candidas plumas osteriderent. Picae, inquit, videri poterant colore et voce, nisi quod
singulae sedecim picas aequarent magnitudine corporis, nihilo minores vulturibus,
cristam gestantes vertice, rostris et unguibus aduncis, ventre prominente. Harpyiae
videri poterant, si tres modo fuissent.
Po.
Quid moliebantur istae furiae?
Br.
Procul, inquit, obstrepebant heroi Reuchlino, et impetiturae videbantur, si licuisset.
Po.
Qui minus licuit?
Br.
Quia versus Reuchlinus, obiecta manu crucis imaginem exprimens: Abite, inquit, quo
dignum est, malae pestes. Satis sit vobis negotium facessere mortalibus: in me, iam
immortalibus adscriptum, nihil habet iuris vestra dementia. Vix ea dixerat, inquit
Franciscanus, mox abierant foedissimae volucres, sed relicto foetore, ad quem collatum
oletum videri posset samsucinum, aut foliatum. Deierabat se citius vel ad inferos
descensurum, quam sustineret iterum afflari tali thymiamate.
Po.
Male sit illis pestibus.
Br.
Sed audi cetera, quae narravit mihi Franciscanus. Dum haec intentus contemplor, inquit,
iam ponti vicinus erat divus Hieronymus, qui Reuchlinum hisce verbis compellabat: Salve,
collega sanctissime. Datum est hoc mihi negotium, ut te exceptum deducam in consortium
coelitum, quod tuis sanctissimis laboribus destinavit divina benignitas. Simulque vestem
protulit, qua Reuchlinum induit. Tum ego: Dic, inquam, mihi, quo cultu, quave specie
videbatur Hieronymus? Eratne tam senilis, quam illum pingunt: aut cucullam habebat, aut
galerum ac pallium cardinalitium, aut leonem comitem? Ad haec ille: Nihil, inquit,
istiusmodi. Species erat amoena, quae sic aetatem testabatur, ut nihil haberet
squalloris, dignitatis plurimum. Quorsum autem illic opus erat comite leone, quem illi
pictores adiunxerunt? Vestem gerebat ad talos usque demissam; crystallum diceres
pellucidum. Eiusdem erat formae, quam Reuchlino tradidit. Tota undique picta erat
linguis triplici colorum varietate. Quaedam pyropon prae se ferebant, nonnullae
smaragdum, tertiae sapphirum. Pellucebant omnia, nec mediocrem gratiam addebat ordo.
Po.
Coniicio id fuisse insigne trium linguarum, quas calluerunt.
Br.
Non est dubium. Nam et fimbriae, ut aiebat, trium linguarum literis triplici colore
distinctis visebantur inscriptae.
Po.
Num incomitatus aderat Hieronymus?
Br.
Incomitatus, inquis? Totus ille campus obsidebatur myriadibus Geniorum; nec aliter
oppleverant aërem totum, quam videmus in solis radiis volitare minuta
corpuscula, quae vocant A)/TOMA, si tamen a re tam humili
huc ducenda est comparatio. Neque coelum videre licuisset, neque campum, nisi
pellucerent omnia.
Po.
Euge, Reuchlino gratulor. Quid deinde factum est?
Br.
Hieronymus, inquit, honoris gratia complexus dextrum Reuchlinum, deduxit in medium
pratum. Ibi collis erat in medio prominens. In huius vertice uterque alterum blando
osculo complexus est. Atque interea vasto hiatu coelum superne diduxit sese; maiestatem
quandam inenarrabilem exhibens, sic ut ad eam speciem cetera paene sorderent, quae tamen
antea videbantur esse mirifica.
Po.
Non possis aliquam imaginem nobis depingere?
Br.
Qui possim ego, qui non vidi? Is qui vidit, negavit se ullis vocibus vel somnium rei
posse depingere: tantum hoc aiebat, se vel millies mori paratum, si liceat iterum eo
spectaculo quamlibet exiguo momento frui.
Po.
Quid tandem?
Br.
Ex hiatu coeli demissa est ingens columna igne pellucido, sed amoeno: per eam in
complexu duae sanctissimae animae subvectae sunt in coelum, choris angelicis tanta
melodia delinientibus omnia, ut Franciscanus neget, se unquam eius voluptatis meminisse
posse, quin erumpant lacrymae. Secuta est mira fragrantia. Ubi somnus reliquit hominem,
si tamen ille somnus dicendus est, erat dementi similis; non credebat, sese esse in
cellula sua; requirebat pontem ac pratum suum; nec aliud loqui nec aliud cogitare
poterat. Seniores eius collegii, ubi senserunt rem non esse fabulosam, (nam compertum
est, eadem hora terris excessisse Reuchlinum, qua visio viro illi sanctissimo apparuit;)
concordibus animis egerunt gratias Deo, qui benefacta piorum praemiis amplissimis remuneratur.
Po.
Quid igitur superest, nisi ut sanctissimi viri nomen adscribamus calendario sanctorum?
Br.
Id ego facturus eram, etiam si nihil tale vidisset Franciscanus: et quidem aureis
literis, proxime divum Hieronymum.
Po.
Emoriar, nisi idem facturus sum in codice meo.
Br.
Quin et in meo larario stabit aureus inter divos selectos.
Po.
Stabit et in meo vel gemmeus, si suppetat animo facultas.
Br.
Ponetur et in bibliotheca Hieronymo proximus.
Po.
Addetur et meae.
Br.
Imo si grati volent esse, idem facient omnes, qui colunt et amant linguas ac bonas
literas, praesertim sacras.
Po.
Dignus est videlicet. Sed nihil te movet ille scrupulus, quod nondum relatus est in
numerum divorum auctoritate Romani Pontificis?
Br.
Quis canonizavit (sic enim vocant) divum Hieronymum? quis Paulum? quis Virginem matrem?
Utrorum memoria sanctior apud pios omnes? horum quos insignis pietas, quos ingenii,
vitaeque monumenta commendant affectibus omnium; an Catharinae Senensis, quam in divarum
numerum retulisse fertur Pius, eius nominis secundus, in gratiam ordinis et urbis?
Po.
Vera praedicas. Ille demum verus cultus est, qui sponte coelo dignis meritis
defunctorum exhibetur, quorum beneficia perpetuo sentiuntur.
Br.
Quid igitur! Putas tu huius viri mortem deplorandam? Diu vixit, si quid ea res facit ad
felicitatem hominis. Reliquit nunquam intermoritura virtutis suae monumenta. Benefactis
consecravit nomen suum immortalitati. Nunc exemptus malis coelo fruitur, et cum
Hieronymo confabulatur.
Po.
At multa passus est in vita.
Br.
Sed plura passus est divus Hieronymus. Felicitas est, ob bona pati a malis.
Po.
Fateor certe: ob optima a pessimis multa perpessus est Hieronymus.
Br.
Quod olim fecit Satanas per Scribas et Pharisaeos in Dominum Iesum, hoc et nunc facit
per Pharisaicos quosdam in optimos quosque viros, ac de genere mortalium suis vigiliis
bene merentes. Nunc ille metit optimam messem pro semente, quam fecit. Interim nostrae
partes erunt, illius memoriam habere sacrosanctam; illius nomen ferre laudibus; ac
subinde illum salutare verbis huiusmodi:O sancta anima, sis felix linguis, sis
felix linguarum cultoribus, faveto linguis sanctis, perdito malas linguas, infectas
veneno gehennae.
Po.
Ita faciam; ac sedulo praedicabo ceteris, ut idem faciant. At non dubito, multos
futuros, qui precatiunculam aliquam desiderent, quandoquidem hoc receptum, qua
sanctissimi herois memoriam celebrent.
Br.
Hoc dicis, quod isti Collectam appellant?
Po.
Scilicet.
Br.
Hanc paraveram et ante mortem.
Po.
Recita, quaeso.
Br.
Amator humani generis Deus, qui donum linguarum, quo quondam Apostolos tuos ad
Evangelii praedicationem per Spiritum tuum sanctum coelitus instruxeras, per electum
famulum tuum Ioannem Reuchlinum mundo renovasti: da, ut omnibus linguis omnes ubique
praedicent gloriam filii tui Iesu, ut confundas linguas pseudoapostolorum, qui
coniurati substruunt impiam turrim Babel, tuam gloriam obscurare conantes, dum suam
student attollere: quum uni tibi debeatur omnis gloria, cum Iesu Filio tuo, Domino
nostro, et Spiritu sancto, in aeterna saecula, Amen.
Po.
Elegans profecto et pia precatio: dispeream nisi mihi quotidie dicetur. Et nunc
occursum mihi felicem duco, qui rem tam laetam ex te didicerim.
Br.
Isto gaudio diu fruere, ac vale.
Po.
Vale tu quoque.
Br.
Valebo, sed non coquus