Personae
He.
Quid venatur meus Spudaeus, quod sic totus incumbit libro, nescio quid secum murmurans?
Sp.
Plane venor, Hedoni, sed nihil aliud quam venor.
He.
Quid voluminis est, quod habes in sinu?
Sp.
Dialogi Ciceronis de Finibus bonorum.
He.
At quanto satius esset quaerere bonorum initia quam fines?
Sp.
Sed Marcus Tullius finem boni appellat bonum omnibus numeris absolutum, quod qui sit
assequutus, praeterea nihil desideret.
He.
Opus cum primis eruditum et eloquens: sed num tibi videris aliquod operae pretium
fecisse, quod ad veri cognitionem attinet?
Sp.
Hoc mihi videor fecisse lucri, quod nunc magis etiam ambigam de finibus, quam antea.
He.
Agricolarum est ambigere de finibus.
Sp.
Nec satis queo mirari, de re tanta inter tantos viros tantam fuisse sententiarum pugnam.
He.
Nimirum, quia foecundus est error, quum simplex sit veritas. Quoniam totius negocii
caput ac fontem ignorant, divinant ac delirant omnes. Sed quae sententia tibi videtur
esse scopo vicinior?
Sp.
Quum audio impugnantem M. Tullium, displicent singulae: rursus quum audio defendentem,
fio prorsus E)FEKTIKO/S. Mihi tamen Stoici videntur minus
aberrare a vero, quibus proximum locum tribuo Peripateticis.
He.
At mihi nulla secta magis arridet quam Epicureorum.
Sp.
Atqui inter omnes nulla damnatior omnium suffragiis.
He.
Missam faciamus hominum invidiam: fuerit Epicurus, qualem quisque velit: rem per se
consideremus. Ille felicitatem hominis collocat in voluptate, eamque vitam iudicat
beatissimam, quae plurimum habeat voluptatis, tristitiae quam minimum.
Sp.
Sic est.
He.
Quid dici potuit hac sententia sanctius?
Sp.
Imo clamitant omnes hanc esse vocem pecudis, non hominis.
He.
Scio: sed isti errant in rerum vocabulis. Quod si de veris loquamur, nulli magis sunt
Epicurei quam Christiani pie viventes.
Sp.
Cynicis propiores: nam isti se macerant ieiuniis, deplorant sua commissa, et aut sunt
tenues, aut benignitas in egenos conciliat illis inopiam: opprimuntur a potentioribus,
deridentur a plerisque. Si voluptas adfert felicitatem, hoc vitae genus a voluptatibus
quam longissime videtur abesse.
He.
Admittisne auctoritatem Plautinam?
Sp.
Si quid recte dicat.
He.
Accipe igitur nequissimi servi dictum omnibus Stoicorum paradoxis sapientius.
Sp.
Exspecto.
He.
Nihil est miserius quam animus sibi male conscius.
Sp.
Non reiicio dictum: sed quid hinc colligis?
He.
Si nihil miserius animo sibi male conscio, consequitur nihil esse felicius animo sibi
bene conscio.
Sp.
Recte quidem colligis: sed in qua tandem regione invenies istum animum nullius mali
sibi conscium?
He.
Malum appello, quod dirimit amicitiam inter Deum et hominem.
Sp.
Et ab hoc mali genere puto perpaucos esse puros.
He.
Ego vero et purgatos habeo pro puris. Qui lixivio lacrymarum, ac poenitentiae nitro,
aut caritatis igni maculas absterserunt, eis non solum nihil nocent peccata, verum etiam
frequenter in maioris boni materiam cedunt.
Sp.
Equidem nitrum et lixivium novi; igni purgari maculas nunquam audivi.
He.
Atqui si adeas argentarias officinas, videbis aurum igni purgari. Quanquam et lini
genus est, quod coniectum in ignem non exuritur, sed nitidius splendescit, quam ulla
possit aqua; eoque vivum appellant.
Sp.
Nae tu nobis adfers paradoxum omnibus Stoicorum paradoxis PARADOCO/TERON. Vivunt illi vitam voluptuariam, quos Christus
appellavit ob id beatos, quod lugeant?
He.
Mundo videntur lugere, sed re vera deliciantur, ac, quod dici solet, toti melle
peruncti suaviter vivunt, adeo ut cum his collati Sardanapalus, Philoxenus, Apitius, aut
si quis alius est voluptatum studio nobilitatus, tristem ac miseram peregerint vitam.
Sp.
Nova narras: sed vix credenda.
He.
Experire; et omnia terque quaterque dices vera fuisse mea. Efficiam tamen, ut arbitror,
ne videatur usque adeo veri dissimile.
Sp.
Accingere.
He.
Faciam, si mihi prius quaedam concesseris.
Sp.
Modo tu aequa postules.
He.
Lucrum annumerabo, si sortem dederis.
Sp.
Age.
He.
Primum illud, opinor, dabis, nonnihil interesse inter animam et corpus.
Sp.
Quantum inter coelum et terram, inter immortale et mortale.
He.
Deinde falsa bona non esse ponenda in bonis.
Sp.
Nihilo magis quam umbrae habendae sunt pro corporibus, aut praestigiae magorum
somniorumve ludibria ducenda sunt pro veris.
He.
Hactenus commode respondes. Dabis, opinor, et illud, veram voluptatem non cadere nisi
in animum sanum.
Sp.
Quidni? Nullus enim sole delectatur, si lippiant oculi; aut vino, si febris palatum infecerit.
He.
Nec ipse, ni fallor, Epicurus amplecteretur voluptatem, quae longe maiorem cruciatum
multoque diuturniorem secum adduceret.
Sp.
Non arbitror, si quis modo sapiat.
He.
Nec illud negabis, Deum esse summum bonum, quo nihil pulchrius, nihil amabilius, nihil dulcius.
Sp.
Istud nullus iverit inficias, nisi Cyclopibus immanior; quid tum postea?
He.
Iam mihi donasti, nullos suavius vivere, quam qui pie vivunt; nullos miserius et
afflictius, quam qui vivunt impie.
Sp.
Plus igitur largitus sum quam putabam.
He.
Sed quod recte datum est, ut ait Plato, non oportet reposcere.
Sp.
Age.
He.
Catella, quae habetur in deliciis, pascitur lautissime, cubat molliter, ludit ac
lascivit iugiter, an non vivit suaviter?
Sp.
Vivit.
He.
Optares tibi talem vitam?
Sp.
Bona verba, nisi pro homine velim esse canis.
He.
Fateris igitur praecipuas voluptates ab animo proficisci velut a fonte?
Sp.
Apparet.
He.
Tanta enim animi vis est, ut saepe doloris externi sensum adimat: nonnunquam quod per
se est amarum, reddat iucundum.
Sp.
Istuc quotidie videmus in amantibus, quibus dulce est pervigilium, et hibernis noctibus
excubare ad amicae fores.
He.
Iam illud reputa, si tantam vim habet amor humanus, qui nobis cum tauris et canibus est
communis, quanto plus valeat amor ille coelestis, a Christi spiritu profectus: cuius
tanta vis est, ut mortem quoque, qua nihil terribilius, reddat amabilem.
Sp.
Quid alii sentiant intus, nescio; certe carent multis voluptatibus, qui adhaerent verae pietati.
He.
Quibus?
Sp.
Non ditescunt, non assequuntur honores: non convivantur, non saltant, non canunt, non
olent unguenta, non rident, non ludunt.
He.
De divitiis et honoribus nulla erat hic facienda mentio, quae non adferunt vitam
iucundam, sed solicitam potius et anxiam; de ceteris agamus, quae cum primis venantur,
quibus studio est suaviter vivere. Nonne quotidie vides ebrios, fatuos et insanos,
ridentes ac saltantes?
Sp.
Video.
He.
Num putas illos suaviter vivere?
Sp.
Hostibus contingat illa suavitas.
He.
Quam ob rem?
Sp.
Quia non adest sana mens.
He.
Tu igitur malles ieiunus incumbere libro, quam ad eum modum delectari?
Sp.
Plane mallem vel agrum fodere.
He.
Nam inter dementem ac temulentum nihil interest, nisi quod huic insaniae medetur
somnus, illi vix medicorum cura succurrit. Natura fatuus nihil differt ab animante
bruto, praeter formam corporis; sed levius miseri sunt, quos natura genuit brutos, quam
qui beluinis cupiditatibus obbrutuerunt.
Sp.
Fateor.
He.
Iam num tibi sobrii videntur aut sani, qui propter praestigias umbrasque voluptatum et
veras animi voluptates negligunt, et veros sibi cruciatus accersunt?
Sp.
Non videntur.
He.
Non sunt illi quidem temulenti vino, sed amore, sed ira, sed avaritia, sed ambitione,
aliisque pravis cupiditatibus; quae longe perniciosior est ebrietas, quam quae vino
contrahitur. Syrus ille in comoedia posteaquam edormiverat villum quod biberat, sobria
loquitur: at animus vitiosa cupiditate ebrius, quam gravate redit ad sese! quot annis
urget mentem amor, ira, odium, libido, luxus et ambitio! quam multos videmus ab
adolescentia ad decrepitam usque aetatem ab ambitionis, avaritiae, libidinis, luxusque
temulentia nunquam expergisci ac resipiscere!
Sp.
Istiusmodi novi nimium multos.
He.
Largitus es, falsa bona non esse in bonis ducenda.
Sp.
Nec reposco.
He.
Nec est vera voluptas, nisi quae ex veris nascitur.
Sp.
Fateor.
He.
Non sunt igitur vera bona, quae vulgus hominum per fas nefasque venatur.
Sp.
Non arbitror.
He.
Si vera essent bona, non contingerent nisi bonis, et beatos redderent, quibus
obveniunt. Quid autem voluptas? num vera videtur, quae non ex veris bonis, sed ex falsis
bonorum umbris nascitur?
Sp.
Nequaquam.
He.
At voluptas efficit ut suaviter vivamus.
Sp.
Maxime.
He.
Nullus igitur vere vivit suaviter, nisi qui pie vivit, hoc est, qui veris fruitur
bonis: sola autem pietas reddit hominem beatum, quae Deum summi boni fontem homini sola conciliat.
Sp.
Propemodum assentior.
He.
Nunc mihi vide, quot parasangis absint a voluptate, qui vulgo videntur praeter
voluptates nihil sequi. Primum animus illorum impurus est et cupiditatum fermento
vitiatus, ut, etiamsi quid incidat dulce, protinus amarescat, quemadmodum fonte vitiato
non potest non esse liquor insipidus. Deinde non est vera voluptas, nisi quae sano
percipitur animo. Nam irato nihil vindicta iucundius: sed ea voluptas vertitur in
dolorem, simul atque morbus animum reliquerit.
Sp.
Non refragor.
He.
Postremo voluptates illae sumuntur ex falsis bonis: unde consequitur et illas adesse
praestigias. Quid porro diceres, si videres hominem magicis artibus delusum, vesci,
bibere, saltare, ridere, plaudere, quum nihil earum rerum vere adesset, quas se videre credit?
Sp.
Equidem et insanum dicerem et miserum.
He.
Simili spectaculo ipse nonnunquam interfui. Sacerdos erat, qui callebat artem praestigiatoriam.
Sp.
Eam non didicerat e literis sacris.
He.
Imo e sacerrimis, hoc est, execratissimis. Hunc aliquot aulicae foeminae frequenter
appellabant, ut acciperentur ab eo convivio, sordes et parsimoniam opprobrantes: annuit;
invitavit. Venerunt ieiunae, quo lubentius epularentur. Accubuerunt: nihil aberat, ut
videbatur, lautitiarum: explerunt sese affatim. Peracto convivio, egerunt convivatori
gratias, ac discesserunt suam quaeque domum. At mox coepit oblatrare stomachus:
demirantur quid esset hoc monstri, statim a prandio tam splendido esurire ac sitire. Res
tandem erupit, et in risum abiit.
Sp.
Et merito: praestiterat domi lenticula placare stomachum, quam inanibus spectris deliciari.
He.
At mihi videtur multo magis esse ridiculum, vulgus hominum pro veris bonis inanes
bonorum umbras amplecti; et his praestigiis delectari, quae non exeunt in risum, sed in
luctus sempiternos.
Sp.
Quo propius intueor, hoc mihi videre minus absurda loqui.
He.
Age, largiamur, ut interim in nomen voluptatis veniant, quae re vera non sunt:
appellaresne mulsum dulce, cui longe plus esset admixtum aloes quam mellis?
Sp.
Non dicerem, si vel triens aloes esset admixtus.
He.
Aut optares tibi malam scabiem, quod scalpendi sit aliqua voluptas?
Sp.
Non, si compos sim mentis.
He.
Fac igitur tecum subducas rationem, quantum amaritudinis admixtum sit istis falso
nomine voluptatibus, quas gignit amor impudicus, libido illicita, comessatio ac
temulentia. Omitto nunc, quod est omnium caput, conscientiae cruciatus, inimicitiam cum
Deo, exspectationem aeterni supplicii. Quod obsecro in his voluptatibus genus est, quod
non ingens externorum etiam malorum agmen secum adducat?
Sp.
Quaenam?
He.
Rursus omittamus avaritiam, ambitionem, iram, superbiam, invidiam, quae per se tristia
sunt mala: conferamus illa quae praecipue delectationis nomine commendantur. Quum
largiori potationi succedit febris, capitis dolor, alvi tormina, ingenii stupor, famae
macula, memoriae detrimentum, vomitus, et ruina stomachi, tremor corporis, num vel
Epicureus existimaret eam voluptatem expetendam?
Sp.
Fugiendam diceret.
He.
Quum adolescentes e scortatione novam lepram, quam nunc U(POKORI/ZONTES quidam Neapolitanam scabiem appellant, sibi, ut fere
fit, contrahunt, per quam toties sit illis in vita moriendum, semperque vivum cadaver
circumferendum; nonne belle videntur E)PIKOURI/ZEIN ?
Sp.
Imo E)PI/ KOUREI=A QEI=N
He.
Iam finge delectationis ac doloris aequilibrium: optaresne tam diu cruciari dolore
dentium, quam diu duravit potationis aut scortationis voluptas?
Sp.
Equidem mallem utroque carere: nam voluptatem emere dolore, non est lucrum, sed
pensatio: heic sane potior est A)NALGHSI/A, quam Cicero
ausus est indolentiam appellare.
He.
At nunc voluptatis illicitae titillatio, praeterquam quod longe minor est cruciatu,
quem adducit, temporis etiam exigui est: lepra vero contracta per omnem vitam misere
discruciat; totiesque mori cogit, priusquam mori liceat.
Sp.
Tales discipulos non agnosceret Epicurus.
He.
Luxuriae comes plerunque est egestas, onus et miserum et grave: libidinis immodicae
paralysis, tremor nervorum, lippitudo ac caecutentia, lepra: at non haec tantum. An non
egregia negotiatio: nec veram, nec sinceram, ad haec brevem delectationem, tot tanto
gravioribus ac diuturnioribus commutare malis?
Sp.
Ut non accedat cruciatus, mihi stultissimus negotiator esse videatur, qui gemmas vitro permutet.
He.
Illud dicis, qui vera animi bona ob fucatas corporis voluptates amittat.
Sp.
Ita sentio.
He.
Nunc redeamus ad exactiorem supputationem. Nec febris aut egestas semper comitatur
luxum, nec nova lepra aut paralysis semper comitatur Veneris immodicum usum; sed
conscientiae cruciatus, quo nihil esse miserius iam inter nos convenit, semper comes est
illicitae voluptatis.
Sp.
Imo praecurrit interdum, et in ipsa voluptate fodicat animum. Sunt tamen, quos dicas
hoc sensu carere.
He.
Iam hoc ipso infeliciores. Quis enim non malit sentire dolorem, quam corpus habere
stupidum et sensus expers? Verum ut nonnullis vel cupiditatum intemperantia, velut
ebrietas quaedam, vel vitiorum assuetudo, ceu callus quidam, mali sensum adimat in
iuventa; quum ad senectutem perventum fuerit, ac, praeter innumera incommoda, quorum
thesaurum superioris vitae commissa reposuerunt, de propinquo terret mors nulli
mortalium evitabilis, tanto gravius discruciat conscientia, quanto magis per omnem vitam
stupuit; tum enim, velit nolit, expergiscitur animus. Senectus autem quum per se sit
tristis, quippe multis naturae incommodis obnoxia, quanto miserior est, atque etiam
turpior, si urgeat animus sibi male conscius? Convivia, comessationes, amores, choreae,
cantilenae, ceteraque quae iuveni videbantur suavia, seni sunt amara, nec aliud habet
aetas illa, quo se fulciat, nisi si adsit vitae innocenter actae recordatio, ac spes
vitae melioris. Hi sunt duo scipiones, quibus nititur senecta. Quod si pro his subductis
imponas geminam sarcinam, vitae perperam actae memoriam et futurae felicitatis
desperationem: obsecro, quod animal fingi potest afflictius aut miserius?
Sp.
Equidem non video, etiamsi quis TO\ I(\PPOU GH=RAS obiiciat.
He.
Tum denique sero sapiunt Phryges: et illud verissime dictum, Extrema
gaudii luctus occupat: et, Non oblectamentum super cordis gaudium:
et, Animus gaudens floridam aetatem facit: spiritus tristis exsiccat ossa;
item illud, Omnes dies pauperis, mali, hoc est, afflicti ac miseri:
secura mens quasi iuge conviviunt.
Sp.
Sapiunt igitur, qui mature rem faciunt, et colligunt viaticum venturae senectuti.
He.
Scriptura mystica non tam humi repit, ut fortunae bonis metiatur hominis felicitatem:
is demum eximie pauper est, qui nudus est omni virtute, et animam simul cum corpore
debet Orco.
Sp.
Is quidem exactor est implacabilis.
He.
Is vere dives est, qui Deum habet propitium. Quid autem metuat, qui talem habeat
protectorem? Num homines? minus potest universorum hominum potestas adversus Deum, quam
culex adversus elephantem Indicum. Num mortem? ea piis transitus est ad aeternam
beatitudinem. Num inferos? sed confidenter Deo loquitur vir pius: Etsi ambulavero
in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Cur metuat
daemones, in pectore gerens eum, quem tremunt daemones? nam hominis pii mentem templum
esse Dei, non uno in loco praedicat scriptura vere A)NANTI/R)*R(HTOS.
Sp.
Equidem non video, quibus rationibus ista queant refelli, quanquam videntur plurimum
abesse a sensu communi.
He.
Qui sic?
Sp.
Nam ad tuam ratiocinationem quivis Franciscanus vitam ageret magis voluptuariam, quam
alius, opibus, honoribus, breviter omni genere deliciarum affluens.
He.
Adde monarchae sceptrum, si libet; adde pontificiam coronam, eamque e triplici fac
centuplicem, modo detrahas animum sibi bene conscium, audacter dicam, hunc Franciscanum,
nudipedem, nodoso fune cinctum, tenuiter ac viliter amictum, ieiuniis, vigiliis ac
laboribus attenuatum, qui teruncium non habet in orbe, modo adsit bona mens, deliciosius
vivere, quam si in unum hominem sexcentos confles Sardanapalos.
Sp.
Unde igitur est, quod pauperes fere conspicimus tristiores divitibus?
He.
Quia bis pauperes sunt plerique. Alioqui morbus, inedia, vigilia, labores, nuditas,
extenuant quidem corporis habitum, sed tamen non in his tantum, sed etiam in ipsa morte
sese exserit mentis alacritas. Animus enim quanquam illigatus est mortali corpori, tamen
quoniam naturae potentioris est, corpus ipsum quodammodo transformat in sese, praesertim
si ad vehementem naturae impetum accedat E)NE/RGEIA
spiritus. Hinc est, quod saepenumero videmus homines vere pios maiore cum alacritate
morientes, quam alios convivantes.
Sp.
Istuc profecto non raro sum admiratus.
He.
Atqui non est admirandum, illic esse invincibile gaudium, ubi adest omnis laetitiae
fons Deus. Quid autem novi est, animum vere pii hominis gaudere iugiter in mortali
corpore, quum idem, si ad intima tartari demergatur, nullum felicitatis detrimentum
facturus sit? Ubicunque pura mens, ibi Deus est: ubicunque Deus est, ibi paradisus est:
ubi coelum est, ibi felicitas est: ubi felicitas est, ibi gaudium est verum et alacritas sincera.
Sp.
Attamen suavius viverent, si absint incommoda quaedam, et adessent oblectamenta, quae
vel negligunt, vel non assequuntur.
He.
Quae vero mihi narras incommoda? quae lege communi comitantur conditionem humanam?
famem, sitim, morbum, lassitudinem, senectutem, mortem, fulmina, terrae motus,
inundationes, bella?
Sp.
Et ista quoque.
He.
At nos de mortalibus interim agimus, non de immortalibus. Et tamen in his quoque malis
longe tolerabilior est piorum conditio, quam voluptates corporis per fas nefasque venantium.
Sp.
Qui sic?
He.
In primis, quoniam animos habent ad temperantiam ac tolerantiam exercitatos, ceteris
moderatius ferunt ea, quae vitari non possunt. Dein, quoniam intelligunt, illa omnia a
Deo immitti vel ad purgationem criminum vel ad exercitationem virtutis, non modo
patienter, verum etiam gaudenter tanquam obedientes filii illa de manu propitii patris
accipiunt, atque etiam gratias agunt vel pro clementi correctione vel pro inaestimabili lucro.
Sp.
Sed multi sibi accersunt corporis molestias.
He.
Sed plures adhibent medicorum remedia, quo corporis sanitatem vel tueantur vel
recuperent. Ceterum accersere molestias, hoc est, inopiam, adversam valetudinem,
persequutionem, infamiam, nisi quum huc impellit Christiana caritas, non est pietatis,
sed stultitiae. Ceterum quoties infliguntur ob Christum et ob iustitiam; quis ausit eos
vocare miseros, quum ipse Dominus appellet eos beatos, et horum gratia gaudere iubeat?
Sp.
Habent tamen interim et ista sensum cruciabilem.
He.
Habent, sed quem facile absorbet hinc metus gehennae, illinc spes aeternae
beatitudinis. Age, si tibi persuasum esset, te nunquam aegrotaturum, aut ullam corporis
molestiam sensurum in omni vita, si semel patiaris, cuspide aciculae tibi summam pungi
cutem; nonne lubens et gaudens acciperes tantillum dolorem?
Sp.
Maxime. Imo si certo sciam, mihi nunquam in vita dolituros dentes, aequo animo patiar
vel altius infigi acum, atque etiam ambas aures subula perforari.
He.
Atqui quidquid in hac vita accidit afflictionis, levius ac brevius est ad aeternos
cruciatus, quam momentaneum acus vulnusculum ad hominis vitam, quamvis longam: nulla
enim analogia rei finitae ad infinitam.
Sp.
Verissima praedicas.
He.
Iam si quis tibi persuadeat, te per omnem vitam omni molestia cariturum, si semel manu
flammam dividas, quod fieri vetuit Pythagoras, nonne lubens id faceres?
Sp.
Ego sane vel centies, modo ne me fallat promissor.
He.
Deus ne potest quidem fallere: sed ille flammae sensus diuturnior est, ad totam hominis
vitam collatus, quam tota vita collata ad coelestem beatitudinem, etiamsi quis trium
Nestorum excedat annos; siquidem illa quantumlibet brevis manus iniectio nonnulla huius
vitae portio est: sed tota hominis vita nulla portio est aeternitatis.
Sp.
Non habeo quod contradicam.
He.
Ad hanc igitur qui toto pectore certaque spe properant, quum tam brevis sit
transcursus, an credis eos huius vitae molestiis discruciari?
Sp.
Non arbitror, modo adsit certa persuasio, firmaque spes assequendi.
He.
Venio nunc ad oblectamenta, quae obiiciebas. Abstinent a choreis, a comessationibus, a
spectaculis: haec nimirum ita contemnunt, ut fruantur multo iucundioribus, nec minus
oblectentur, sed aliter. Oculus non vidit, auris non audivit, nec in cor hominis
ascenderunt, quae solatia Deus paraverit diligentibus ipsum. Beatus Paulus
agnovit, quae sint cantica, quae choreae, quae tripudia, quae comessationes piarum
mentium, etiam in hac vita.
Sp.
At sunt quaedam voluptates licitae, quae isti sibi ipsis interdicunt.
He.
Etiam licitarum voluptatum immodicus usus est illicitus: hunc si excipias, in ceteris
omnibus superant, qui videntur asperam vitam degere. Quod potest esse magnificentius
spectaculum, quam huius mundi contemplatio? Ex eo longe plus capiunt voluptatis homines
Deo cari, quam ceteri; siquidem hi dum curiosis oculis contemplantur admirandum hoc
opus, anguntur animo, quod multarum rerum caussas non assequantur. In quibusdam etiam,
ceu Momi, quidam obmurmurant opifici, neque raro naturam pro matre novercam appellant:
quod convicium verbotenus quidem naturam ferit, sed re vera in eum redundat qui naturam
condidit, si qua est omnino natura. At homo pius religiosis ac simplicibus oculis magna
cum animi voluptate spectat opera Domini patrisque sui, demirans singula, nihil
reprehendens, sed pro cunctis gratias agens, quum reputat, haec omnia propter hominem
esse condita: atque adeo in singulis rebus adorat omnipotentiam, sapientiam, ac
bonitatem conditoris, quarum vestigia perspicit in rebus conditis. Iam finge mihi, esse
aliquod palatium re vera tale, quale Psychae fingit Apuleius, aut si quod potes
magnificentius elegantiusque: huc adhibe duos spectatores, alterum peregrinum, qui
tantum visendi caussa venerit; alterum servum aut filium eius, qui construxit hoc
aedificium; uter impensius delectabitur? hospes ille, ad quem illa domus nihil attinet,
an filius, qui carissimi patris ingenium, opes ac magnificentiam in aedificio magna cum
voluptate speculatur; praesertim quum cogitat, totum hoc opus ipsius gratia factum esse?
Sp.
Percunctatio tua non eget responso: sed plerique non piis moribus sciunt, coelum et
quae coelo clauduntur, hominis caussa esse condita.
He.
Sciunt plerique omnes: sed non omnibus hoc venit in mentem; et si venit in mentem, plus
tamen capit voluptatis, qui magis amat opificem: quemadmodum alacrius intuetur coelum,
qui ad vitam coelestem adspirat.
Sp.
Veri simillima dicis.
He.
Iam conviviorum suavitas non est sita in lautitiis palati aut coquorum condituris, sed
in prospera corporis valetudine et stomachi appetentia. Cave igitur putes ullum Lucullum
coenare iucundius, appositis perdicibus, phasianis, turturibus, leporibus, scaris,
siluris, aut muraenis, quam vir pius, cibario pane, holeribus aut leguminibus, potu vel
aquae vel cerevisiae tenuis vel vini probe diluti: propterea quod haec accipit, tanquam
missus a benigno patre datos: omnia condit oratio, omnia sanctificat precatio
praecedens, sacra lectio comes, magis animum reficiens quam esca corpus, et gratiarum
actio succedens: postremo surgit a mensa non distentus, sed recreatus; non onustus, sed
refectus; et refectus mente pariter et corpore. An tu putas ullum istarum vulgarium
cupediarum architectum convivari iucundius?
Sp.
Sed in Venere summa est delectatio, si quid Aristoteli credimus.
He.
Et hac in parte vincit homo pius, non minus quam in convivio. Rem sic accipe: Quo
vehementior est erga uxorem caritas, hoc congressus ille connubialis est iucundior.
Nulli porro vehementius amant uxores suas, quam qui eas sic diligunt, sicut Christus
dilexit ecclesiam: nam qui eas voluptatis gratia diligunt, ne diligunt quidem. Adde,
quod quo rarior est cum uxore congressus, hoc est suavior: quae res nec impium
poëtam latuit, qui scripsit, Voluptates commendat rarior usus.
Quanquam minima voluptatis pars in coitu sita est. Longe maior est in perpetuo convictu,
qui inter nullos potest esse iucundior, quam inter eos, qui se Christiana caritate
sinceriter amant, et amant pariter mutuo. In aliis frequenter cum senescente voluptate
senescit amor. Christiana caritas hoc magis virescit, quo magis delectatio carnis
decrescit. An nondum tibi persuasi, nullos vivere iucundius, quam qui cum pietate degunt?
Sp.
Utinam itidem sit persuasum omnibus!
He.
Quod si Epicurei sunt, qui suaviter vivunt, nulli verius sunt Epicurei, quam qui sancte
pieque vivunt. Et si nos tangit cura nominum, nemo magis promeretur cognomen Epicuri,
quam adorandus ille Christianae philosophiae princeps. Graecis enim E)PI/KOUROS auxiliatorem declarat. Quum naturae lex esset vitiis
tantum non oblitterata, quum Mosis lex magis iritaret cupiditates, quam sanaret, quum
impune regnaret in mundo tyrannus Satanas; solus ille pereunti humano generi
praesentaneam attulit opem. Proinde vehementer falluntur quidam, qui blaterant, Christum
natura fuisse tristem quempiam ac melancholicum, nosque ad inamoenum vitae genus
invitasse. Imo is unus ostendit vitam omnium suavissimam, veraeque voluptatis
plenissimam: tantum absit lapis ille Tantaleus.
Sp.
Quid istuc aenigmatis est?
He.
Ridebis fabulam: sed hic iocus seria ducit.
Sp.
Exspecto iocum serium.
He.
Narrant ii, quibus olim studio fuit, philosophiae praecepta fabularum involucris
tegere, Tantalum quendam adhibitum fuisse Deorum mensae, quam volunt esse lautissimam.
Quum hospes esset dimittendus, Iupiter, hoc suae dapsilitatis esse ratus, ne conviva
discederet absque xenio, permittit, ut quod vellet peteret, accepturus quidquid
petiisset. Tantalus autem stolidus, ut qui beatitudinem hominis ventris et gulae
delectatione metiretur, optavit, ut sibi per omnem vitam liceret tali mensae accumbere.
Annuit Iupiter; et ratum erat votum. Tantalus assidet mensae, omni genere deliciarum
instructae: appositum est nectar; nec desunt rosae, nec odores, qualibus Deorum nares
possint oblectari: adstat pocillator Ganymedes aut Ganymedi similis, circumstant Musae
suaviter canentes, saltat ridiculus Silenus, nec absunt moriones: breviter, quidquid
ullum hominis sensum possit oblectare. Sed inter haec omnia ille sedet tristis,
suspirans et anxius, nec hilarescens risu, nec attingens apposita.
Sp.
Quid in caussa?
He.
Quoniam supra caput accumbentis de pilo pendet ingens saxum, iam iam casuro simile.
Sp.
Ego me a tali mensa subducerem.
He.
Sed illi votum transiit in necessitatem: neque enim Iupiter tam placabilis est, quam
noster Deus, qui perniciosa vota mortalium rescindit, si modo poeniteat. Quanquam et
alioqui, ne se Tantalus subducat, vetat idem lapis, qui prohibet vesci. Metuit enim, ne,
si se commoverit, illico saxi ruina conteratur.
Sp.
Ridiculam fabulam.
He.
At nunc audi, quod non rideas. Vulgus a rebus externis petit vitam iucundam, quum eam
non praestet nisi mens secura: nam sibi male consciis saxum multo gravius impendet, quam
impendet Tantalo. Imo non impendet, sed urget premitque mentem: nec inani metu
discruciatur animus; sed in singulas horas exspectat, ut coniiciatur in gehennam.
Obsecro, quid est tam suave in rebus humanis, quod mentem tali saxo pressam possit vere exhilarare?
Sp.
Nulla profecto res, nisi vel dementia vel incredulitas.
He.
Haec si perpenderent adolescentes, qui, voluptatibus ceu poculo Circeo dementati, pro
vere iucundis amplectuntur mellita venena, quanto studio caverent, ne quid per
incogitantiam admitterent, quod in omnem vitam mordeat animum. Quid non facerent, ut hoc
viaticum pararent senectuti venturae, mentem sibi bene consciam, et famam nulla labe
contaminatam? Quid autem illa senectute miserius, quae, quum respicit in tergum, magno
cum horrore videt, quam speciosa sunt quae neglexit, quam foeda quae amplexa est?
rursus, quum a fronte prospicit, cernit imminere diem supremum et ab hoc protinus
aeternae gehennae supplicia.
Sp.
Felicissimos arbitror, qui primam aetatem servarunt incontaminatam, et in pietatis
studio semper proficientes pervenerunt usque ad senectutis metam.
He.
Proximus locus debetur iis, qui a iuvenili temulentia mature resipuerint.
Sp.
Sed quid consilii das illi misero seni?
He.
Nulli desperandum, quam diu spirat: iubebo ad Domini clementiam confugere.
Sp.
Sed quo fuit vita longior, hoc magis accrevit scelerum cumulus, iam arenam exsuperans,
quae est in littore maris.
He.
Sed eas arenas longe superant misericordiae Domini. Arena, tametsi non est homini
numerabilis, finito tamen est numero: at Domini clementia nec modum nec finem novit.
Sp.
Sed non est spatium brevi morituro.
He.
Quo minus est spatii, hoc clamet ardentius. Apud Deum satis longum est, quod a terris
ad coelum valeat pertingere. Penetrat autem et brevis precatio coelum, modo vehementi
spiritus impetu eiaculetur. Evangelica peccatrix fertur per omnem vitam egisse
poenitentiam; sed latro in ipsa morte quam paucis verbis impetravit a Christo paradisum!
Si toto pectore clamaverit, Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam
tuam; Dominus tollet saxum Tantaleum; dabit auditui illius gaudium et laetitiam;
exultabunt de condonatis peccatis ossa per contritionem humiliata.