etiam vecte cuneato ad scindendum & aperiendum: adacto enim scissuræ cuneo, id<13>ue manu malleoue, tum ab altera extremitate presso, valida fit ex vectis vi continui corporis separatio. Materia scissilis AB scalprum ceu vectis cuneatus CD, cuius fulcimentum, E, pondus vero vbi C, potentia vbi D, quo casu quo maior est proportio DE ad EC, eo est ipsa scissio leuior & facilior.
QVAESTIO XVIII.
Quærit hic Aristoteles, Cur per Trochleas ab exiguapotentia ingentia moueantur pondera?
De Trochlea Pappus, & veteres: inter recentiores egregie admodum, vt omnia examinauit in Mechanicis G. Vbaldus. Nos tamen interim post clarissimos illos viros aliquid quod nouitatem & subtilitatem sapiat, de nostro penu promemus. Et sane inuentis quidem addere res est facilis, at quod inuentis addas inuenire haud adeo facile. Sed nos primum Philosophi ipsius dicta ad trutinam reuocemus. Ita autem quæstionem proponit; Cur si quispiam Trochleas componens duas, in signis duobus, ad se inuicem iunctis contrario ad Trochleas modo circulo funem circumduxerit, cuius alterum quidem caput tignorum appendatur alteri, alterum vero Trochleis sit innixum & a funis initio trahere cœperit, magna trahit pondera, licetimbecillium fuerit virium?
Obseurissima expositio, & ni res esset vulgo per se nota, de<13>ue ea Vitruuius & Mechanici non egissent, difficile vtique esset ex eius verbis sensum assequi. Q
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|