QVAESTIO XXIX.
Dubitatur, Cur quando super ligno, aut huiusmodi quopiam, duo portauerint homines, idem pondus non æqualiter premuntur, sed ille magis cui vicinius fuerit pondus?
Soluit Aristoteles, inquiens, lignum esse vectem, pondus vero fulcimentum; res quæ mouetur is qui ponderi est proximior: mouens vero qui remotior. Itaque quo magis remotus est a pondere, hoc est, a fulcimento is qui mouet, eo violentius is premitur qui altera vectis parte eaque breuiori, mouetur.
Esto lignum AB, pondus C appensum in E, vicinius extremo B quam ipsi A, sit autem portantium alter quidem AF, alter vero BG, Imaginemur itaque locum E a pondere ita figi & deprimi, vt sursum quidem ferri nequaquam possit, circa vero punctum E, ceu circa centrum fulcimentumne ipsum vectem conuerti. Lignum ergo AB vectis: mouens potentia A, pars vectis a potentia ad fulcimentum AE pars eiusdem quæ a fulcimento ad rem motam EB, & quoniam quanto longior est pars vectis EA ipsa EB, eo facilius potentia quæ est in A, operatur in id quod est in B, si res ad proportiones redigatur, erit potentia in A, ad id quod mouetur seu premitur in B, vt pars vectis EB ad partem EA, sed maior est AE ipsa EB, ergo maiorem partem sustinet ponderis, & plus premitur is qui in E, & qui mouet in A. Hæc fere Philosophi est sententia: Picolomineus vero Paraphrastes apposite duos vectes in vnico ligno