QVÆSTIONES MECHANICÆ.
QVÆSTIO I.
Cur maiores libræ exactiores sint minoribus?
Prioribus, ceu fundamentis quibusdam iactis, opportune ad quæstiones proponendas, eas <13>ue diluendas se confert Aristoteles. Porro in proposita quæstione videtur prima fronte caussam quæri de re quæ non est: etenim quis affirmauerit vnquam, lances quibus Apothecarij & Macellarij vtuntur, magnas eas quidem, illis exactiores esse quibus Gemmatij, atque Argentarij siliquis, & serupulis minutissima appendunt, quæ tamen perexiguæ sunt, & si illis comparentur minimæ? Veruntamen, ita prorsus res habet, vt asserit Aristoteles. Non enim propterea quod illæ magnæ sint, hæ vero exiguæ, hæ sunt illis exactiores; sed quoniam magnæ, rudes sunt, minores vero exquisita diligentia elaboratæ, & a materiæ pertina cia liberiores. Cæteris ergo paribus, exactiores esse maiores, ex Philosophimente, ita docebimus.
Esto libra maior AB, cuius fulcimentum C. Minor vero libra DE, circa idem fulcimentum C, vna cum maiori, imaginatione, conuersa. Apponatur quoduis pondus maiori libræ in A, de clinet<13>; exempli gratia in F, erit <13>ue minor libra in G, in eadem enim linea sunt CGF. Vnaq; igitur ex eodem