consulto hanc disputationem omittimus; idque hac quoque de caussa, quod nihil de cochlea, ac si eam non nouisset, locutus sit Aristoteles.
Possumus autem in actu scissionis, quæ cuneo fit, alia tamen ratione vectem considerare, nempe non in cuneo quidem, sed in ipsa re quæ scinditur.
Esto enim quippiam scissile ABCD, cui alteri extremitatum, puta BD, cuneus adigatur EFG, fiatq; scissio per longitudinem secundum lineam EH. facta igitur ex cunei ingressu partium separatione B, expelletur in I, D vero in K. fient igitur materiæ scissæ partes AIBH, CKDH, ceu duo vectes, quorum hinc inde in corpore ipso fulcimenta L, M potentiæ vtrinque dilatantes BD, pondus vero materiæ resistentia, in separationis loco vbi N. Ducatur NL, quanto itaque BN maiorem habebit proportionem ad LN, eo facilius resistentia quæ in N, superabitur. Mutatur autem assidue in ipsa scissione fulcimentum, & cum fulcimento ipsa proportio. Pertingente enim scissione in O, fulcimentum fit in P. quo casu scissura est facilior, quippe quod maiorem habeat proportionem BO ad OP, quam BN ad NL. Hoc autem experiuntur materiarij, qui primis ictibus, securicula nondum probe adacta, & nondum facta notabili scissione difficultatem sentiunt, mox factaiam separatione faoillima paullatim fit materiæ totius separatio. Hocidem & nos absque cunei vsu experimur, cum baculum aut quippiam tale manibus diductis scin dimus. a principio enim difficultatem sentimus, deinde ex ea quam diximus proportione scissio ipsa fit apprime facilis. Vtimur
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|