DE VITA ET SCRIPTIS BERNARDINI BALDI VRBINATIS
EX LITERIS FABRITII SCHARloncini ad Illustri<02>imum & Reuerendi<02>imum Dominum Lælium Ruinum Episcopum Balneoregiensem ex-Nuntium Apostolicum ad Poloniæ Regem & c.
Natus est Bern. Baldus Vrbini nobilibus parentibus postridie Non. Iunij anno MDLIII. Genus traxit, quod me sæpe ab eomemini audire, a familia Cantagallina, quæ inter Perusinas illustris: hoc autem cognomen, Baldi accepto, vtin varietate temporum fit, Abauus reliquit, a teneris vnguiculis pietatem erga Deum præsetulit; nam vt mater eius narrabat, sanctorum imagines & Altariola non cum lætitia solum, sed cum veneratione anniculus intuebatur. Præceptoribus in adolescentia vsus fuit laudatissimis Io. And. Palatio, & Io. Antonio Turoneo, qui altero doctior, & Paulo Manutio maxime carus ob latinæ & græcæ linguæ peritiam prope singularem: ad illorum autem sedulitatem tantum animi ardorem attulit, tantam ingenij aciudicij vim, vt non tantum æqualis sed omnium vicerit expectationem. Puer adhuc Aratiapparitiones Italico carmine red didit. Parens hac filij laude & gloria motus anno 1573. eum ad maiorem ingenij cultum capessendum Patauium misit. Hicin Emanuelis Margunij familiaritatem statim venit, cui porro ):():( 3