& ponderis N translatio ad anteriores partes B. Esto item seorsum scytala PR, cuius centrum Q, vectis eidem per centrum insertus O, P, Q, R. facto igitur vectis motu O P Q R fiet ex O; centro autem Q circuli quadrans O T. existente igitur O in T erit P in S. facta quartæ partisipsius scytalæ rotatione. Et quoniam ex eodem centro sunt quadrantes PSOT. erit vt OQ ad QP. ita quadrans OT, ad quadrantem PS. Maxima autem est proportio OQ, ad QP. Maxima igitur proportio OT ad PS. Ex magno igitur motu O ad T, paruus sit scytalæ motus a P in S. tardius igitur progreditur scytala, quæ longioribus vectibus rotatur, vis tamen maxima, quippe quod vt so habet QP, hoc est, QR ad QO, ita potentia in O ad pondus quod premit in P vel in V. Facillime ita que pondera vectibus & scytalis per horizontis planum transferri, existis patet.
QVAESTIO XII.
Quæritur, Cur Missilia longius funda mittantur quam manu, præsertim cum proijcienti fundæ pondus addatur lapidis seu missilis ponderi: & minus missili, manu proiecto, comprehendatur?
Soluit Philosophus, inquiens, forte ita fieri, quod funditor missile proijciatiam ex funda commotum, siquidem fundam circulo subinderotans, iaculatur, ex manu autem a quiete est initium. Oinnia autem cum in motu sunt, quam cum quiescunt, facilius mouentur. Addit præterea, An & ob eam caussam est, sed nec minus etiam, quia in fundc vsa manus quidem fit centrum, funda vero quod a centro exit? quanto igitur productius fuerit quod a centro est, tanto citius mouetur; iactus autem, qui manu fit, fundæ respectu breuior est.
Hæc Philosophus. Et sane perquam apposite, itaq;
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|