addito nimirum ponderi pondere, siquidem & vectis est pondus. Duplex ergo illi admiratio, scilicet quod exigua potentia moueat ingens pondus, id<13>ue etiam addito vectis ipsius pondere, fiat. Hoc secundum adiecisse videtur, amplificationis alicuius gratia. Etenim quatenus ad rem pertinet, si mouendis ponderibus vectis ipsius pondus compares, nullius fere esse momenti proculdubio affirmaueris. Sed & illud quoque notandum, aliquando vectis pondus mouenti auxilium ferre, quod fit vbi fulcimento inter potentiam mouentem, & pondus ipsum collocato, vectis pars quæ a fulcimento ad potentiam est, premitur. Tunc enim, vt dicebamus, vectis pondere suo potentiam adiuuat. Contra vero accidit, cum pondus ipsum inter fulcimentum est & potentiam vel potentia ipsa inter fulcimentum & pondus. tunc cnim vectis vna cum pondere attollitur. quæ licet vera sint, non tamen inde se quitur, vectis pondus, quicquam quod curandum sit, in operatione efficere, aut impedire.
Porro vectem ita finire possumus, longitudinem esse quandam inflexibilem, quæ fulcimento dato, data potentia datum pondus mouetur.
Ipsa quoque Libra, vt diximus, vectis est: eius autem naturæ, vtsemper fulcimentum medium obtineat locum inter pondus & pondus. Statera autem merus est vectis, si sparsum pro fulcimento; appendiculum vero currens pro potentia mouente deputaueris.
De Circulo eiusque natura Aristotelis doctrina examinata.
Aristoteles, quicquid mirum in Mechanicis operatur, id totum admirabili circuli naturæ esse tribuen dum arbitratur. Aitautem, absurdum nullatenus esse, si ex re mirabili mirandum quippiam oriatur. In circulo autem
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|