QVÆSTIO II.
Cur, si sur sum libræ fulcimentum sit, apposito ad alteram partem pondere, descendat libra, & eo amoto, iterum ascendat, & ad æquilibrium reuertatur. Si vero deor sum fulcimentum fuerit, depressa ad æquilibrium non reuertatur?
Bimembrem proponit Philosophus quæstionem, quam trimembrem debuit, triplici si quidem loco fulcimentum aptari potest, superiori, medio, inferiori. Nos de omnibus ver ba faciemus. Prima Quæstionis pars.De Libra sur sum fulcimentum habente.
Aristoteles primam quæstionis partem ita soluit: An quia sursum parte quidem existente, plus libræ extra perpend culum sit? Spartum enim perpendiculum est: quare necess<*> est deorsum ferriid quod plus est, donec ascendat qua bifariam libram diuidit ad ipsum perpendiculum, cum onus in cum bat ad libræ partem sursus raptam.
Sit libra recta (hoc est, in æquilibrio constituta) BC, spartum autem AD, fulcimentum autem D, desuper: sparto autem deorsum proiecto ad M perpendicularis erit vbi ADM. Si igitur in ipso B ponatur onus, erit B quidem vbi E, C autem vbi H, quamobrem ea quæ bifariam libram secat, primo quidem erit DM, ipsius perpendiculi; in cumbente autem onere, erit DG. quare libræ ipsius EH, quod