cis partes e suis locis auulsæ ex eadem aperitione ruinam facient, quod non contingit partibus crassioris. quod sane fuerat declarandum.
Quæritur adhuc, quare grauiores fornices in summis ædificijs non sine vitio fiant?
Esto ædificium ABGH, cuius vtrinq; muri ABCD, EFGH, maiorum summitates AD, EH, mediæ murorum partes KL, fornicum summus quidem DIE, medius vero KML. Dico, magis cedere pulsos muros summos circa DE, quam in medio circa KL. Sunt enim muri BA, GH ceu vectes quidam, quorum extremis partibus a fulcimentis BG remotissimis potentia admouetur, hoc est, ipsius fornicis DIE ad DE in cumbans repulsio; longior est autem pars a fulcimento ad potentiam AB, ipsa BK. Data igitur paritate potentiarum plus operabitur ea quæ in D, illa quæ K. facilius crgo repellentur muri in DE quam in KL. Alia quo que ratio intercedit, siquidem pondus muri superioris ADK, premens inferiorem murum KBC, cum sua grauitate firmiorem, & pulsionibus minus obnoxium reddit. Difficilius enim propellitur id quod graue est quam quod leue, vt nos quæstione 10. demonstrauimus.
QVÆSTIO XVII.
Quærit Aristoteles, Cur paruo existente cuneo magna scindantur pondera & corporum moles, valida<13>, fiat impressio?
In parua re magnum negotium. Etenim quæstio hæc