circuli portionem Hl, a centro grauitatis in ipsa descensione descriptam. Si autem grauitatis centrum fuerit vbi K, eo quodibi quoque sit extra fulcimentum G, descendet pars GB, describente interim grauitatis centro K, circuli portionem KL. ltaque si stateram totam eum ponderibus trahamus pellamusq; vltro citro<13>;, immoto appendiculo eritaliquando fulcimentum in ea linea perpendiculari velloco ipso, vbi est grauitatis centrum, quo casu stater a stabit, & tuncita erit diuisa, vt fiat brachiorum & ponderum eadem ratio, ordine permutato. Hic autem modusideo non est in vsu, quod molestum sit libram seu stateram cum ponderibus vltro citro<13>ue transferre, quæ difficultas commode appendiculi mobilitate vitatur.
QVAESTIO XXI.
Quæritur, Cur facilius dentes extrahunt Chirurgi, denti forcipis onere adiecto, quam sisola manu vtantur?
Respondet Philosophus, An quia ex manu, magis quam ex dentiforcipe lubrius elabitur dens? An ferro id potius accidit quam digitis, quoniam vndique dentem non comprehendunt, quod mollis facit digitorum caro; adhæret enim & complectitur magis. Hæc secunda ratio videtur primam destruere, & contrarium prorsus sententiæ, quæ in problemate proponitur, asserere. Si Græca ad verbum reddas ita habent: An magis ipsa manu labile est ferrum, & ipsum vndique (dentemnempe) non complectitur, caro autem digitorum cum mollis sit, adhæret magis, & vndique congruit. Certe vt sententia non sit contraria propositioni, Græca versio ita videtur concinnanda: Vel magis e manu elabitur, mollis enim est digitorum caro, ferrum autem circumplectitur, & h<17>ret magis. quicquid sit, Græcam lectionem contrarium ei quod quæritur,
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|