E extra basim BC, non cadat, cadat autem in C. Quoniam igitur ABCD moles per E grauitatis centrum diuiditur, in partes secatur æqueponderantes, sed & centrum. grauitatis extra fulcimentum non cadit, quare nec pars ACD, trahet partem ABC, nec centrum extra fulcimentum positum locum petet centro mundi viciniorem. Cur igitur Carisenda stet, & egregia illa turris campanaria quæ Pisis prope summum Templum marmoribus præclare exstructa videtur, licet ruinam minentur, stent æternum, nec cadant, ex his quæ considerauimus, liquido patet.
QVAESTIO XXXI
Cur facilius moueatur commotum quam manens, veluti currus commotos citius agitant, quam moueri incipientes?Hoc quæritur.
Problema hoc est mere Physicum; verumtamen quoniam ad localem motum pertinet, de quo ipse quoque Mechanicus agit, Hisce quæstionibus contemplatio hæc interseritur. Soluit autem Aristoteles inquiens, id fortasse ea de caussa fieri, quod difficillimum sit pondus mouere, quod in contrarium mouetur. Demit enim quippiam de motoris potentia resistens, licet mouens ipso moto sit longe potentius atque velocius. necesse enim esse id tardius moueri quod repellitur. Hæc verba licet de ea potentia dicta videantur, quæ rem motam in contrariam. partem repellit, nihilominus illi quoque aptantur quæ rem immobilem a principio mouere conatur. est enim resistentia rei quæ a statu ad motum transfertur ceu quidam Z
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|