angulos omnes, & eminentias quaslibet in corporibus esse infirmiores, offensionbus enim expositæ sunt, necresistendi habent facultatem. Itaque in attritione quæ fit in eorum agitatione perpetua, eminentiæ contunduntur, & superficies ipsa paullatim leuigatur.
Esto angulatus lapis ABCD. Dum igitur perpeti motione atq; assidua versatione agitatur, fertur<13>ue, eminentiæ anguli<13>ue, vtpote debiles & imbecilli, conteruntur, & inde figura fit quædam irregularis, ad primam quidem lapidis formam accedens, leuistamen & quouis angulo carens, qualis est E remotis ABCD, angularibus eminentijs.
Hanc eandem ob caussam, sculptores antequam marmoribusvltimum læuorem inducant, dentato malleo primum quidem vtuntur, tum demum eminentiores particulas radula facile amouentes superficiem ipsam læuem & adæquatam reddunt.
Hinc etiam nostrates Architecti, in arcium propugnaculis efformandis a cutos angulos deuitant, vtpote debiliores, & magis offensionibus obnoxios. quod nec Vitruuium latuit, qui ideo lib. 1. cap. 5. ita scribit: Turresita<26>rotundæ aut polygoniæ sunt faciendæ, quadrat as enim machinæ celerius dissipant; & angulos, Arietes tundendo frangunt, inrotundationibus autem, vti cuneos ad centrum adigendo lædere non possunt. Hæcille. Cur autem nostri rotundas figuras alias vtiles reijciant, ab ijs petendum qui in ea facultate versantur. Porro quod ad hanc eandem speculationem facit, videmus, antiquas statuas, vt sæpius auribus, naso, digitis, manibusue atque pedibus carere, quippe quod imbecillæ sint partes, & facile quouis occursu mutilentur. Quæomnia