in vtrisque enim ijs reuoluitur locis circulus, & motus impellitur. Tam apposite paucis verbis veritatem explicauit, vt fere quicquid insuper ad datur, superuacaneum videri possit. quicquid tamen sit, ad maiorem claritatem aliquantulum in hac ipsa quæstione immorabimur.
Rotatas scytalas proponit hic Aristoteles. Coniunctas autem esse rotas ipsis scytalis est intelligen dum, nempe, vt simul rotæ cum scytalis conuertantur. Secus enim axium & Rotarum fieret offensatio, cuius offensationis vim & effectum cum nouerit Aristoteles, vel hoc ipso loco teste, mirum est, nihil de ea egisse quæstione 9. vbi nos hac de re fusissime tractauimus.
Cæterum quod de rotatis scytalis scribit Philosophus, notandum, a Pappo quidem lib. 8. & a nostris Mechanicis passim absque rotis Cylindrica simplici videlicet, & tereti forma ad vsum adhiberi. Esto igitur Aristotelis quidem scytala AB, Pappi vero seu vulgaris, & communis CD. His non modo lapicidæ passim, sed & nautæ nauium<13>ue fabri subducendis & mari inducendis nauibus vtuntur, quod varare dicunt vernacule, Hispanico, vt arbitror, vocabulo. ca enim natio teres lignum baculumue appellat Varam.
Quæri autem posset, vtra harum formatum sit vtilior atque commodior? Nos rotatas laudamus magis in plano duro<13>ue solo, minus enim tangunt & minus offensant; in molliori autem & minus duro proponimus non rotatas, siquidem rotæ sui natura pondere pressæ solum, facillime scindunt & absorbentur.
Quatenus autem ad vsum pertinet. Esto horizontis L 3