CDE. Hæc itaque de manubrijs seu vectibus nos considerasse sit satis.
Quæriinterim posset, Cur duabus datis rotis æqualis magnitudinis in æqualis ponderis, circa æquales axes constitutis leuior facilius moueatur & citius quiescat; grauior vero difficilius moucatur & tardius cesset a motu, ea videtur ratio, quod grauior resistens magis cum superatur impressam vim suscipit, & diutius retinet, quod cessat in leuiore.
QVÆSTIO X.
Dubitat Aristoteles, Cur facilius, quando sine pondere est, moucatur libra, quam cum pondus habet. Simili modo rota, & eius modi quidpiam, quod grauius quidem est, item quod maius & grauius minori, & leuiori?
Breuiter autem soluit, ait enim, An quia non solum in contrarium quod graue est, sed in obliquam etiam difficulter mouetur? In contrarium enim ei ad quod vergit onus mouere difficile est, quo autem vergit, est facile. In obliquum autem haudqua quam vergit. Nos quod ipse non fecit figura ipsa apposita rem clariorem faciemus.
Efto libra AB, cuius fulcimentum C, pondera vtrinque appensa AB, quorum vtrumque ponderet 10. Item libra DE, cuius fulcimentum F pondere vero appensa D, E, ipsis A, B, dimidio leuiora, nempe S. Addatur ponderi B pondus G, & ponderi E pondus H, quorum similiter vtrumq; ponderet S, nutabunt igitur libræ ponderibus appositis, &