potest, quod in libris de animalium incessu docetipsemet Philosophus. Sit igitur, piscem conuerti velle, & fieri capite in D, deflectet illico caudam in E, ca<13>; aquam ceu stabile quippiam feriens ei<13>ue quodammodo fultus, reliquum corpus CA reflectet in D, si autem conuerti velit in F, caudam defle ctet in G, & eadem ratione flectetur in F. Sed & Temonis quoque vsum præstat natatilibus & volatilibus cauda. Sit enim rectus piscis, hoc est, recta pergens IKL, caudam obliquet in KM itaque ex aquæ in ipso motu collisione, eius posteriora pellentur vbi INO. Hæc itaque nos de Temone, quatenus ad hanc quæstionem pertinet, considerasse sit satis.
QVÆSTIO VI.
Dubitatur, Cur quanto Antenna sublimior fuerit, ÿsdem velis, & vento eodem celerius ferantur nauigia?
Soluit Philosophus, inquiens: An quia malus quidem sit vectis, fulcimentum vero mali sedes, in qua collocatur, pondus autem quod moueri debet, ipsum nauigium: mouens vero is, qui vela tendit spiritus? Si igitur quanto remotior fuerit fulcimentum facilius eadem potentia, & citius idem mouet pondus, altius certe sublata antenna, velum a mali sede, qu<17> fulcimentum est remotius faciens, id efficiet. Hæcille. quæ sic figura explicamus.
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|