enim horum omnium principium, & eadem, ratio.
Diximus enim, Temonem currente naui, lateraliter conuersum obuios fluctus excipientem puppim ipsam oblique in alteram partem transferre. Porro ea vela, de quibus loquimur, ventorum flatibus oblique opposita eandem ob caussam circulariter agitantur, quodvt figura euidentius fiat,
Esto velum AB, brachio CE oblique affixum, ita vt angulus ACE maior sit angulo BCE, ventus oblique velum feriens FG. Itaq; quoniam ventus in velum obli. quum incidit, elabiturvelum, & circa centrum E vna cum brachio circumuertitur, in cuius locum succedit velum HI, ex qua assidua velorum successione, brachiorum & axis cui adhærent, rotatio fit perpetua. Sed enim de Temone agentes non est interim cur de caudis auium pisciumque taceamus, instar enim remonum sunt a Naturaipsa opportunis animalium partibus, postremis videlicet, appositi, quanquam necsolum Temonis vsum præstent, vt videbimus.
Esto piscis AB, cuius caput A, cauda vero CB. Hac igitur neutram in partem reflexa, piscis pinnarum motu recta in anteriorem partem progreditur. Si autem necesse ei fuerit ad dextram sinistram<13>ue conuerti non poterit, nisi cauda ipsa iuuetur. Omnis enim motus progressiuus quiete indiget, nec absq; stabili fulcimento progredi G