quibus appensæ sint æqualis ponderis lances DE. Moueatur libra, fiatque in ICH, funiculi vero in lancibus in IK, HL. secet autem funiculus IK libram AB, in M, LH vero producatur & eandem secer in N. quoniam igitur IC, æqualis est CH, parallelæ autem KI, LN æquales erunt alterni anguli MIC, NHC, sed & anguli ad verticem ICH, BCH æquales sunt, quare triangulum IMC, æquale triangulo HNC, & latera lateribus, quæ æqualibus angulis subtenduntur. Æqualis est igitur linea MC lineæ NC. Itaque si pondera lancesue, KL mente concipiantur appensæ in punctis MN, ex brachiorum & ponderum æqualitate æqueponderabunt. quod fuerat demonstrandum.
QVÆSTIO III.
Cur exiguæ vires (quod etiam a principio dixerat) vecte magna mouent pondera, vectes insuper onus accipientes, cum facilius sit, minorem mouere grauitatem, minor est autem sine vecte?
Aristoteles ita quæstionem proponit, vt eam Rhetorico quodam fuco admirabiliorem faciat. Soluit autem hoc pacto, inquiens, fieri posse eam esse caussam, quod vectis sit libra, eius nempe generis quod fulcimentum habet deorsum, atque id circo in ipsa pressione in partes inæquales vectem diuidi.
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|