Hæc autem clariora erunt si quo pacto vortices fiant, quispiam considerauerit.
Esto fluminis cuiuspiam curua eademque profunda ripa ABCD. Aquæ vero moles rapida EFDC, quæ quidem co quod magno impetu deferatur in C, ripæ ipsius naturam sequens turbinatim circum uoluitur, egressa autem extra locum seuripam B rotationis principium secundans, in seipsam spiraliter contorquetur, & vorticem efficit GHFIK, cuius quidem centrum est vbi K.
Alia quoque de caussa, ex quiescente nimirum, & mota aqua fiunt spiræ vorticesue. Esto enim fluminis ripa ABC, sinum efficiens, qui a quam ex ripæ ipsius obiectu contineat quiescentem, Cursus vero fluminis liber & rectus, sit inter lineas AC, DE. Itaque dum aqua AC rapide fertur ad partes A, quiescentem ABC iuxta lineam. CA lateraliter propellit, & cius quidem partem quam tangit, secum rapit, puta ex F in G. Delata igitur aqua & currente ex F versus G quiescens lateraliter eidem sese aliqualiter opponit, & currentem repellit ex Gin H. Cœpto itaq; spirali motu aqua circumuoluitur secun dum lineam GHK, donec perueniat ad centrum I, vbi circumuolutæ aquæ partes sese inuicem tangunt. Porro vortices isti spiræue, quod nos per Padum, Abduam, & magna flumina nauigantes obseruauimus, non eodem permanent loco, sed rapientis aquæ motum secundantes, paullatim in currentem aquam Aa 2