erit centrum grauitatis & centrum molis, sit autem grauitatis centrum F. Descendat corpus prohibente remoto per rectam AG. Et quoniam grauiora deorsum tendunt magis, si a principio motus grauior pars fuerit supra in ipso descensu conuertet ir pila, & situm non seruabit donec superior pars ea quæ grauior, deorsum fiat, vt videre est in pila HIK, cuius centrum est G. pars grauior HIK. Si autem eadem pila, laterali motu violenter feratur versus N, ad eam quoque partem conuertetur pars grauior. facto enim molis seu magnitudinis centro vbi L, grauior pars fiet in MNO; quæ cunque igitur sunt corpora ita constituta, vt in illis non sit idem molis & grauitatis centrum in ipsa latione conuertentur, & eorum pars grauior antrorsus fiet. Sonitus porro in ipso motu editi ea est caussa, quod irregulare corpus a principio incipit conuerti, & in ipsa conuersione dum fertur aërem verberat, & ab eodem vicissim reuerberatur, ex qua reuerberatione fit corporis rotatio dum fertur, & ipse sonitus, quem Græci ροιξον Rhœzum appellant.
Ad hanc quoque speculationem pertinet, Cur lapides ad superfi ciem aquæ proiecti non statim demergantur, sed aliquot vicibus a quæ superficiem radentes, ab eadem resiliant.
Esto aquæ supersicies AB, lapis proiectus C, tangens aquæ superficiem in D, & inde resiliens in E, mox iterum eandem tangens in F, & resiliens in G, donec violento motu cessante demergatur. Vtique lapis C, proiectus in D,
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|