contrarius motus. Contra autem accidit illi qui rem motam mouet in ipso motu: eo enim casu mouens ab ipso rei motu magnopere iuuatur, cooperatur enim motus motori, in ipsam rem motam operanti. Auget autem res mota quodammodo mouentis potentiam. quod enim a mouente pateretur, ex se ipsa agit res quæ mouetur.
Esto horizontis planum AB, cui moles quædam insistat, CD. Modo potentia quædam appliceturvbi E, quæ molem in anteriora propellat, id est, versus B. Primum igitur, quoniam a quiete ad motum fit transitus, tesistit sua quiere corpus graue, potentiæ impellenti, superata demum resistentia moles quæ moueri cœpit, fertur in F & mouetur, quare potentia quæ a principio resistentiam rei non motæ superauerat, pellendo rem motam pergens facilius pellit: Duo enim sunt quodammodo motores, mouens videlicetipse, & motus quo res mota mouetur. facilius ergo pelletur ex F in G, quam ex D in F, & ex G in B, quam ex F in G, & eo motus fiet in progressu facilior atque in ipsa velocitate velocior, quo magis in ipsa motione mouetur.
Hinc soluitur ea quæstio apud Physicos difficillima, Cur nempe in motu naturali velocitas vsque augeatur; etenim ibi Natura mouens est, atque eadem inseparabilis a remota, vrget igitur assidue, a principio quidem tardius, post hæc autem ea quam diximus, de caussa vsque & vsque velocius. Motus ergo fit in motu, qui motus cum semper a motore, & motu ipso augeatur, crescit ex progressu in immensum. Certe caussam velocitatis auctæ eam esse, quod potentia mouens rem motam in motu ipso moueat, nemo vt arbitror, inficias ibit, acquirit enim corpus motum pon-