tæ; potentiæ vero ad extremitatem duplicis manubrij. Reducitur enim ad idem genus vectis, in quo pondus inter fulcimentum est & potentiam. quo igitur minor fuerit proportio partis vectis quæ a centro grauitatis ad ipsum fulcimentum, ad totum vectem eo facilius pondus eleuabitur.
Cur autem difficilime hæ per accliue horizonti planum pellantur, duplici fit de caussa, tum quia grauitatis centrum ad ipsum portantem seu pellentem vergit, & ideo pars quæ a fulcimento ad centrum grauitatis ponderis fit maior, tum etiam quoniam ipsum graue contra sui naturam sursus pellitur ferturque.
Quærere ad hæc quispiam posset, Cur Baiuli magna ferentes pondera, curui in cedant? Dixerit autem aliquis, ponderis grauitate eos deprimentis id fieri. Nos autem duplici item de caussa id fieri putamus, tum ea quam considerauimus, tum etiam alia, nempevt grauitatis centrum ipsius ponderis quod sustinent, in perpendiculari collocent, ne si extra ponatur is qui fert a centro extra fulcimentum posito, ad eam partem ad quam vergit trahatur, & pondere ipso opprimatur.
Eadem de caussa fit quoque vt ij qui magna pondera sinistro ferunt humero, in dextram partem inclinentur, qui vero dextro, contrario modo se habeant, æquatur enim pondus eo pacto, & grauitatis centrum in ipsa perpendiculari collocatur.
QVÆSTIO XXX.
Cur assurgentes omnes fœmori tibiam ad acutum angulum constituamus & pectori thoraciue similiter fœmur, quod ni fiat haudquaquam surgere poterunt?
Ait Philosophus, forte id fieri, quod æqualitas sit omnino quietis caussa, rectum vero angulum quietis