centro C portionem circuli describet GD, AF, erit<13>ue ACF sector circuli, cuius diameter AB, sed DCG sector circuli, cuius diameter DE. Itaque vt diameter ad diametrum, ita portio ad portionem: maior autem diameter AB diametro DE: maior ergo portio AF, portione DG. quod autem maius est, minus obtutum fallit, exquisitius ita que tractum ex maiori AB quam ex ipsa minori DE cognoscemus, quod fuerat ostendendum.
Cæterum hac eadem de caussa, Astronomica instrumenta, puta Astrolabia, Armillæ, & alia eiusmodi, quo ampliora eo exquisitiora, & certiora probantur.
Esto enim Astrolabium magnum, cuius diameter AB, paruum autem CD, circa idem centrum E. Ducatur a centro recta EF tangens maiorem circulum in F, minorem vero secans in G, vt igitur GD ad totum circulum GCD, ita FB. ad totum circulum FAB, vt ergo GD ad FB, ita gradus signati in GD, ad eos qui signantur in BF, maiores ergo sunt qui in FB, & minutarum partium capaciores. Hinc itaque apparet, instrumenta quælibet quo maiora fuerint, eo esse & exquisitiora, quod proposuerat Aristoteles, in hac quæstione de Libra.
Quod autem addit de fraudibus Purpurariorum, inquiens; quamobrem machinantur ij qui purpuram vendunt, vt pendendo defraudent, dum ad medium, spartum,