QVÆSTIO XXVI.
Proponitur a Philo sopho examinandum, Cur difficilius sit, langa ligna ab extremo super humeros ferre, quam secundum medium, æquali existente pondere?
Dvo hic considerat, vibrationem, & pondus. Ait enim primo fieri posse, procera ligna vibratione impediente, difficilius ferri. Quærerer autem quispiam, (ipse enim id reticet) curvibratio hæc ferenti sit nocua. Nos itaque id explicare conabimur.
Esto igitur lignum oblongum, flexile, & vt ita dicam, vibrabile AB, imponatur humero<*> eique hæreat in C, manu vero sustineatur facta compressione in B. Nutetigitur & vibretur, in ipsa vibratione, ad partem A. Sit autem centrum grauitatis eius D, Lignum igitur in ipsa vibratione descendet sua pressus grauitate in E, tum facta ligni constipatione in ea parte quæ est inferius inter C & D, & inde resistentia, codem fere impetu quo descenderat, repulsum per D, nec enim in sua rectitudine stabit, ascendet in F, facta iterum materiæ constipatione inter C & F. Mouebitur igitur lignum sua grauitate, motu frequentissimo, sursum deorsum, & is interim qui lignum humero fert, procedit antrorsum, impedit igitur motus iste, qui fit sursum deorsum lationem, quæ fit ad anteriora; Latorem ipsum quodammodo retrahens. Si autem medio ligno supponatur humerus, eo quod vibratio sit minor. breuiores enim partes sunt, quæ a medio ad extrema minus a vibratione remorabitur ferens.
Quoniam autem non sola vibratio in hoc lationis modo, nempe ex ligni extremitate difficultatem facit, ait V 2