diximus brachiorum & ponderum permutatam proportionem.
Nos stateris vtimur ex duplici fulcimento, altero propiori, altero a lance seu loco, vbi lanx appenditur, remotiori, illa grauiora appendimus pondera, & non per vncias & libras, sed per libras tantum & selibra ponderamus; & hoc stateræ latus eo quod minus minute sit diuisum; vulgo nostrates Grossum, hoc est, rude & crassum appellant. Aliud vero, cum fulcimentum est loco appensionis lancis vicinius, & per libras, selibras & vncias diuiditur, quo quidem minora appendimus pondera, co quod exquisitiorem contineat diuisionem, subtile dicunt. Recte igitur dicebat Philosophus, in statera plures esse libras, quanquam & ea quoque de caussa dici possit, quod, quot sunt appendiculi, e locoin locum translationes, totidem ex proportionum variatione fiant libræ. Et hoc quidem sensisse videtur Aristoteles.
Possemus & alio modo statera vti, nempe stabili appendiculo, mobili autem fulcimento. Esto enim statera AB, cuius lanx C appensa in A, appendiculum vero stabile D, appensum in B, Apponatur ipsi lanci C, pondus E. Vnicum ergo fiet corpus CEABD constans ex lance, libra & ponderibus. Habet ergo hoc totum grauitatis suæ centrum, quod quidem vbi sit est ignotum. Ex illo autem inuento si corpus totum appendatur, partes æqueponderabunt. Appendatur autem, puta in G, sit autem grauitatis centrum in H. Quoniam igitur Hest extra fulcimentum G, declinabit stateræ pars GA, centro G per