esse ibi vbi fit suspensio. Pondera vero hinc in de in lance & appendiculo, loco scilicet æquipondij, appendiculo succedente. Reducit autem demonstrationem ad ea quæ statuit ipse Mechanica principia; nem pe ad circulum & circuli virtutem. Ait igitur, appendiculum licet parui ponderis sit, ideo maiori ponderi virtute æquari, quod longius a centro, hoc est, ab ipso fulcimento sistatur. quicquid tamen sit, stateram esse vectem, res est exploratissima.
Esto igitur statera AB, cuius appendiculum currens F, fulcimentum centrumue C, lanx quæ catena suspenditur E spatium a loco fulcimenti ad appendiculum CF. quod vero a fulcimento ad catenam, ex qua lanx appenditur AC. Intelligatur autem & aliud fulcimentum D, sit-<13>ue maius spacium AD, quam AC. Porro ita se habeat pondus in E ad appendiculi F pondus, vt CF spatium, ad spatium AC, quo casu seruata, permutatim, ponderum & brachiorum proportione, fiet <17> quilibrium. Si autem ponderibus ita constitutis iterum suspendatur in D, non fiet æquilibrium, propterea quod minor sit proportio DF ad DA, ea quæ est FC ad CA. Minor ergo est proportio FD ad DA, quam ponderis E ad pondus F, & idcirco facta suspensione præualebit pondus E ponderi F. Ita que vt it erum fiat æquilibrium, necesse est iterum proportiones brachiorum seu spatiorum proportionibus ponderum æquare. Transferatur igitur (lancis interim immoto pondere) ipsum appendiculum in B, fiatque vt FC ad CA, ita BD ad DA. Stabitautem iterum statera ad eam redacta quam R 3
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|