eam quæ est percutientis? Hæc præclare quidem, cætera autem, quæ de cuneoiterat, nempe ad vectem eiusloperationem referri superius confutauimus. Porro effectus huius, de quo agitur, disputatio illuc spectat, videlicet ad cadentium atque proiectorum naturam. Ad maiorem autem rei euidentiam hæc addimus.
Esto libra AB, cuius centrum C, librata æqualibus ponderibus DE, apponatur ponderi E pondus F, item ponderi D pondus G ipsi ponderi F æquale, æquilibrabit itidem, Modo non apponatur simpliciter pondus G sex ex H in lancem A dimittatur, tunc sane non æquilibrabit, sed libram deprimet. Duo enim in pondere dimisso considerantur pondera; naturale scilicet, & quod motu ipsi moto, ponderi est acquisitum. Itaque quo motus fuerit maior, puta si cadat ex I, grauitas ex maiori motu fiet maior. quod vtique efficacius fieret si pondus G non dimittetur modo remoto prohibente, sed proijceretur. Tunc enim tria concurrerent, grauitas naturalis, grauitas acquisita ex naturali motu, & ea quæ naturali adij citur ex violentia. Pondus igitur securi impositum & securis ipsius naturalis grauitas naturali tantum grauitate operantur, & ideo minus efficaciter. Huc autem ea fere pertinent quæ nos a principio de duobus centris retulimus, naturalis nempe grauitatis, & acquisitæ.
Cæterum cur mallei & securis ictus sit violentissimus, ideo fit quod non ex vnico neque duplici, sed ex triplici grauitate operetur. Esto enim securis A, cuius manubrium AB, brachium vero securi vtentis BC, erit igitur C R
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|