H.
Visne permanere in ista ignorantia;
H.
Avertat Deus!
G.
Quid igitur facies?
H.
Da mihi super hac re consilium, quaeso.
G.
Imprimis Deum saepissime et ex animo
[ 76 ]
precare; deinde
semper attentus esto: hoc est, diligenter audito quicquid docetur,
sive praeceptor loquatur, sive aliquid reddant condiscipuli tui;
postremo charitatem diligenter cole.
H.
Quibus modis?
G.
Neminem neque laedito, neque offendito; nemini invideto; neminem odio
habeto; sed contra, omnes dilige tanquam fratres; ac bene omnibus,
quoad poteris, facito.
H.
quid illa mihi conferent ad studiorum profectum?
G.
Plurimum.
H.
Quomodo?
G.
Sic enim Deus tibi illuminabit ingenium, memoriam, ac caeteras animi
dotes augebit; denique studia tua ita promovebit, ut maiores in ea
re Progressus indies facias.
H.
Consilium mihi sane das optimum, utinam in Dei ipsius gloriam uti
perpetuo valeam, tibique aliquando referre gratiam!
G.
Non opto, ut mihi aliud gratiae eo more referas, nisi ut Deum
saepenumero laudes, studiaque honesta semper prosequaris, atque ita
ad divinarum literarum cognitionem tandem pervenias.