A.
Qua pecunia emisti librum istum?
H.
Qua censes, nisi mea?
A.
Miror unde habueris.
H.
Quid miraris? An tibi debeo reddere rationem?
A.
Egone exigo?
H.
Videris exigere.
A.
Non exigo, inquam, sed sic solemus inter nos familiariter et libere
fabulari, ut Latine semper condiscamus aliquid.
H.
Ea res, fateor, plurimum confert nobis ad Latine loquendi facultatem.
Sed nemo est tam lenis, quin interdum subirascatur.
A.
Est ut dicis; sed est brevis puerorum ira.
H.
Quod autem de pecunia rogabas, eam a patre acceperam.
A.
Quando venerat?
H.
Abhinc octo
[ 106 ]
dies.
A.
Miror quod eum non viderim.
H.
Non est quod mireris.
A.
Quid ita?
H.
Quia vix sesquihoram hic moratus est. Cum enim de equo descendisset,
meque paucis esset alloquutus: Ascendamus, inquit, in tuum
cubiculum, ut tecum liberius colloquar.
A.
Sed antequam narres caetera, velim scire quid sibi vellet adventus
eius tam inopinatus.
H.
Falso quodam rumore (ut fit) audierat me aegrotum esse.
A.
Quid ille, cum praeter spem te valentem invenit?
H.
Mirifice affectus est gaudio.
A.
Quis dubirat?
H.
Praeterea, Deo optimo maximo maximas egit gratias.
A.
Libenter haecaudio; perge, quaeso.
H.
Tunc me de valetudine percontatur, una precatur, non sine gratiarum
actione; tandem quaerit ecquid mihi opus sit. Opus (inquam) Pater.
Qua (inquit) re eges? Libro (inquam) decem assium. Tum ille promit
ex marsupio decussem, tum mihi in manum dat: et vale dicto, statim
conscendit equum, atque ablt.
A.
Cur tibi plus dedit quam petiveras?
H.
Istud inepte quaeris. Scilicet, ita laetus erat, quia me, praeter
spem, bene sanum offenderat; quod si vel coronatum petivissem, tam
facile dedisset mihi.
A.
O quantum debes illi summo Patri, qui tibi adeo bonum patrem dederit!
H.
Ne cogitari quidem potest quantum debeam. Nam etiamsi malum dedisset,
deberem tamen non parum. Sed quid cessamus auditum ire praelectionem?
A.
Iam instat hora tertia.
H.
Parata sunt mihi omnia.
A.
Mihi quoque.
H.
Eamus ergo in auditorium.