M.
Quid? quod hisce diebus inter nos egeramus satisne cogitasti?
H.
Etiam atque etiam cogitavi.
M.
Ecquid placet tibi conditio, quam obtuli?
H.
Maxime.
M.
Quid mensa, seu convictus?
H.
Nihil in ea re desidero.
M.
Quid restat igitur?
H.
Ut (si tibi non molestum est) praescribas mihi quas operas a me tibi
praestari velis.
M.
Id vero est aequissimum: accipe igitur praecipua officii tui capita;
quorum hoc primum est:
Quotidie mane diligenter curare, ut omnes domestici mei discipuli
mature cubitu surgant pro ratione temporis,
[ 146 ]
cum
hyberni, tum aestivi: ubi surrexerint, ea curent, quae ad cultum et
munditiem corporis pertinent: postremo, ut adsint privatae nostrae
precationi.
Secundum, Ter quotidie in aulam deducere, mane scilicet, et ante
horam undecimam ac tertiam pomeridianam. Illic (nisi egomet adero)
expectare, donec aliquis ex doctoribus adfuerit; interea curare
recitandos catalogos, et precationem dicendam: item observare
sedulo, num quis ex ipsis doctoribus absit ab auditorio suo; si quis
aberit, mihi statim renuntiare, aut eius partes agere.
Tertium, Manere cum pueris domesticis, quoties non docentur in
scholis; interea minores ad lectionem et scripturam instruere;
caeterorumque repetitiones audire, quantum tempus et opportunitas
patietur: omnes denique in officio retinere, admonere, arguere,
obiurgare, virgis etiam, ubi opus fuerit, castigare.
Quartum, Feriatis diebus eos ad sacras conciones ordine deducere, ac
domum similiter reducere.
Quintum, Quoties ludere permissum erit, subinde observare; ne quid
praeter officium et bonos mores vel factis vel dictis admittant.
Sextum, Suppeditare illis ex pecunia quam tibi in manus dabo,
chartam, pennas, atramentum, et alia quaedam duntaxat parvi pretii
necessaria; eaque omnia in expensorum codicem referre. Id autem
Mercurii et Sabbati potissimum diebus fieri solet.
Septimum, Quae ad eorum libros, vestimenta, et curam corporis
pertinebunt non negligere; hoc est, interdum ab illis librorum et
vestimentorum rationem exigere, valetudinis et cultus coporis
rationem habere, et alia eiusmodi (in pueris praesertim minoribus)
curanda et observanda.
Octavum, Docere pueros tum in classe mea, tum in caeteris, praeter
tres superiores; siquando necessitas postulabit.
Nonum, Interdum (si opus fuerit) me, et domi et foris in privatis
negotiis adiuvare.
[ 147 ]
Hactenus audisti quae mihi abs te
praestari velim officia, quaeque etiam ab aliis domesticis
hypodidascalis exigere soleam. Eorum tamen omnium adeo severus
exactor fuero, quin ipse, quoties per otium licebit, aliqua tibi
remittam, in quibus ego quasi vicarii partes agam. Intellextin' haec omnia?
H.
Ego vero diligenter omnia; sed unum te oro; ut, ad memoriam
renovandam, des mihi eorum commentariolum, et simul cogitandi ac
deliberandi spatium.
M.
Quantum temporis postulas?
H.
Diem unum naturalem.
M.
Ego vero duos integros dabo. Interea (ut coepisti) nullo tuo sumptu
nobis perges convivere et commorari tam libere, quam si esses domi tuae.
H.
Istud non sine Humanitate facis; quo fit, ut maiore beneficio me devincias.
M.
Habebis a prandio quod requiris commentarium, cum primum mea tibi
manu conscripsero.
H.
Quid si mihi dictares?
M.
Malim egomet scribere, ne quid forte inter dictandum excidat.
H.
Ut libet.