S.
Ecquid hodie precatus es domi:
O.
Cur quaeris istud?
S.
Quia non interfuisti matutinae precationi.
O.
Quid scis?
S.
Observavi.
O.
Atqui tu non es observator.
S.
Non sum.
O.
Quamobrem igitur observabas?
S.
Quia es mihi charissimus.
O.
Quid tum?
S.
Dolebit mihi si vapulabis.
O.
Quid? an ego notatus fui?
S.
Etiam dubitas?
O.
Cum recitaretur catalogus, nemo me excusavit?
S.
Nemo, quod sciam.
O.
Si me tantopore amas (ut dicis) cur tute non excusasti me?
S.
Quid causae dixissem?
O.
Commentus esses aliquid.
S.
Ergo mentitus essem?
O.
Quid inde?
S.
Sed ex verbo Dei mentiri vetitum est.
O.
Fateor: sed erat leve mendacium.
S.
Nihil leve iudicandum est, quo Deus offenditur.
O.
Negare id non possum; sed levia ista facile remittet nobis propter
Jesum Christum, qui est deprecator noster et advocatus. Nam
quotusquisque non peccat quotidie saepissime?
S.
Profecto
[ 143 ]
nullus; quinetiam vix precamur, aut aliquid
boni operamur, in quo non insit aliqua peccati species.
O.
Quid ergo futurum esset nobis, Nisi Deus facile ignosceret? Unde et
quotidie precantes dicimus. Remitte nobis debita nostra.
S.
Nihil dubitare debemus, quin remittat, si errata nostra serio et vere
agnoscamus, si ex animo petamus veniam, si fidem habeamus nobis ignosci.
O.
Quid igitur restat?
S.
Illud restat, ut neque delectemur peccatis; neque in iis persistamus;
neque malitiose, scienter, et de industria peccatum committamus.
Nimis enim multa sunt, quae per carnis infirmitatem peccamus, et
etiam per ignorantiam.
O.
Nihil dubito de peccatis illis, quae ex carnis imbecillitate
perpetramus; qualis fuit Petri abnegatio. Sed qui fit ut peccamus
per ignorantiam?
S.
De hoc Pauli exemplum habes, qui scribens ad Timotheum, in priore
Epistola palam profitetur se, quamvis Ecclesiam Dei persequutus
fuerit, tamen veniam esse consequutum, quia ignorans id fecerit.
O.
Isto exemplo mihi abundo satisfecisti (nam et ego id legisse memini:)
sed scin' tu quoto Epistolae capite id scriptum sit?
S.
Equidem non soleo vexare memoriam in retinendis capitum numeris: mihi
hoc tempore satis esse videtur aliquot sententias quasi raptim
annotare, quas memoriae mandare liceat, si quid interdum otii
suffurari possim ex quotidiana studiorum praesentium occupatione.
O.
Utinam ego quoque id facere possem!
S.
Quid impedit?
O.
Vix ego queo satis praeceptori
facere in
exercitationibus scholasticis; tantum abest, ut aliis studiis
aliquid temporis impertiri concedatur
S.
Satis profecto quotidie sumus occupati; sed haec tamen ferenda sunt,
quamdiu nobis opus esse, ipsi Deo et parentibus nostris visum fuerit.
O.
Ego propterea libenter fero, ac tolero omnes eiusmodi labores.
S.
Qua spe toleras?
O.
Quia futurum spero, ut primi sint gradus, quibus ad maiora aliquando perveniam.
S.
Sed de his alias pluribus; nunc agamus quod instat.
O.
Quid illud est?
S.
Audin' tu ad coenam signum dari?
O.
Bonum signum nuntias; iam sentiebam esuriem.
S.
Nimirum,
[ 144 ]
quia merendam praetermisisti.
O.
Utinam ea tam facile semper abstinere possem, quam hodie carui libenter!
S.
Ego vero non libenter careo, nisi occupatus necessario negotio.