M.
Hodie igitur Petrum convenisti?
T.
Hodie.
M.
Ubi?
T.
In templo.
M.
Quota hora?
T.
Octava matutina.
M.
Nunquid rogasti quando sit rediturus scholam?
T.
Rogavi.
M.
Quid ille?
T.
Nescio, inquit.
M.
Debuisti illum ad reditum exhortari.
T.
Id ego feci, et multis quidem verbis.
M.
Bene fecisti, sed quid ille respondit?
T.
Se adhuc a patre detineri ad fructus colligendos.
M.
Quid si ad ipsum patrem scribas de statu nostro scholastico? Fortasse
enim movebitur, ut filium citius remittat.
T.
Si tibi ita videtur, faciam, idque diligenter.
M.
Fac igitur primo quoque tempore; sed audi, scribe planissime, deinde
literas tuas mihi ostende priusquam des perferendas.
T.
Sedulo faciam, praeceptor.