C.
Habesne multos libros?
L.
Non admodum.
C.
Sed quos habes?
L.
Rudimenta Grammaticae, Colloquia Scholastica, Terentium, Epistolas
Ciceronis cum Gallica interpretatione, Catonem, Dictionarium,
Testamentum Anglicum, Psalmos cum Catechismo, praeterea librum
chartaceum ad scribendum dictata praeceptoris. Tu vero quos habes?
C.
Omnes habeo quos enumerasti, praeter Catonem, Terentium, et Ciceronis
Epistolas. Cur enim libros haberem, qui non praeleguntur in classe nostra?
L.
At ego, dum sumus otiosi, lego interdum illos; ut semper aliquid
addiscam novi, praesertim in lingua Latina, et honestis moribus.
C.
Prudenter facis, mi Languine. O me miserum, qui nunquam didici quid
sit studiosum esse!
L.
Disce igitur. Praestat enim sero quam nunquam discere.