E.
Cur solus rides?
B.
Quid tua?
E.
Quia fortasse rides me.
B.
Unde tibi orta est ista suspicio?
E.
Quia malus es.
B.
Omnes quidem mali sumus; at ego te peior non sum. Nemo igitur ridet,
nisi aliquem irrideat?
E.
Non sic intelligo; sed qui solus ridet (ut saepe audivi) aut stultus
est, aut aliquid mali cogitat.
B.
Ista sententia cuius sit nescio; sed cuiuscunque sit, non est
perpetuo vera: tamen
[ 59 ]
admonitionem tuam in bonam partem
accipio, teque moneo vicissim, ut caveas suspiciosus esse; Nam
timidis et suspectis aptissima mors est, ut est in morali
nostro carmine.
E.
Memini: boni tamen consulo admonitionem tuam.