Poem 7
Ubi vanus animus aura captus frivola
Arripuit insolentem sibi fiduciam,
Facile ad derisum stulta levitas ducitur.
Princeps tibicen notior paulo fuit,
[5] Operam Bathyllo solitus in scaena dare.
Is forte ludis (non satis memini quibus)
Dum pegma rapitur, concidit casu gravi
Nec opinans, et sinistram fregit tibiam,
Duas cum dextras maluisset perdere.
[10] Inter manus sublatus et multum gemens
Domum refertur. Aliquot menses transeunt,
Ad sanitatem dum venit curatio.
Ut spectatorum mos est et lepidum genus,
Desiderari coepit, cuius flatibus
[15] Solebat excitari saltantis vigor.
Erat facturus ludos quidam nobilis,
Et incipiebat a se Princeps ingredi:
Reducem tum adducit prece, pretio ut tantummodo
Ipso ludorum ostenderet sese die.
[20] Qui simul advenit, rumor de tibicine
Fremit in theatro. Quidam affirmant mortuum,
Quidam in conspectum proditurum sine mora.
Aulaeo misso, devolutis tonitribus
Di sunt locuti more translaticio.
[25] Tunc chorus ignotum modo reducto canticum
Insonuit, cuius haec fuit sententia:
Laetare, incolumis Roma, salvo principe!
In plausus consurrectum est. Iactat basia
Tibicen: gratulari fautores putat.
[30] Equester ordo stultum errorem intellegit
Magnoque risu canticum repeti iubet.
Iteratur illud. Homo meus se in pulpito
Totum prosternit. Plaudit illudens eques.
Rogare populus hunc coronam existimat.
[35] Ut vero cuneis notuit res omnibus,
Princeps, ligato crure nivea fascia,
Niveisque tunicis, niveis etiam calceis,
Superbiens honore divinae domus,
Ab universis capite est protrusus foras.
|