Poem 10
Periculosum est credere et non credere.
Utriusque exemplum breviter exponam rei.
Hippolytus obiit, quia novercae creditum est;
Cassandrae quia non creditum, ruit Ilium.
[5] Ergo exploranda est veritas multum, prius
Quam stulta prave iudicet sententia.
Sed fabulosa ne vetustate elevem,
Narrabo tibi memoria quod factum est mea.
Maritus quidam cum diligeret coniugem
[10] Togamque puram iam pararet filio,
Seductus in secretum a liberto est suo,
Sperante heredem suffici se proximum.
Qui cum de puero multa mentitus foret
Et plura de flagitiis castae mulieris,
[15] Adiecit id, quod sentiebat maxime
Doliturum amanti, ventitare adulterum
Stuproque turpi pollui famam domus.
Incensus ille falso uxoris crimine
Simulavit iter ad villam clamque in oppido
[20] Subsedit: deinde noctu subito ianuam
Intravit, recta cubiculum uxoris petens,
In quo dormire mater natum iusserat,
Aetatem adultam servans diligentius.
Dum quaerunt lumen, dum concursant familia,
[25] Irae furentis impetum non sustinens
Ad lectum vadit, temptat in tenebris caput.
Ut sentit tonsum, gladio pectus transigit,
Nihil respiciens, dum dolorem vindicet.
Lucerna allata, simul aspexit filium
[30] Sanctamque uxorem dormientem cubiculo,
Sopita primo quae nil somno senserat;
Repraesentavit in se poenam facinoris
Et ferro incubuit, quod credulitas strinxerat.
Accusatores postularunt mulierem
[35] Romamque pertraxerunt ad centumviros.
Maligna insontem deprimit suspicio,
Quod bona possideat. Stant patroni fortiter
Causam tuentes innocentis feminae.
A Divo Augusto tunc petierunt iudices,
[40] Ut adiuvaret iuris iurandi fidem,
Quod ipsos error implicuisset criminis.
Qui postquam tenebras dispulit calumniae
Certumque fontem veritatis repperit:
Luat inquit poenas causa libertus mali;
[45] Namque orbam nato simul et privatam viro
Miserandam potius quam damnandam existimo.
Quod si delata perscrutatus crimina
Paterfamilias esset, si mendacium
Subtiliter limasset, a radicibus
[50] Non evertisset scelere funesto domum.
Nil spernat auris, nec tamen credat statim.
Quandoquidem et illi peccant, quos minime putes,
Et qui non peccant, impugnantur fraudibus.
Hoc admonere simplices etiam potest,
[55] Opinione alterius ne quid ponderent:
Ambitio namque dissidens mortalium
Aut gratiae subscribit aut odio suo.
Erit ille notus quem per te cognoveris.
Haec exsecutus sum propterea pluribus
[60] Brevitate nimia quoniam quosdam offendimus.
|