Poem 16
Humanitati qui se non accommodat,
Plerumque poenas oppetit superbiae.
Cicada acerbum noctuae convicium
Faciebat, solitae victum in tenebris quaerere
[5] Cavoque ramo capere somnum interdiu.
Rogata est ut taceret. Multo validius
Clamare occepit. Rursus admota prece
Accensa magis est. Noctua ut vidit sibi
Nullum esse auxilium et verba contemni sua,
[10] Hac est aggressa garrulam fallacia:
Dormire quia me non sinunt cantus tui,
Sonare citharam quos putes Apollinis,
Potare est animus nectar, quod Pallas mihi
Nuper donavit; si non fastidis, veni;
[15] Una bibamus. Illa, quae arebat siti,
Simul cognovit vocem laudari suam,
Cupide advolavit. Noctua egressa e cavo
Trepidantem consectata est et leto dedit.
Sic viva quod negarat tribuit mortua.
|