Poem 18
Servus profugiens dominum naturae asperae,
Aesopo occurrit notus e vicinia.
Quid tu confusus?Dicam tibi clare, pater,
Hoc namque es dignus appellari nomine,
[5] Tuto querela quia apud te deponitur.
Plagae supersunt, desunt mihi cibaria;
Subinde ad villam mittor sine viatico.
Domi si cenat, totis persto noctibus,
Sive est vocatus, iaceo ad lucem in semita.
[10] Emerui libertatem, canus servio.
Ullius essem culpae mihi si conscius,
Aequo animo ferrem; numquam sum factus satur
Et super infelix saevum patior dominium.
Has propter causas et quas longum est promere,
[15] Abire destinavi quo tulerint pedes.
Ergo inquit audi: cum mali nil feceris,
Haec experiris, ut refers, incommoda;
Quid si peccaris? quae te passurum putas?
Tali consilio est a fuga deterritus.
|