Poem 5
Est ardalionum quaedam Romae natio,
Trepide concursans, occupata in otio,
Gratis anhelans, multa agendo nihil agens,
Sibi molesta et aliis odiosissima.
[5] Hanc emendare, si tamen possum, volo
Vera fabella: pretium est operae attendere.
Caesar Tiberius cum petens Neapolim
In Misenensem villam venisset suam,
Quae monte summo posita Luculli manu
[10] Prospectat Siculum et perspicit Tuscum mare:
Ex alticinctis unus atriensibus,
Cui tunica ab umeris linteo Pelusio
Erat destricta, cirris dependentibus,
Perambulante laeta domino viridia,
[15] Alveolo coepit ligneo conspargere
Humum aestuantem, come officium iactitans,
Sed deridetur. Inde notis flexibus
Praecurrit alium in xystum, sedans pulverem.
Agnoscit hominem Caesar remque intellegit.
[20] Id ut putavit esse nescio quid boni:
Heus! inquit dominus. Ille enimvero assilit,
Donationis alacer certae gaudio.
Tum sic iocata est tanta maiestas ducis:
Non multum egisti et opera nequiquam perit:
[25] Multo maioris alapae mecum veneunt.
|